TERTULLIANI ADVERSUS PRAXEAN LIBER

CAP. 1. [1] Varie diabolus aemulatus est veritatem. adfectavit illam
aliquando defendendo concutere. unicum dominum vindicat, 5
omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat.
ipsum dicit patrem descendisse in virginem, ipsum ex ea natum,
ipsum passum, denique ipsum esse Iesum Christum. excidit sibi
coluber, quia Iesum Christum post baptisma Ioannis temptans
ut filium dei adgressus est, certus filium deum habere vel ex ipsis 10
scriptures de quibus tunc temptationem struebat : [2] Si tu es filius
dei, dic ut lapides isti panes fiant ; item, Si tu es filius dei,
deice te hinc; scriptum est enim quod mandavit angelis suis super
te, utique pater, ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem
pedem tuum offendas. [3] aut numquid mendacium evangeliis 15
exprobrabit dicens, Viderit Matthaeus et Lucas; ceterum ego
ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptavi
ideo et accessi, ideo et temptavi ; ceterum si filius dei esset
nunquam illum fortasse dignarer? sed enim ipse potius a
primordio mendax est, et si quem hominem de suo subornavit, 20
ut Praxean. [4] nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis
intulit Romam, homo et alias inquietus, insuper de iactatione
martyrii inflatus ob solum et simplex et breve carceris taedium,
quando etsi corpus suum tradidisset exurendum nihil profecisset,
dilectionem dei non habens cuius charismata quoque expugnavit. 25
[5] nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem iam prophetias
Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem ecclesiis
Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis
eorum adseverando et praecessorum eius auctoritates defendendo
coegit et litteras pacis revocare iam emissas et a proposito re- 30
cipiendorum charismatum concessare. ita duo negotia diaboli
Praxeas Romae procuravit, prophetiam expulit et haeresim intulit,
paracletum fugavit et patrem crucifixit. [6] fruticaverant avenae

16 exprobrabit R3 : exprobravit PMF.
19 fortasse PMF : temptasse coniecit Urs.
22 Romam, homo Oeh. : romanae humo PM : romanae humo homo Eng.
33 fruticaverant M : fructificaverant P.



90 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS


Praxeanae hic quoque superseminatae, dormientibus multis in
simplicitate doctrinae : traductae dehinc per quem deus voluit,
etiam evulsae videbantur. denique caverat pristinum doctor de
emendatione sua, et manet chirographum apud psychicos apud
5 quos tunc gesta res est. [7] exinde silentium. et nos quidem postea
agnitio paracleti atque defensio disiunxit a psychicis. avenae
vero illae ubique tunc semen excusserant : ita aliquamdiu per
hypocrisin subdola vivacitate latitavit et nunc denuo erupit.
sed et denuo eradicabitur, si voluerit dominus, in isto commeatu: 
10 si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges et cum 
ceteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur.

CAP.2. [1] Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus
dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos vero et
semper, et nunc magis ut instructiores per paracletum, deductorem
15 scilicet omnis veritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac
tamen dispensatione, quam oi0konomi/an dicimus, ut unici dei sit
et filius, sermo ipsius qui ex ipso processerit, per quem omnia
facta sunt et sine quo factum est nihil: hunc missum a patre
in virginem et ex ea natum hominem et deum, filium hominis et
20 filium dei, et cognominatum Iesum Christum : hunc passum, hunc
mortuum et sepultum secundum scripturas, et resuscitatum a
patre et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris venturum
iudicare vivos et mortuos : qui exinde miserit, secundum pro- 
missionem suam, a patre spiritum sanctum paracletum, sancti- 
25 ficatorem fidei eorum qui credunt in patrem et filium et spiritum
sanctum. [2] hanc regulam ab initio evangelii decucurrisse, etiam
ante priores quosque haereticos nedum ante Praxean hesternum,
probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa 
novellitas Praxeae hesterni. quo peraeque adversus universas
30 haereses iam hinc praeiudicatum sit id esse, verum quodcunque
primum, id esse adulterum quodcunque posterius. [3] sed salva ista
praescriptione ubique tamen propter instructionem et munitionem 
quorundam dandus est etiam retractatibus locus, vel ne videatur 
unaquaeque perversitas non examinata sed praeiudicata damnari, 
35 maxime haec quae se existimat meram veritatem possidere dum
unicum deum non alias putat credendum quam si ipsum
eundemque et patrem et filium et spiritum sanctum dicat: 
[4] quasi non sic quoque unus sit omnia dum ex uno omnia, per

37 spiritum PM: spiritum sanctum FR vulgo.



TEXT  91

substantiae scilicet unitatem, et nihilo minus custodiatur
oi0konomi/aj sacramentum quae unitatem in trinitatem disponit,
tres dirigens patrem et filium et spiritum, tres autem non statu
sed gradu, nec substantia sed forma, nec potestate sed specie,
unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia 5
unus deus ex quo et gradus isti et formae et species in nomine
patris et filii et spiritus sancti deputantur. quomodo numerum
sine divisione patiuntur procedentes tractatus demonstrabunt.

