Previous PageTable Of ContentsNext Page


LIBER PRIMUS

1.   [1] Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, iam hinc
viderit. Novam rem aggredimur ex vetere. Primum opusculum
quasi properatum pleniore postea compositione rescideram. Hanc
quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris, dehinc
apostatati, amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime
et exhibuit frequentiae. [2] Emendationis necessitas facta est. Innova-
tionis eius occasio aliquid adicere persuasit. Ita stilus iste nunc de
secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi sui
exitum necessario praefatur, ne quem varietas eius in disperso
reperta confundat. [3] Pontus, qui dicitur1 Euxinus, natura negatur,
nomine illuditur. Ceterum hospitalem Pontum nec de situ aesti-
mes; ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae
suae pudore secessit. Gentes ferocissimae inhabitant; si tamen
habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua
et plurimum nuda, etiam cum abscondunt, suspensis de iugo pha-
retris indicibus,2 ne temere qui intercedat. Ita nec armis suis
erubescunt. Parentum cadavera cum pecudibus caesa convivio
convorant. Qui non ita decesserint ut escatiles fuerint, maledicta
mors est. Nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem; ubera
excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nu-
bere. Duritia de caelo quoque. Dies nunquam patens, sol nunquam
libens, unus aër nebula, totus annus hibernum, omne quod flaverit
aquilo est. Liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur,

1. 1 qui dicitur Rig.: qui igitur MR1: igitur qui R;       2 indicibus R3; edd.:
ut indicibus notentur MR1: ut indicibus notantur Kroy.


4 TERTULLIAN 1.1

montes pruina exaggerantur. Omnia torpent, omnia rigent; nihil
illic nisi feritas calet, illa scilicet quae fabulas scenis dedit de
sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Cauca-
sorum. [4] Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod
illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior,
Massageta inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior,
hieme frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptior.
Quidni? penes quem verus Prometheus deus omnipotens blasphe-
miis lancinatur. [5] Iam et bestiis illius barbariei3 importunior
Marcion. Quis enim tam castrator carnis castor quam qui nuptias
abstulit? Quuis tam comesor mus Ponticus quam qui evangelia
corrosit? Nae tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti
quam Christianis. Nam ille canicola4 Diogenes hominem invenire
cupiebat lucernam meridie circumferens, Marcion deum quem
invenerat extincto lumine fidei suae amisit. [6] Non negabunt discipuli
eius primam illius5 fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus,
ut hinc iam destinari possit haereticus qui deserto quod prius
fuerat id postea sibi elegerit quod retro non erat. In tantum enim
haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas
habebitur quod retro et a primordio traditum est. [7] Sed alius
libellus hunc gradum sustinebit adversus haereticos, etiam sine
retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de prae-
scriptione novitatis. Nunc quatenus admittenda congressio est,
interdum ne compendium praescriptionis ubique advocatum
diffidentiae deputetur, regulam adversarii prius praetexam, ne
cui lateat in qua principalis quaestio dimicatura est.

1. 3 barbariei MR1: barbariae edd.      4 canicola Eng.: caninola MR: cani-
cula edd. 5 illius Urs.: illis MR


6 TERTULLIAN 1.2

2[1] Duos Ponticus deos affert, tanquam duas Symplegadas nau-
fragii sui: quem negare non potuit creatorem, id est nostrum,1 et
quem probare non poterit, id est suum : passus infelix huius prae-
sumptionis instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntia-
tionis in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et
malae arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat
fructus a, id est neque mens vel fides bona malas edat operas neque
mala bonas. [2] Languens enim (quod et nunc multi, et maxime
haeretici), circa mali quaestionem, unde malum, et obtunsis
sensibus ipsa enormitate curiositatis, inveniens creatorem pro-
nuntiantem, Ego sum qui condo mala b, quanto ipsum praesum-
pserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent
perverso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem
malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum praesumpsit
esse debere in partem bonae arboris bonos fructus. [3] Et ita in
Christo quasi aliam inveniens dispositionem solius et purae
benignitatis, ut diversae a creatore, facile novam et hospitam
argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modico-
que exinde fermento totam fidei massam haeretico acore desipuit.2
Habuit et Cerdonem quendam, informatorem scandali huius,
quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt c. Unum
enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna
numerosa est. Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur,
de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari con-
nitebatur, de bono praestruendo construxit. Has naturas quibus
disposuerit articulis per ipsas responsiones nostras ostendemus.3

2. 1 creatorem, id est nostrum MR: id est creatorem nostrum F edd.    2 de-
sipuit , Jos. Scaliger: decepit MR (quod forsan reponendum)   3 ostendemus M:
ostendimus R edd.


2. a cf . Lk. 6: 43 sq.      b Isa. 45: 7     c cf. 1 Cor. 5: 6


8 TERTULLIAN 1.3

3. [1] Principalis itaque et exinde tota congressio de numero, an
duos deos liceat induci, si forte, poetica et pictoria licentia, et
tertia iam, haeretica. Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit,
Deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse
quodcunque non ita fuerit ut esse debebit. [2] Deum autem ut scias
unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter invenies.
Quantum humana conditio de deo definire potest, id definio quod
et omnium conscientia agnoscet, deum summum esse magnum, in
aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine.
Hunc enim statum aeternitati censendum,1 quae summum ma-
gnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et
cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et vi et
potestate. [3] Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit
deum summum magnum quid esse, nisi qui potuerit2 deum imum
modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo
quod dei est), quae erit iam condicio ipsius summi magni? [4] Nempe
ut nihil illi adaequetur, id est ut non sit aliud summum magnum,
quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur non erit iam
summum magnum, eversa condicione et, ut ita dixerim, lege quae
summo magno nihil sinit adaequari. [5] Ergo unicum sit necesse est
quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit
summum magnum. Ergo non aliter erit quam per quod habet
esse, id est unicum omnino. Proinde deus cum summum magnum
sit, recte veritas nostra pronuntiavit, Deus si non unus est, non
est. Non quasi dubitemus esse deum, dicendo, Si non unus, non
est, sed quia quem confidimus esse, id eum3 definiamus esse quod
si non est, deus non est, summum scilicet magnum. Porro sum-
mum magnum unicum sit necesse est. Ergo et deus unicus erit:
non aliter deus, nisi summum magnum, nec aliter summum

3. 1 cense<o vindica>ndum Kroy. 2 potuerit MR: poterit Oeh. 3 id
eum Rig.: idem MF: iidem R


10 TERTULLIAN 1.3

magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens,
nisi unicus fuerit. [6] Certe quemcunque alium deum induxeris, non
alia poteris eum forma tueri deum quam ut et illi proprium
divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum.
Duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit sum-
mum magnum, par non habere, par autem non habere uni com-
petat, in duobus esse nullo modo possit?

