Ambrosii Traversarii, Latinae Epistolae in libros XXV, ed. L. Mehus, vol 2 (1759) col. 394-397.

Book VIII. Letter 36.


AD EVMDEM EPISTOLA XXXVI.

Synopsis. Mutua literarum desideria.  Theophrastum scribi coeptum, nondum vero absolutum nunciat. Quod duo item volumina Thomae Sarzanensi, praeter Nicolai voluntatem, restituta sint, se excusat.  Arduam provinciam in Dionysii traductione se subscepisse fatetur.  Nazianzeni vita e Graeco a se conversae mentionem addit.  De voluminibus Fantino Dandulo, ac Hieronymo Contareno scriptis, aliaque de re libraria.  Eugenium IV. Pontificem Maximum inauguratum, Legatosque a Florentinis ad eum gratulationis caussa designatos; postremo Philonis codicem a Philelpho sibi dono traditum narrat.

Amantissimo fratri Nicolao Ambrosius.

305. LEgi libens literas tuas, atque eo magis quo amica obiurgatione, & ea quidem acri castigas meam negligentiam.  Doles ante omnia, quod tamdiu tacuerim apud te, nullasque literas dederim.  At ego, ne caussam |c395 meam omnino indefensam relinquam, mihique ipsi defuisse videar; inique te subcensere mihi constanter adseruerim, qui nullas ferme, aut certe raras admodum, ex quo profectus a nobis es, ad me literas dederis, & quidem, quum omnia tua non modo facta, sed cogitata quoque ad me scripturum pollicitus sis.  Nihil igitur iniquum fecisse videor: sed par pari referre institueram, silentioque silentium vicisti.  Sed tamen non ea caussa est, ne tu me subinsimules, immo aperta voce denunties minus benevole accipere fidam admonitionem tuam.  Nolo quidquam suffragetur silentio meo taciturnitas tua.  Sit totum negligentiae quod tacui.  Emendabo praeteritum errorem, scribamque post hac crebrius.  uod tam graviter quaereris Theophrastum a me negligi cui transcribendo operam pollicitus fueram, inique non fero; immo & grate amplector studium tuum.  Sed id quidem, fateor, me invitissimo, contigit.  Scio quam libere, quam libenter id tibi pollicitus sim.  Sed peto per amicitiam nostram, ne irascaris, admittasque magis excusationem meam.  Ita me oppressit, & opprimit in dies occupationum sarcina ex adiecto mihi Kalendis Ianuarii onere, ut non modo scribere id opus, sed ne leger quidem, vel parum quiete possim.  Volumenque illud mihi postea redditum est, quam inieram magistratum novum.  Sed enim quod ipse nequibam, curavi, ut Paulus noster optimus, ac dulcissimus pro reliqua sua diligentia exequeretur.  Coepit iam opus suum in membranis tuis, prosequiturque egregie.  Ego id per me emendabo; quando ipse transcribere non potui, faciamque pro viribus ut codicem habeas emendatum.  Quod tuleris graviter me Thomae nostro duo illa volumina reddidisse, & praecipue Hilarium super Psalmos; displicet admodum quidquam contra ac ipse volueris, egisse.  Miserari potius errorem debes, quam irasei.  Rogavit me, an illa volumina essent penes me: consessus sum. Respondis ea secum ferre velle Pomposiano Monasterio restituenda.  Quid ad haec respondere debui?  Si dicerem velle opperiri consensum tuum; iusta daretur illi occasio indignandi.  Malui itaque in hanc officii partem esse proclivior, quam ullo pacto exasperare amicum fidelem, per cuius operam haec, & alia subpeditare poteramus.  De Dionysio quid sentias video.  Ego, Nicolae carissime.  Dionysium ut traducere instituerem plurimorum extorserunt preces.  Facit enim difficultas summa operis ipsius, ut cunctabundus admodum adgressus id sim.  Neque eam traductionem meam iudicio tuo subducere unquam animus fuit; sed illam nequaquam tibi obtulit; quia lectione tua indignam existimavi, totumque quod ceperam omittens, post profectionem tuam de novo Dionsium ipsum latinum facere incepi.  Iamque fortasse totum exegissem nisi ab eo opere avocasset curarum moles impolita.  De coelesti Hierarchia absolvi, |c396 magnamque partem Ecclesiasticae traduxerm; quando mihi hoc onus iniunctum est.  