Hermes. Zeitschrift für Classische Philologie 1 (1866) pp. 259-261
ANALECTA
[...]
XIX. Tertulliani librorum magna est depravatio, emendatio autem eo difficilior quo magis ille aspera et quasi confragosa oratione utitur. videor mihi tamen non nulla probabiliter correxisse: quorum hic specimen proferam. |260
De pallio cap. 5 haec legimus, calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam. quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem quam in calceo vincipedem? nemo potest in ardore rigere, nisi forte febrim habet. itaque Salmasio et ardore delendurn esse videbatur: quamquam simul idem nugatoria interpretatione defendit. sed ineptum vocabulum non delendum est, verum leni mutatione emendandum. scribendum enim esse arbitror in algore et udore rigere. non abhorret ab hoc scriptore novitium, ut videtur, vocabulum, cuius paucissima extant exempla. Cyrillus ὑγρασία udor. scholia in Statii Theb. i 206 secundum Lucretium, qui dicit ex udore terrae nebulas oriri. nam Fridericus Iacobus, qui idem vocabulum in Aetna v. 526 restituendum esse censuit, falsus est cum Gratium Cyneg. v. 50 eo usum esse credidit: umor enim ibi veterum librorum auctoritate confirmatum est. neque sudor apud Lucretium ii 465 vi 502 a Bentleio recte in udorem mutatus est. in Varronis autem libro de lingua Latina v 5 p. 41 Sp. udor Scaligeri est coniectura, sed falsa. in codice Florentino haec scripta sunt, hinc udus uuidus. hinc sudor. quamuis deorsum in terra. ad vocem quae est sudor in margine ab eadem manu adscriptum est udorissi, incerta, ut Lagomarsinus ait, prima littera. Muellerus cum scripsit hinc sudor, quod fluit deorsum in terram, ipsa Varronis verba videri non potest adsecutus esse, neque ipse credidit, sententiam tamen eius recte percepit. disputat enim de vocabulis quae ab humo dicta esse putat, quodque sudoris vocem eodem refert minime discrepat ab aliis eius circa veriloquia somniis. in Aetnae versibus, in quibus de lapide molari sermo est, exemplaria fide digniora haec praebent, quin etiam extremam multus (vel multis) calor ipse resolvit Non odora ut levitas putris magis ille magisque Una operis facies eadem perque omnia terra est. in priore versiculo Iacobus ad inepta delapsus est. mox scripsit Udorve aut aetas, in quo et aetas verissimum est et sententia qualem requirimus: sed udoris vocabulum poetae saeculi Neroniani non tuto tribuitur. videntur potius haec ei esse reddenda, quin etiam extenuans multus calor ipse resolvat Aut mador aut aetas: putris et quae secuntur.
Redeo ad Tertullianum. in cuius libro de spcctaculis cap. 10 haec vulgo scripta sunt, itaque Pompeius Magnus, solo theatro suo minor, cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem Veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit, 'cui subiecimus' inquit 'gradus |261 spectaculorum.' theatrum arcem dici omnium turpitudinum miraremur, sed quoniam Tertullianus saepius insolenter loquitur, adquiesceremus in vocabulo minus commodo, si illud librorum auctoritate satis communitum esset. atqui liber Agobardi, quo solo fundamento hodie nititur huius de spectaculis disputationis emendatio, non arcem habet, sed sortem, neque potest dubitari ei qui primus arcem scripsit non bene successisse studium emendandi. scribo mutata una tantum littera cum illam cortem omnium turpitudinum extruxisset. ignominiosius vocabulum acerbae Tertulliani orationi inprimis convenit.
[...]
M. HAUPT
Greek text in unicode.
This page has been online since 31st December 2002.
Home | English Translation (not yet) | About these pages |