4. [1] Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna con-
sistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advoca-
bit exemplum regna terrarum tanta numero et tamen summa
magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana
divinis conferenda. Iam ergo si huic argumentationi locus dabitur,
quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere,
verum tot iam numero quot et gentium reges? [2] De deo agitur,
cuius hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere com-
parationem. Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per
Esaiam deus, contionabitur, Cui me similabitis? Divinis forsitan
comparabuntur humana, deo non ita.1 [3] Aliud enim deus, aliud
quae dei. Denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni,
vide ne iam non possis eo uti.2 Rex enim etsi summum magnum.
est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum, comparatus
autem ad deum excidet iam de summo magno, translato3 in deum.
Hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei compara-
tionem quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? [4] Quid
nunc, si nec inter reges plurifarium videri potest summum ma-
gnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet qui rex regum
ob summitatem magnitudinis etsubiectionem ceterorum graduum
quasi culmen dominationis excipitur? [5] Sed etiam alterius4 formae
reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus,
ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua
constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in
unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus

4. 1 non ita Urs.: nostro MF 2 eo uti MR; uti F 3 translato Oeh.:
translatio MR 4 quaero an scribendum altioris


4. a Isa. 40: 25


12 TERTULLIAN 1.4


gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa
expressis et exclusis. [6] Adeo etsi in disperso multifarium videtur
summum magnum, suis viribus et sua natura et suo statu unicum
est. Proinde cum duo dii conferuntur, ut duo reges et duo sununa
magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni ex
sententia comparationis, quia summum ex victoria sua constat,
superato aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex de-
fectione aemuli solitudinem quandam de singularitate prae-
stantiae suae possidens unicum est. Ineluctabilis iste complexus
in hoc sententiam constringit, aut negandum deum esse sum-
mum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii
communicandum.

5. [1] Aut quae ratio duo summa magna composuit? Primo enim
exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret
credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus. Honestior
et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, By-
thon et Sigen, tum1 usque ad xxx aeonum fetus, tanquam Aeneiae
scrofae, examen divinitatis effudit. [2] Quaecunque ratio plura summa
magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura post
unum. Post unum enim numerus. Quae potuit duo admittere,
eadem potuit et plura. Post duo enim multitudo, unione iam
excessa. Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures
deos credi non sinit, quod nec duos illa regula unum deum sistens,
qua deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno,

5. 1 Sigen, tum Kroy.: Sigeneum MR1: Sigen, cum R3 edd.


14 TERTULLIAN 1.5

unicum autem sit cui nihil adaequetur. [3] Iam nunc duo summa
magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputaren-
tur? Quid interfuit numeri, cum duo paria non different uno?
Una enim res est quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent
paria, tantundem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo,
qua paria. [4] Porro si neutrum ex duobus altero distat, iam ut ambo
summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nul-
lam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes.
Numerus autem divinitatis sumraa ratione constare deberet, vel
quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. Ecce enim duos
intuens deos tam pares quam duo summa2 magna, quid facerem?
[5] Si ambos colerem, vererer2 ne abundantia officii superstitio potius
quam religio existimaretur, quia duos tam pares etin altero ambos
possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati
et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno
mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffun-
dere viderer numeri vanitatem sine differentia supervacui, hoc est
ut tutius censerem neutrum colendum quam alteram cum scrupulo
colendum aut ambos vane.

6. [1] Sic adhuc videmur disputare quasi Marcion duos pares con-
stituat. Nam dum defendimus deum summum magnum unicum
credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tanquam de duobus
paribus de his retractavimus: nihilominus tamen docendo pares
esse non posse secundum summi magni formam, satis confirmavi-
mus duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos
constituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum
mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum. [2] Dispicia-
mus aeque et hanc partem, an diversitas saltim duos capiat, si

5. 2-2 ita pungebam


16 TERTULLIAN 1.6

parilitas capere non potuit. Porro et hic eadem regula summi
magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum vindicet
divinitatis. Conveniens enim et quodammodo iniecta manu
detinens adversarii sensum non negantis creatorem deum iustis-
sime praescribo illi diversitati locum non esse inter eos quos1 ex
aequo deos confessus non potest facere diversos, non quia non et
homines licet sub eadem appellatione diversissimos esse, sed quia
deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum ma-
gnum. [3] Cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem
deum non negat, non potest admitti ut summo magno aliquam
adscribat diminutionem, qua subiciatur alii summo magno.
Desinit enim, si subiciatur. Non est autem dei desinere de statu
suo, id est de summo magno. Nam et in illo deo potiore periclitari
poterit summum magnum, si depretiari capit in creatore. [4] Ita
cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neu-
trum altero aut maius sit aut minus, neutrum altero aut sublimius
aut deiectius. Nega deum quem dicis deteriorem; nega summum
magnum quem credis minorem. Deum vero confessus utrumque
duo summa magna confessus es. Nihil alteri adimes aut alteri
adscribes. Agnoscens divinitatem negasti diversitatem.

7. [1] Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ut
passivo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit, Deus deo-
rum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit,
et, Ego dixi, vos dii estis: nec tamen idcirco eis competat pos-
sessio summi magni quia dei cognominentur; ita nec creatori.
[2] Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantundem et in
deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec
ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homi-
nes creatoris. Si communio nominum condicionibus praeiudicat,

6. 1 quos van der Vliet: qui MR


7. a Ps. 82: 1, 6


18 TERTULLIAN 1.7

quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri
et Darii et Olofernae ? Nec tamen ideo regibus id quod sunt de-
trahetur. Nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re
qua deus dicitur. [3] Ita ego non nomini dei nec sono nec notae
nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi
substantiae cui nomen hoc contigit: hanc inveniens solam in-
natam, infectam, solam aeternam et universitatis conditricem, non
nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum
magnum et adscribo et vindico. [4] Et ideo, quia deus iam vocari
obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas,
quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae,
scilicet qua constat qui deus dicitur, et summum magnum ex
substantia, non ex nomine, deputatur. Denique hoc et Marcion
suo deo vindicans, secundum statum, non secundum vocabulum
vindicat. [5] Id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex
substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse
debere in duobus qui ea substantia constant qua deus dicitur,
quia in quantum dii vocantur, id est summamagna, substantiae
scilicet merito innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in
tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo
magno haberi. [6] Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas
stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro: si non et in nostro,
aeque nec in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo summa magna,
quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem
non sustinentis: nec disparia, quia et alia summi magni regula
occurrit, diminutionem non admittens. [7] Haesisti, Marcion, in
medio Ponti tui aestu. Utrinque te fluctus involvunt veritatis.
Nec pares nec dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt;
quod pertineat proprie ad numeri retractatum. Quamquam tota


20 TERTULLIAN 1.7

materia de duobus deis dimicetur, his interim lineis eam clausi-
mus, intra quas de singularibus iam proprietatibus congrediemur.