Ostendi illum Thomae ipsi, non ut blanditiis deliniret caput meum (etsi tu secus sentire videaris; quod quam recte de Monacho, & amico facias, qui trigesimum iam annum in Dei opere exegit, tu videris) sed ut libere de eo iudicaret.  Gregorii Nazianzeni vitam, ut graecam haberem, Cardinalis S. Angeli fecit diligentia; erat enim in illo Cincii volumine, quod ex Crypta Ferrata acceperat, post opera ipsius Gregorii, duosque quaterniones ad me misit solutos ex volumine, in quibus ipsa vita habebatur; quam Latinam facere ipsa novitas persuasit: ipsique Cardinali idcirco dedicare visum est; quia amantissimus erat, & suo studio ad nos potissimum venerat.  Volumina Fantino dudum, ut scripseram, misi, eaque illum accepisse ex suis literis sum factus certior.  Volebat impensum ex me scire.  Admonui abs te perquireret, qui illi esses vicinior, quod ipse nescirem.  Scribas illi statim quod iusseris solvet.  Quamquam nescio quo pacto pretium, quod ille dudum mensariis Cosmi sociis dederat ad me deferendum pro traductionibus meis, necdum habere potui.  Quum tamen certo didicerim ex Michaele Benino, qui tunc aderat, pecunias illum ad eam mensam deposuisse.  Iamque plures menses elapsi sunt, neque ea pecunia restituitur mihi, qui illam alteri debeo.  Libellus Hieronymi Contareni, ut scripsi, dudum absolutus est, ac venustissime ornatus.  Intercessit Michaelis nostri bibliopolae negligentia, ne citius ad te mitteretur.  De Plauti cmoediis, & Tertulliani opusculis illis, mox ut a Thoma nostro sum factus certior, scripsi Cardinali Vrsino, sed profeci nihil.  Video quantum momenti in huiusmodi hominibus sit constituendum.  Addiscam vel sero sperare minus.  Quod Indices prolixos Cardinalibus illis dederis: fecisti pro reliqua diligentia; quae, ut reor esse sine aliquo effectu non poterit.  Sunt enim ut tute melius nosti, studiosi, & humanissimi.  Epistolas Pogii ad numerum LXX pertingere nolimirari.  Sunt enim infertae plures, quae Hieronymi non sunt.  Arbitror, immo certe praesumo te, & Pontificis mortem, & novi creationem audivisse.  Magno certe consensu omnium, magnoque cum gaudio, mirabili celeritate, contra omnium spem Dominus Cardinalis Senensis electus est, atque Eugenius IV.  appelatus. 1  Maximam civitas nostra lactitiam ostendit, novaque sibi lux oriri visa est.  Sperat enim fore, ut a strepitu bellorum, quibus diutissime vexata est, per huius benevolentiam, & providentiam quam eximiam in se experta est, conquiescat.  Quid plura?  Boni omnes mirifice gratulantur huic potissimum Ecclesiae permissa esse gubernacula, qui unus omnium iustissimus, & castissimus sit.  Electa est honorifica legatio.  Sex enim cives praestantissimi gratulatum pergunt: Equites duo, Laurentius Rodulphus, & Pallas Strotius, Iurisconsulti duo, |c397 Iulianus Davanzatius, & Zenobius Guasconus, cives alii duo, Rodulphus Pirucius, & Laurentius noster, qui omnes propediem profecturi sunt.  Vestes tuas diligenter excuti facimus.  Nihil properanti aliud, quod scriberem, occurrebat.  Nos omnes benevalemus.  Fratres te omnes officiosissime salutant.  Carolo nostro interdum fruor suavissime.  Nescio an Romam proficisci consentiat Laurentii comes.  Vnum omiseram, quod significandum tibi fuit: Philonis illud volumen, quod Philelphi erat, in nostrum ius concessisse.  Nam quum ille me saepissime obtunderet; contra morem meum volui impudens esse, petiique dono illud mihi daret.  Neque negare id potuit, satisque liberaliter largitus est.  Saluta Benvenutam fidelissimam famulam tuam, omnesque de Cosmi nostri familia. [1431]

1. Sabbato v. Nonas Martii anni MCCCCXXXI. tertio in Conclave ingressus die, omnium Cardinalium suffragiis habito scrutinio electus est in Romanum Pontificem Gabriel Condolmerius Venetus, Presbyter Cardinalis titulo S. Clementis, Senensis vulgo vocatus, qui EVGENIVS Papa IV, adpellatus est.  Gorius.


This page has been online since 20th April 2002.


Home English Translation (Not yet) About these pages