8. [1] Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod
novum deum proferant,1 quasi nos veteris dei pudeat. Inflantur
et pueri novis calceis, sed a vetere paedagogo calceati mox vanam
gloriam vapulabunt. Novum igitur audiens deum in vetere mundo
et in vetere aevo et sub vctere deo ignotum, inauditum, quem
tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, qui-
dam Iesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus, revela-
verit, nec alius antehac, gratias ago huic gloriae eorum, maximo
adiutorio eius hinc iam haeresim probaturus, novae scilicet
divinitatis professionem. [2] Haec erit novitas quae etiam ethnicis
deos peperit novo semper ac novo titulo consecrationis cuiusque.
Quis deus novus nisi falsus? Ne Saturnum quidem tanta hodie
antiquitas deum probabit, quia et illum novitas aliquando pro-
duxerit, cum primum consecravit. At enim viva et germana divini-
tas nec de novitate nec de vetustate, sed de sua veritate censetur.
[3] Non habet tempus aeternitas. Omne enim tempus ipsa est. Quod
facit, pati non potest. Caret aetate quod non licet nasci. Deus si
est vetus, non erit; si est novus, non fuit. Novitas initium testifica-
tur, vetustas finem comminatur. Deus autem tam alienus ab initio
et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.

9. [1] Scio quidem quo sensu novum deum iactitent, agnitione uti-
que. Sed et ipsam novitatis cognitionem1 percutientem rudes ani-
mas ipsamque naturalem novitatis gratiositatem volui repercutere,
et hinc iam de ignoto deo provocare. Utique enim quem agnitione
a novum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. [2] Age
igitur, ad lineas rursum et in gradum. Persuade deum ignotum

8. 1 proferant Pam.: praeferant MR
9. 1 novitatem cognitionis Eng. (sed vix usus erat)


22 TERTULLIAN 1.9

esse potuisse. Invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica
idololatria est. Item incertis diis, sed superstitio Romana est.
Porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti,
qua minus certi. Quem titulum incidemus ex duobus deo Mar-
cionis? Utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. Sicut
enim ignotum eum fecit deus notus creator, ita et incertum deus
certus. [3] Sed non evagabor, uti dicam, Deus si ignotus fuit latuit-
que, illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa
et ignota, et similiter nunc quoque incerta, certe immensa aliqua et
maior indubitate eo quem abscondit; [4] sed breviter proponam et
plenissime exsequar, praescribens deum ignorari nec potuisse no-
mine magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim
in utroque praelatiorem nostro creatore. Sed quoniam animad-
verto in quibusdam ad formam creatoris provocari oportere omnis
dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a
nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis
editae patrocinio. [5] Ante omnia quidem quale est ut qui deum
agnoscis creatorem, et priorem de notitia confiteris, non eisdem
modis et aliuin scias tibi examinandum quibus iam in alio didi-
cisti deum nosse? Omnis res anterior posteriori normam prae-
ministravit. [6] Duo nunc dei proponuntur, ignotus et notus. De noto
vacat quaestio. Esse eum constat, quia notus non fuisset nisi
esset. De ignoto instat altercatio. Potest enim et non esse, quia

9. a cf. Acts 17: 23


24 TERTULLIAN 1.9

si esset, notus fuisset. Quod ergo quaeritur quamdiu ignoratur,
incertum est quamdiu quaeritur, et potest non esse quamdiu in
incerto est. Habes deum certum qua notum, et incertum qua
ignotum. [7] Si ita est, ecquid tibi videtur iusta ratione defendi, ut
ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta?
Ceterum si ad hanc causam et ipsam adhuc incertam etiam
argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quae-
stionum ex ipsorum quoque argumentorum aeque incertorum
retractatu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas
iam indeterminabiles quaestiones, quas apostolus non amat. [8] Sin
de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus incertis et
dubiis et inexpeditis praeiudicabunt—2 plane in quibus diversitas
status invenitur, fortassean non provocentur incerta3 ad formam
certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per
diversitatem status principalis—2 [9] cum vero duo dei proponuntur,
communis est illis status principalis. Quod enim deus est, ambo
sunt, innati, infecti, aeterni. Hic erit status principalis. Cetera
viderit Marcion si in diversitate disposuit. Posteriora enim sunt
in retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet.
[10] Porro constat, quia dei ambo: et ita de quorum statu constat com-
munem esse, cum sub eo ad probationem devocantur, si incerta
sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt cum quibus
de communione status principalis censentur, ut proinde et de pro-
batione communicent. Hinc itaque constantissime dirigam deum
non esse qui sit hodie incertus quia retro ignotus, quando quem
constat esse, ex hoc ipso constat quod nunquam fuerit ignotus,
ideo nec incertus.

10. [1] Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis

9. 2-2 anacoluthian indicabam   3 incerta om. Oeh. (casu an ex proposito incertum
manet)


9. b cf. 1 Tim. 1: 4


26 TERTULLIAN 1.10

pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut deus cognosceretur.
Nec enim si aliquanto posterior Moyses primus videtur in templo
litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho
natales agnitionis supputabuntur, cum totus Moysi stilus notitiam
creatoris non instituat sed a primordio enarret, a paradiso et
Adam non ab Aegypto et Moyse recensendam. [2] Denique maior
popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysi compotes,
nedum instrumenti, deum Moysi tamen norunt; etiam tantam
idololatria dominationem obumbrante seorsum tamen illum quasi
proprio nomine deum perhibent et deum deorum, et, Si deus
dederit, et, Quod deo placet, et, Deo commendo. Vide an noverint
quem omnia posse testantur. Nec hoc ullis Moysi libris debent.
[3] Ante anima quam prophetia. Animae enim a primordio con-
scientia dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in
Ponticis. Iudaeorum enim deum dicunt animae deum. Noli,
barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum.
Etsi unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non
erat, etiam Ponticis ante eum notus. [4] Accipe igitur ab antecessore
formam, a certo incertus, a cognito incognitus. Nunquam deus
latebit, nunquam deus deerit. Semper intellegetur, semper
audietur, etiam videbitur, quomodo volet. Habet deus testimonia,
totum hoc quod sumus et in quo sumus. Sic probatur et deus et
unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.

11. [1] Et merito, inquiunt. Quis enim non tam suis notus est quam


28 TERTULLIAN 1.11

extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim ut ali-
quid extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset?1
quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere,
vel ne statim audiret a nobis, Quid ergo illi cum extraneis? Quod
plenius suo loco audiet. [2] At nunc satis est nullum probari cuius
nihil probatur. Sicut enim creator ex hoc et deus et indubitatus
deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco
non deus quia omnia non eius ideoque et extranea. [3] Denique si
universitas creatoris est, iam nec locum video dei alterius. Plena
et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicuius2
divinitati in creaturis, plane falsae vacabit. Patet mendacio
veritas. Tanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Mar-
cionis? [4] Igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum ex operi-
bus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et
saeculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit
quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquo-
que prospectum videtur utilitatibus et cornmodis vitae. [5] Ita et hoc
ex forma dei creditum est divinum esse, instituere vel demon-
strare quid aptum3 et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde
auctoritas accommodata falsae divinitati unde praecesserat verae.
Unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse
debuerat, ut novus aliqui Triptolemus praedicaretur. [6] Aut exhibe
rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidis-
set, si fuisset, illo scilicet praeiudicio quo et nostrum deum non

11. 1 quaero an legendum si deus esset: item paulo infra, Quid ergo tibi
2 quaero an legendum alterius       3 quaero an legendum id quod aptum


30 TERTULLIAN 1.11

alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc. Semel
enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri crea-
torem, et eum quem volunt aeque deum credi non ad eius formam
probare quem et ipsi et omnes deum,4 [7] ut, quando hoc ipso nemo
creatorem deum dubitet quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo
debeat credere deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte
proferatur. Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit con-
dere quid aut non potuerit. Tertium cessat. Sed non potuisse
indignum deo est. [8] Noluisse an dignum, volo inquirere. Dic mihi,
Marcion, voluit deus tuus cognosci se quocunque in tempore, an
non? alio proposito et descendit et praedicavit et passus resurrexit
quam uti cognosceretur? Et sine dubio, si cognitus est, voluit.
Nihil enim circa eum fieret nisi voluisset. Quid ergo tantopere
notitiam sui procuravit ut in dedecore carnis exhiberetur, et
quidem maiore, si falsae? Nam hoc turpius, si et mentitus est sub-
stantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris admisit ligno
suspensus. [9] Quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia
cognitionem sui praestruxisset, maxime adversus eum cognosci
habens apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat! Nam
et quale est ut creator quidem ignorans esse alium super se deum,
ut volunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans asseverabat,
tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita
curasse secundum singularitatis suae praesumptionem, ille autem.
sublimior sciens inferiorem deum tam instructum nullam sibi
prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et
superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus

11. 4 deum <confitentur> van der Vliet (sed vix usus erat)


32 TERTULLIAN 1.11

cognosceretur secundum creatorem, et ex honestioribus potior et
generosior creatore.

12. [1] Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa esse
eum deberemus argumentari. Sine causa enim esset qui rem non
haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis cuius res sit.
Porro in quantum nihil oportet esse sine causa, id est sine re,
quia si sine causa sit proinde1 est atque si non sit non habens rei
causam rem ipsam, in tantum deum dignius credam non esse
quam esse sine causa. Sine causa est enim qui rem non habendo
non habet causam. Deus autem sine causa, id est sine re, esse non
debet. [2] Ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tanquam sit,
hoc constituo non esse illum, quia si fuisset omnino sine causa non
fuisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare,
aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum, quia
nihil tale prospexit per quod homo deum didicit. [3] Nam etsi credunt
plerique in illum, non statim ratione credunt, non habentes dei
pignus, opera eius deo digna. Itaque hoc nomine cessationis et
defectionis operum et impudentiae et malignitatis affinis est:
impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui prae-
struendae nihil prospexit; malignitatis, qua plures incredulitatis
reos fecit nihil fidei procurando.

13. [1] Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam
propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignaverit,
narem contrahentes impudentissimi Marcionitae convertuntur ad
destructionem operum creatoris. [2] Nimirum, inquiunt, grande
opus et dignum deo mundus. Numquid ergo creator minime deus?

12. 1 proinde MF: perinde R (more suo)


34 TERTULLIAN 1.13

Plane deus. Ergo nec mundus deo indignus; nihil etenim deus
indignum se fecit, etsi mundum homini non sibi fecit, etsi omne
opus inferius est suo artifice. [3] Et tamen, si quale quid fecisse indi-
gnum est deo, quanto indignius deo est nihil eum omnino fecisse,
vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari? Ut ergo
aliquid et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos
ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas videlicet
substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis
omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam,
ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander
universa caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aerem et
aetherem, ut Plato sidera, quae1 genus deorum igneum appellat,
cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et vim et
potestatem et honorem et decorem, opem, fidem, legem singu-
lorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis
reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum formidaverint2
initium ac finem mundo constare, ne substantiae eius, tantae
scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et
Aegyptiorum bierophantae et Indorum gymnosophistae. [4] Ipsa
quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simu-
lacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad
interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio
obumbrat, figurans Iovem in substantiam fervidam et Iunonem
eius in aeream, secundum sonum Graecorum vocabulorum, item
Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et Magnam Matrem in
terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.
[5] Sic et Osiris quod semper sepelitur et in uvido3 quaeritur et cum
gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elemen-
torum et recidivi anni fidem argumentantur, sicut aridae et
ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. Et

13. 1 quae M: quod R 2 formidaverint R: formidaverunt MF
3 uvido scribebam: vivido, libri et edd.; sed mox vividorum retinendum videtur


36 TERTULLIAN 1.13

superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos
habitas quam deo indignas. Ad humilia deficiam? Unus, opinor,
de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cuiuslibet maris con-
chula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo,
sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?

14. [1] At cum et animalia irrides minutiora quae maximus artifex
de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in
mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmi-
tate secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formi-
cae stabula, araneae retia, bombycis stamina, sustine, si potes,
illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias, cantharidis venena,
muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. [2] Qualia erunt maiora,
cum tam modicis aut iuvaris aut laederis, ut nec in modicis
despicias creatorem? Postremo te tibi circumfer, intus ac foris
considera hominem: placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod
tuus dominus, ille deus melior, adamavit, propter quem in haec
paupertina elementa de tertio caelo descendere laboravit, cuius
causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est. [3] Sed ille quidem
usque nunc nec aquam reprobavit creatoris qua suos abluit, nec
oleum quo suos unguit, nec mellis et lactis societatem qua suos
infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat, etiam
in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris. At tu super
magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo
sapis, destruens quae ille desiderat. [4] Volo inspicere si ex fide
saltim, ut non et ipse quae destruis appetas. Adversaris caelo, et
libertatem caeli in habitationibus captas. Despicis terram plane
inimicae1 iam tuae carnis matricem, et omnes medullas eius victui
extorques. Reprobas et mare, sed usque ad copias eius, quas
sanctiorem cibum deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies

14. 1 inimicae M: inimica R1: inimice FR3


14. a cf. 2 Cor. 12: 9


38 TERTULLIAN 1.14

creatorem. [5] Hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam,
id est repudiatorem creatoris (nam haec apud vos pro martyrio
affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcunque
materiam resolveris, substantia creatoris uteris. Quanta obstinatio
duritiae tuae! Depretias in quibus et vivis et moreris.

15. [1] Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem
suam et suum mundum et suum caelum, de caelo quidem illo
tertio videbimus si et ad apostolum vestrum discutiendum per-
venerimus, interim, quaecunque substantia est, cum suo utique
deo apparuisse debuerat. At nunc quale est ut dominus anno xv1
Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero anno xv iam
Severi imperatoris nulla omnino comperta sit? Quae frivolis
creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam
domino suo et auctore. [2] Et ideo si ipsa non potuit manifestari in
hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? Si
dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit,
nisi domino fortasse maiorem? Iam nunc de loco quaestio est,
pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum
eius. Ecce enim si et ille habet mundum suum infra se, super
creatorem, in loco utique fecit eum cuius spatium vacabat inter
pedes suos et caput creatoris. [3] Ergo et deus ipse in loco erat, et
mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior et deo et
mundo. Nihil enim non maius est id quod capit eo quod capitur.
Et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et
tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit. Ergo iam
incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua

15. l anno xv M: a xii R edd.


40 TERTULLIAN 1.15

deo maior, sed et qua innatus et infectus ac per hoc aeternus et
deo par, in quo semper deus fuerit. [4] Dehinc si et ille mundum ex
aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et con-
temporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis
et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos,
clusit. Et materia enim deus, secundum formam divinitatis, innata
scilicet et infecta et aeterna. Aut si de nihilo molitus est mundum,
hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subicit in sub-
stantia2 mundi. Sed ex materia et ille fecisse debebit, eadem
ratione occurrente illi quoque deo quae opponeretur creatori, ut
aeque deo. [5] Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis,
factorem et locum et materiam. Proinde et creatorem in loco
facit utique eadem condicione censendo, et materiam ei subicit
utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut domino.
Amplius et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum
infectae et aeternum aeternae, quartum iam hic3 deum fecit.
[6] Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferiori-
bus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit
sub Tiberio, alter qui a creatore promittitur, manifestam iam
fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre prae-
sumunt, cum novem assignet, licet nesciens.

16. [1] Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo eius, con-
sequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus
auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant. Quis
autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius
esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam eius qui visi-
bilia operatus invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius
multo sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? [2] Videbi-
mus et apostolus cui auctori invisibilia deputet, cum et illum

15. 2 substantia R edd.: substantiam M
3 hic MR: hinc Urs.


16. a cf. Rom. 1: 20; Col. 1: 16


42 TERTULLIAN 1.16

exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et
argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque advoca-
tioni fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium
et invisibilium adeo ereatori deputandam, sicuti tota operatio eius
ex diversitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex
animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus
et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex
calidis et frigidis. [3] Sic et hominem ipsum diversitas temperavit,
ta.m in corpore quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma;
alia honesta, alia inhonesta; alia gemina, alia unica; alia com-
paria, alia disparia. Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc
anxietas; nunc amor, nunc odium; nunc ira, nunc lenitas. [4] Quod
si ita est, ut aemulae inter se condicionis1 universitas ista modu-
lata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri
auctori deputanda quam cui et aemula eorum, ipsum creatorem
diversum notantia, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae
iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie unifor-
mem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem
proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quem-
admodum et vitam et mortem, et mala et pacem? Et utique,
si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis2 suo loco magnis,
sic quoque congruit eius esse maiora cuius et magna, quia nec
magna, nedum maiora, ei competant cuius nec modica comparent.

17. [1] His compressi erumpunt dicere: Sufficit unicunx hoc1 opus
deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua boni-
tate sua, et omnibus locustis anteponenda. O deum maiorem,
cuius tam magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei
minoris! Enimvero prius est ut probes eum esse per quae deum

16. 1 aemulae . . . condicionis Kroy.: aemula . . . conditionis libri et edd.
2 creaturis libri et edd.: creatoris Kroy. (sed vix usus erat)
17. 1 hoc om. Oeh. (mendose)


44 TERTULLIAN 1.17

probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim
quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum
de beneficiis dinoscetur. [2] Ceterum non quia liberasse dicitur
hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et
liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et
esse et non liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam
esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? [3] Nunc in isto
articulo ab ignoti dei quaestione deducto satis constitit tam nihil
illum condidisse, quam debuisse condidisse uti cognosceretur ex
operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio
rerum; deum enim non decuisse latuisse. Regrediar necesse est
ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos
eius excutiam. [4] Primo enim quaeri oportebit, qui postea se pro-
tulerit in notitiam, cur postea, et non a primordio rerum; quibus
utique necessario qua deus, et quidem necessarius qua melior,2
latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam
aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in
saeculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam
ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et causam et materiam suae
revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit.
Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum
alibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola
demonstratione.

18. [1] Processerit, age, iam in notitiam quando voluit, quando

17. 2 necessario ... necessarius qua melior: ita hunc locum reconstitumdum existima-
bam:
necessarius . . . melior quo necessarior libri et edd.


46 TERTULLIAN 1.18

potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei
obstabat, aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars
trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc
erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris. Tractandum
et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet
an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum.
[2] Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum primo na-
tura cognoscendum, deinde1 doctrina recognoscendum, natura ex
operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est,
naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus
revelationem sui debuerat operari, maxime adversus eum reve-
landus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis
vix tamen hominum fidem2 impleverat. [3] Quomodo itaque reve-
latus est? Si per humanam coniecturam, nego3 deum alias co-
gnosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam
provocans creatoris, vervun et ad condicionem tam divinae
magnitudinis quam humanae mediocritatis; ne maior deo homo
videri possit, qui eum non ultro volentem cognosci suis viribus
quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana
mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi
experimenta quam verum sectari quem natura iam intellegunt.
[4] Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo Romulus
Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus
Alburnum et qviidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis lice-
bit?4 Nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec impera-
torem.

18. 1 deinde R edd.: dehinc M 2 hominum fidem Urs.: hominem fide
M.R 3 nego van der Vliet: nega MR 4 post licebit quaerendi sigmm


48 TERTULLIAN 1.19

19. [1] Immo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio,
etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in
Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius.
Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retra-
ctentur. Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut
ostendam Christum Iesum non alterius dei circumlatorem quam
creatoris, et quidem paucis. [2] Anno xv Tiberii Christus Iesus de
caelo manare dignatus est, spiritus salutaris. Marcionis salutis,1
qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo
exhalaverit aura canicularis non curavi investigare. De quo tamen
constat, Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. A Tiberio
autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum
dimidio mensis. Tantundem temporis ponunt inter Christum et
Marcionem. [3] Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc
deum induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res
est. Praeiudicant tempora quod sub Antonino primum processit
sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii
Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem
constat a Marcione primum2 praedicatum. [4] Hoc nunc ut probem
constare, quod superest ab ipsis adversariis sumam. Separatio
legis et evangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec
poterunt negare discipuli eius quod in summo instrumento habent,
quo denique initiantur et indurantur in hanc haeresim. Nam hae
sunt Antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones, quae
conantur discordiam evangelii cum lege committere, ut ex diversi-
tate sententiarum utriusque instrumenti diversitatem quoque
argumententur deorum. [5] Igitur cum ea separatio legis et evangelii
ipsa sit quae alium deum evangelii insinuaverit adversus deum
legis, apparet ante eam separationem deum3 in notitia non fuisse

19. 1 salutis MR: salutem Urs. (sed vix opus erat) 2 primum R3: primo
MR1 3 quaero an scribendum deum eum


50 TERTULLIAN 1.19

qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo
revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione com-
mentatum, qui instituit separationem adversus evangelii legisque
pacem, quam retro illaesam et inconcussam ab apparentia Christi
usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio servavit quae non
alium deum et legis et evangelii tuebatur praeter creatorem, ad-
versus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.

20. [1] Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis neces-
saria est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Mar-
cionem non tam innovasse regulam separationc legis et evangelii
quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime
domine, qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti,
donec scilicet tibi Marcion subveniret! [2] Nam et ipsum Petrum
ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt
quod non recto pede incederent ad evangelii veritatem, ab illo
certe Paulo qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in
vacuum cucurrisset aut curreret, tunc primum cum antecessori-
bus apostolis conferebat. [3] Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus,
adversus Iudaismum aliquid in conversatione reprehenden-
dum existimavit, passivum scilicet convictum,1 postmodum et
ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi
Iudaeus, et eis qui sub lege tanquam in lege, tu illam solius con-
versationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem
suspectam vis haberi etiam de praedicationis erga deum prae-
varicatione. [4] Atquin de praedicationis unitate, quod supra legi-
mus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione de evangelii
societate condixerant: sicut et alibi, Sive ego, inquit, sive illi, sic
praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit,

20. 1 passivum scilicet <vindicans> convictum, van der Vliet: falso quidem, uti
improbans melius scriptoris sensui respondisset


20. a cf. Gal. 2: 11-14     b cf. 1 Cor. 9: 20      c cf. Gal. 2:9      d 1 Cor.
15: 11


52 TERTULLIAN 1.20

qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre, ipse demon-
strat adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi
fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam.
habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem
vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos
Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse de-
buerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de
hoc ipso praedicantis per prophetas suos: ut per Esaiam, Vetera
transierunt, inquit, ecce nova quae ego nunc facio; et alibi, Et
disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros cum
illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Re-
novate vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et
circumcidimini praeputia cordis vestri. [5] Hanc ergo circumcisio-
nem iam sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates
caeremoniarum dissuadebat de quibus idem conditor earum
quandoque cessaturis profitebatur per Osee, Et avertam omnes
iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et
omnes caeremonias eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras
et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et
dies festos vestros odit anima mea. [6] Quodsi et creator omnia haec
iampridem recusaverat, et apostolus ea iam recusanda pronuntia-
bat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat
non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta
cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac
causa qui evangelium Christi creatoris transferrent a novitate
praenuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a creatore.

21. [1] Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem
cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit,
sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in crea-
torem sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille prae-
cinuerat: Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus


20. e cf. Gal. 2: 4 f Isa. 43: 19 g Jer. 31: 31 sq. h Jer. 4:3
i Hos. 2: 11 j Isa. 1:14


54 TERTULLIAN 1.21

eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et
populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus
convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum
eius. [2] Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla discepta-
tio esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad domi-
num novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque
diversitas abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae
legis, verum omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status
quaestionis, quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur,
legi eius derogaretur. [3] Stabat igitur fides semper in creatore et
Christo eius, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de
idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel
repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo
nemo. Nam si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa
apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis. [4] Quodsi post
apostolorum tempora adulterium veritas passa est circa dei
regulam, ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore
suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio aposto-
lorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. Nullam
autem apostolici census ecclesiam invenias quae non in creatore
christianizet. Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt
integrae? nimirum adversariae creatoris? [5] Exhibe ergo aliquam
ex tuis apostolici census, et obduxeris. Igitur cum omnibus modis
constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a
Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et
probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici

21. a Ps. 2: 3, 1, 2


56 TERTULLIAN 1.21

ex evangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior
instructa est, non esse credendum deum quem homo de suis
sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis
sensibus. [6] Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari.
Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis omnis
extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris
circumlator ostenditur.

22. [1] Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris
quoque iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata prae-
scriptionum defensione? Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei
personam, vel potius umbram et phantasma, secundum Christum
ipsius, per idque examinetur per quod creatori praefertur. [2] Et
utique erunt regulae certae ad examinandam dei bonitatem. Sed
prius est ut inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas
perducam. Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a
primordio materiarum et introitu1 causarum, cum quibus de-
buerat inveniri, exinde agens quo agi habuit. [3] Erat enim iam
mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia creatoris, adver-
sus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic
regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret,
statim succurrens ut causa coepit. Omnia enim in deo naturalia
et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum
ipsius, ne obvenientia2 et extranea reputentur, ac per hoc tem-
poralia et aeternitatis aliena. [4] Ita et bonitas perennis et iugis
exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum

22. 1 introitu M: in introitu R
2 obvenientia R edd.: obventicia M


58 TERTULLIAN 1.22

reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam
quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat.
Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio operata
sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur non a primordio
sit revelatus. Quidni? qui per bonitatem revelari haberet, si qui
fuisset. Non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis
fungi; [5] quae si continentur quo minus currant, naturalia non
erunt. Et otium enim sui natura non novit. Hinc censetur, si
agat;3 sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim
naturae nomine. [6] Natura enim se non potest nolle, quae se ita
dirigit ut si cessaverit non sit. Sed cessavit aliquando in deo
Marcionis de opere bonitas.4 Ergo non fuit naturalis bonitas
quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. Et
si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda, nec deo par
quia non aeterna, dum non naturalis quae denique nullam sui
perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromit-
tat. [7] Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit.
Potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando.
Igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius
(non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius
eam quam infirmitate cessasse, iam voluntas suppressae bonitatis
finis invenietur malignitatis. [8] Quid enim tam malignum quam
nolle prodesse cum possis, quam utilitatem cruciare, quam
iniuriam sinere? Totum denique creatoris elogium in illum re-
scribetur qui saevitias eius bonitatis suae mora iuvit. Nam in
cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur cum fit. Homo
damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde

22. 3 agat Ciacconius: agatur MR
4 bonitas Pam.: bonitatis MR (manifesto
errore
)


60 TERTULLIAN 1.22

proficiunt5 delicta cum poenis, et pereunt iam omnes qui paradisi
nullum caespitem norunt. [9] Et hoc melior aliqui deus aut nescit aut
sustinet.6 Si ut ex hoc melior inveniretur quanto creator deterior
haberetur,6 satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit
oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in vexatione
detinuit. Quid de tali medico iudicabis qui nutriat morbum mora
praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius
aut famosius curet? [10] Talis et in deum Marcionis dicenda sententia
est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem,
benignitatis praevaricatorem quam non statim causae suae
exhibuit; plane exhibiturus,7 si natura bonus et non accessione,
si ingenio optimus et non disciplina, si ab aevo deus et non a
Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone et Marcione. Tiberio
nunc deus ille praestiterit ut imperio eius divina bonitas in terris
dedicaretur.

23. [1] Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia ita rationalia
esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec
aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit,
nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. [2] Facilius malum
cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum
ratione desertum non pro malo iudicetur. Nego rationalem boni-
tatem dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit
hominis alieni. [3] Scio dicturos atquin hanc esse principalem et per-
fectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos
voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque
nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. [4] Cum ergo
non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum,

22. 5 proficiunt (= proficiscuntur) MF, omni modo retinendum erat: prosiliunt R
6-6 ita pungendum arbitrabar       7 exhibiturus post plane transtuli: si natura
bonus exhibiturus MR


62 TERTULLIAN 1.23

cessando praeiudicavitcum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disci-
plinam diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum
diligendi proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris,
et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum,
sed potius exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere
iuberis inimicum et extraneum. [5] Exaggeratio est debitae bonitatis
exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut princi-
palis, ut dignior, ut ministra1 et comite sua, id est indebita, prior.
Igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex
iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super
scribarum et pharisaeorum, quale est secundam ei rationem re-
ferri cui deficit prima, non habenti proprium hominem, ac per
hoc quoque exiguae? Porro exigua, quae suum non habuit, quo-
modo in alienum redundavit? [6] Exhibe principalem rationem, et
tunc vindica sequentem. Nulla res sine ordine rationalis potest
vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat.
Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extra-
neum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit alio modo
destructus. Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extra-
neum bonitas, si sine iniuria eius operetur cuius est res. Quam-
cunque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. Sicut2 in
principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si
iusta sit, sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit
iniusta. [7] Ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et
quidem pro extraneo? Fortasse enim pro domestico aliquatenus
rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro extraneo vero, cui nec
proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis
defendetur ? Quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam

23. 1 ut ministra MF: ministra R edd. Cetera hunc in modum interpungenda censebam
2 Sicut Kroy.: sic et libri et edd. Item post si iusta sit levius putabam interpungendum


23. a cf. Lev. 19: 18; Matt. 22: 39


64 TERTULLIAN 1.23

ita alieno benefacere servo ut domino eripiatur, ut alii vindicetur,
ut adversus caput domini subornetur, et quideni, quo indignius,
in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub
ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam damnaretur in
saeculo, nedum plagiator. [8] Non aliter deus Marcionis irrumpens
in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium,
educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo im-
pium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam.
Oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret irrationalis ?
[9] Non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo
tinguitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra
alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actioni-
bus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae
et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo
malus fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem
ipsius, faciat iratum?

24. [1] Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus
in omnibus: Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester qui
in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de
imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque ra-
tionalis, nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo
et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum,
quae non in omnibus exhibetur. [2] Non enim omnes salvi fiunt, sed
pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus
vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore
parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni,
partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non
bonitas sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est

24. a Matt. 5: 48


66 TERTULLIAN 1.24

quae facit salvos, ita malignitatis quae non facit salvos. Magis
autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non
iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre boni-
tatis1 in omnes defectionem. [3] Quem enim iudicem tenes, dispen-
satorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem,
quod deo tuo2 vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers boni-
tate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse
debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum
bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit
imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius osten-
dere, scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud
illum non resurgit. Unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione
bonitatis? [4] Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem
redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo
optimo allectum? Quod sciam,3 et caro tinguitur apud illunij et
caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur.
Sed etsi carni delicta reputantur, praecedit animae reatus, et
culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri
nomine occurrit. Carens denique anima caro hactenus peccat.
Ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocen-
tiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio non arbitrio
delinquentem; [5] cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuae
haeresi visum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. Ipso4
quod mentitus est illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est
autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia
corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? Et fecit hominem
deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de

24. 1 bonitatis Kroy.: bonitatem MR 2 deo tuo Pam.: tuo R 3 quod
sciam Rig.: quod si iam MR 4 ipso Oeh.: ipsum libri et edd.


24. b Gen. 2: 7 sq.


68 TERTULLIAN 1.24

afflatu: Et factus est homo in animam vivam; quis? utique qui de
limo: Et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod
flavit; qui caro nunc, non qui anima. Itaque si ita est, quo ore con-
tendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione
speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? [6] Si
plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris
est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fmimur. Ceterum ex
parte resurgere multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae
bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur
de domicilio atque dominatu dei saevi. [7] At nunc et febricitas, o
Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi
edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis
creatoris, sed et scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum
de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus
es, cur non et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio
apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis.
Tu tantummodo bonum deum praefers. Non potes autem per-
fecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.

25. [1] Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus
eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem
neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam boni-
tatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in
tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam prae-
feratur, nec de tali modo, verum et sola. [2] Iam enim et hoc discuti
par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris
appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a
deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore
ut deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non


70 TERTULLIAN 1.25

omnia quae deo digna sint constent. [3] Si aliquem de Epicuri schola
deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incor-
ruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim
sententiam ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudi-
ciarias vires), aut in totum immobilem et stupentem deum con-
cepisse debuerat (et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per
doctrinam et sibi per crucem?1), aut et de ceteris motibus eum
agnovisse (et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis
necessario?). [4] Ecce enim hoc ipso quod retro quietus, qui nec
notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post tantum aevi
senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne con-
cussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et ceteris motibus videatur
obnoxius? Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est?
Quis volet quod non concupiscet? Sed et cura accedet voluntati.
[5] Quis enim volet quid et concupiscet, et non curabit? Igitur cum
et voluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis nego-
tium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcione.2 Nam et ad-
versarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit et
concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum
arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem. [6] Porro nihil sine
aemulatione decurret quod sine adversario non erit. Denique
volens et concupiscens et curans hominem liberare hoc ipso iam
aemulatur et eum a quo liberat, adversus eum scilicet sibi libera-
turus, et ea3 de quibus liberat, in alia liberaturus. Proinde enim
aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea quae

25. 1 per crucem scribebam: de qua scriptura vide sis IV. 40, 42, 43, ubi cod. Monte-
pessulano ter
tamen pro crucem legitur, veramque lectionem restituit Rhenanus: per
ihm M: per Iesum R: per sensum Urs.: quae omnia quid sibi velint vix intellego
2 Marcione Urs.: Marcionis MR edd.        3 liberaturus, et ea Urs.: liberaturus
eum MFR3: liberaturus cum R1


72 TERTULLIAN 1.25

aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis,
nolentia, offensa. [7] Haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio
autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis
operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus,
id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur adversus
creatorem, ne sic quoque irrationalis praescribatur, si careat et
sensibus et affectibus debitis. Haec multo plenius defendemus
in causa creatoris, in qua et exprobrantur.

26. [1] At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio
solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus
animi quos in creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur
neque irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudi-
cem praestat, non invenio quomodo illi disciplinarum ratio con-
sistat, et quidem plenior. [2] Quale est enim ut praecepta constituat
non executurus, ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non
iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et
animadversionis? Cur enim prohibet admitti quod non defendit
admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus
non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? Immo et
pennisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defen-
surus. [3] Nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione pro-
hibetur. Et utique non aliud prohibet admitti quam quod non
amat fieri. Stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non
amat fieri, quando offensa comes sit frustratae voluntatis. Aut
si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio
fructus est irae, et ira debitum offensae, et offensa, ut dixi, comes
frustratae voluntatis. Sed non ulciscitur; ergo nec offenditur. Sed
non offenditur, ergo nec laeditur voluntas eius cum fit quod fieri


74 TERTULLIAN 1.26

noluit, et fit iam delictum secundum voluntatem eius, quia non
fit adversus voluntatem quod non laedit voluntatem. [4] Aut si hoc
erit divinae virtutis sive bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere
fieri, non moveri tamen si fiat, dicimus iam motum esse illum qui
noluit, et vane non moveri ad factum qui motus sit ad non facien-
dum, quando noluit fieri. Nolendo enim prohibuit. Non enim et
iudicavit nolendo fieri et idcirco prohibendo? Non faciendum
enim iudicavit et prohibendum pronuntiavit. [5] Ergo et ille iam iudi-
cat.1 Si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum
iudicare qua tantummodo nolit et prohibeat, non etiam defendat
admissum, atquin nihil deo tam indignum quam non exequi
quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sen-
tentiae suae et legi debeat vindietam in auctoritatem et obsequii
necessitatem; secundo, quia aemulum sit necesse est quod noluit
admitti et nolendo prohibuit; malo autem parcere deumindignius
sit quam animadvertere, et quidem deo optimo, qui non alias
plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali
exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.1

27. [1] Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo,
dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum
veritatis praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem!
Timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat,
factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit
quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma
et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta. [2] Audite, peccatores,
quique nondum hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus

26. 1-1 ita interpungendum censebam


76 TERTULLIAN 1.27

est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis
coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exteri-
oribus tenebris: bonus tantum est. Denique prohibet delinquere,
sed litteris solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare,
ut honorem deo habuisse videamini; timorem enim non vult.
[3] Atque adeo prae se ferunt Marcionitae quod deum suum
omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus
autem diligetur. Stulte, quem dominum appellas, negas timen-
dum, cum hoc nomen potestatis sit, et iam timendae? At quo-
modo diliges, nisi timeas non diligere? Plane nec pater tuus est, in
quem competat et amor propter pietatem et timor propter pote-
statem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem
et timeas propter disciplinam. [4] Sic denique plagiarii diliguntur,
non etiam timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordina-
ria dominatio, diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione
enim constat, non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid
denique adulantius quam delicta non exequi? [5] Age itaque, qui
deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem
ebullis, summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum
non timent? Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi
furentis et caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in
persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris?
Absit, inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo pro-
basti illum timeri qui prohibet delictum. Aliud est si eadem dei
tui perversitate quem non times observas, qua et ille quod non
vindicat prohibet. [6] Multo adhuc vanius cum interrogati, Quid
fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum quasi ab
oculis. Nonne et hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus,
et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abiciatur
peccator, ut et hoc deo optimo competat. Et quid erit abici, nisi


78 TERTULLIAN 1.27

amittere id quod erat consecuturus si non abiceretur, id est
salutem? Ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni
non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice.

28. [1] Exitus autem illi abiecto quis? Ab igne, inquiunt, creatoris
deprehendetur. Adeone nullum habet elementum vel in hanc
causam provisum quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne
illos dedat creatori? Quid tunc creator? Credo, sulphuratiorem
eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod
deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O deum
usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum,
atque ita neminem! [2] cuius non statum, non condicionem, non
naturam, non ullum ordinem video consistere, iam nec ipsum
fidei eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud
eum exigitur? Si remissio delictorum est, quomodo videbitur
delicta dimittere qui non videbitur retinere? Quia retineret, si
iudicaret. Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte
qui non devinxit ad mortem? Devinxisset enim, si a primordio
damnasset. Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui
non generavit? [3] Iteratio enim non competit ei a quo quid nec
semel factum est. Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiri-
tum attribuet qui animam non prius contulit? Quia suffectura
est quodammodo spiritus anima. Signat igitur hominem nunquam
apud se resignatum, lavat hominem nunquam apud se coin-
quinatum, et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit
exsortem salutis. [4] Nec rusticus terram rigabit fructum non re-
laturam, nisi tam vanus quam deus Marcionis. Proinde cur tantam
sive sarcinam sive gloriam infirmissimae aut indignissimae carni
imponit sanctitatem? Quid dicam autem de disciplinae vanitate,


80 TERTULLIAN 1.28

qua sanctificat substantiam sanctam? Quid aut onerat infirmam
aut exornat indignam? Quid non salute remunerat quam onerat
vel exornat? Quid fraudat mercedem operis, non rependens carni
salutem? Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?

29. [1] Non tinguitur apud illum caro nisi virgo, nisi vidua, nisi
caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadoni-
bus ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio
ista constabit. [2] Videamus an iusta, non quasi destructuri felicita-
tem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque
luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noveri-
mus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono
melius. Non enim proicimus sed deponimus nuptias, nec prae-
scribimus sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius
pro viribus cuiusque sectanda,1 tunc denique coniugium exserte
defendentes cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructi-
onem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate bene-
dixit in crementum generis humani, quemadmodum et universum
conditionis in integros et bonos usus. [3] Non ideo autem et cibi
damnabuntur quia operosius exquisiti in gulam committunt, ut
nec vestitus ideo accusabuntur quia pretiosius comparati in

29. 1 sectanda scribebam: sectando libri et edd.


82 TERTULLIAN 1.29

ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur
quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. Multum
differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. [4] Ita
huiusmodi non institutio sed exorbitatio reprobanda est, secun-
dum censuram institutoris ipsius, cuius est tam, Crescite et multi-
plicamini, quam et, Non adulterabis, et, Uxorem proximi tui
non concupisces, morte punientis et incestam sacrilegam atque
monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed
et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiri-
talis ratio paracleto auctore defendit unum in fide matrimonium
praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum aliquando
diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui plantavit, is
metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et qui uxores
habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit Crescite et
multiplicamini; eiusdem finis cuius et initium. [5] Non tamen ut
accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut
tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem et
falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati
reservata, cui caedendo2 praestaret messem.3 Unde iam dicam
deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae
negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur
studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt
sanctitas nulla est. [6] Vacat enim abstinentiae testimonium cum
licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur.
Sicut et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi
in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato

29. 2 caedendo MR: credendo F       3 praestaret messem Oeh. (quod quia melius
non poteram relinquendum putabam: sed forsan possis
cui cedendo praestaret esse):
praestaret esse MR1: praestaret et esse R3


29. a Gen. 1: 28      b Exod. 20: 14, 17 c cf. Lev. 20: 11-17      d 1 Cor.
7:29


84 TERTULLIAN 1.29

eo a quo abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame?
Quae ambitionis repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio
in castratione? [7] Iam vero sementem generis humani compescere
totum, nescio an hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo
enim salvum hominem volet quem vetat nasci, de quo nascitur
auferendo? Quomodo habebit in quo bonitatem suam signet,
quem esse non patitur? Quomodo diligit cuius originem non
amat? [8] Timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures
liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat
Marcionitas ex Marcionitis. Non erit humanior4 duritia Pharao-
nis, nascentium enecatrix? Nam ille animas adimit, hic non dat;
ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos
de homicidio differt. Sub utroque homo interficitur, sub altero
iam editus, sub altero edendus. Gratus esses, o dee haeretice, si
isses in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit;
utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. [9] Satis haec de
deo Marcionis, quem et definitiones unicae divinitatis et condi-
ciones statuum eius omnino non esse confirmant. Sed et totius
opusculi series in hoc utique succedit. Proinde si cui minus quid
videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum
scripturarum examinationem quibus Marcion utitur.

29. 4 humanior MR1: immanior R3 edd. (quaerendi signo omisso)


Previous PageTable Of ContentsNext Page

Ernest Evans(ed), Tertullian: Adversus Marcionem. © Oxford University Press. 1972.  Reproduced by permission of Oxford University Press.

Edited and translated by Canon Ernest Evans, 1972.  Transcribed by Roger Pearse, 2001.  Note that verse numbers have  been moved from the left margin into the text (for formatting reasons).  Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.


This page has been online since 8th December 2001.


Return to the Tertullian Project About these pages