CAP. 3. [1] Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae,
quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula 10
fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et verum deum transfert,
non intellegentes unicum quidem sed cum sua oeconomia esse
credendum, expavescunt ad oeconomiam. numerum et disposi-
tionem trinitatis divisionem praesumunt unitatis, quando unitas
ex semetipsa derivans trinitatem non destruatur ab illa sed 15
administretur. itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedi-
cari, se vero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas
irrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter
expensa veritatem constituat. [2] Monarchiam, inquiunt, tenemus
et ita sonum ipsum vocaliter exprimunt etiam Latini, et tam 20
opifice ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam
enuntiant; sed monarchiam sonare student Latini, oi0konomi/an 
intellegere nolunt etiam Graeci. at ego, si quid utriusque linguae
praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare
et unicum imperium : non tamen praescribere monarchiam ideo 25
quia unius sit eum cuius sit aut filium non habere aut ipsum se
sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per quos velit
administrare. atquin nullam dico dominationem ita unius sui
esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias
proximas personas administretur quas ipsa prospexerit officiales 30
sibi : [3] si vero et filius fuerit ei cuius monarchia sit, non statim
dividi eam et monarchiam esse desinere si particeps eius
adsumatur et filius, sed proinde illius esse principaliter a quo
communicatur in filium, et dum illius est proinde monarchiam
esse quae a duobus tam unitis continetur. [4] igitur si et monarchia 35

3 spiritum PM: spiritum sanctum F vulgo.
20 sonum ipsum R3: solium ipsum PMR1 (quod forsan reponendum) :
paene scripserim
solum solium (vel etiam solisolium) ipsi.
20 et tam opifice PFMR1 quod dubites an latinum sit : alia alii tentaverunt
quaero an scribendum
etiam opifices.
35 unitis ego, Eng. : unicis PMF.



92 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur
sicut scriptum est, Milies centies centena milia adsistebant
ei et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse
desiit, ut desinat monarchia esse quia per tanta milia virtutum
5 procuratur, [5] quale est ut deus divisionem et dispersionem pati
videatur in filio et in spiritu sancto secundum et tertium sortitis
locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in
tot angelorum numero et quidem tam <alienorum> a substantia
patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam vim ac totum
10 censum monarchiae eversionem deputas eius? non recte. [6] malo
te ad sensum rei quam ad sonum vocabuli exerceas. eversio
enim monarchiae illa est tibi intellegenda cum alia dominatio
suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula superducitur,
cum alius deus infertur adversus creatorem cum Marcione,
15 cum plures secundum Valentinos et Prodicos : tunc in monarchiae
eversionem cum in creatoris destructionem.

CAP. 4. [1] Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia
patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre
consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere
20 monarchiam quam a patre filio traditam in filio servo? hoc
mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde
puto quam a patre per filium. [2] vide ergo ne tu potius monarchiam
destruas, qui dispositionem et dispensationem eius evertis in
tot nominibus constitutam in quot deus voluit. adeo autem
25 manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui
habeat patri a filio, siquidem apostolus scribit de ultimo fine,
Cum tradiderit regnum deo et patri. oportet enim eum regnare
usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, scilicet
secundum psalmum, Sede ad dexteram meam donec ponam
30 inimicos tuos scabellum pedum tuorum. cum autem subiecta
erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit omnia, tunc et ipse
subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus.
[3] videmus igitur non obesse monarchiae filium, etsi hodie apud
filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum suo state
35 restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet
<si> filium admittat cui et traditam eam a patre et a quo quandoque

8 alienorum suppl. Gel. qui et post patris periodum statuit.
14 cum Marcione coniecit Oeh. : tunc male PMF : tunc mage Eng.
36 si suppl. R3.


TEXT 93

restituendam patri constat. [4] hoc uno capitulo epistulae apostolicae
potuimus iam et patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam
ex nominibus patris et filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum
et cui tradidit, item qui subiecit <et cui subiecit>, duo sint
necesse est. 5

CAP.5. [1] Sed quia duos unum volant esse, ut idem pater et filius
habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et qui sit
et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et inter-
pretationibus earum patrocinantibus vindicabit. aiunt quidam
et Genesim in Hebraico ita incipere, In principio deus fecit sibi  10
filium. hoc ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab
ipsa dei dispositione qua fuit ante mundi constitutionem ad
usque filii generationem. [2] ante omnia enim deus erat solus, ipse
sibi et mundus et locus et omnia. solus autem quia nihil aliud
extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus: 15
habebat enim secum quam habebat in semetipso rationem,
suam scilicet. rationalis enim deus, et ratio in ipso prius, et
ita ab ipso omnia: quae ratio sensus ipsius est. [3] hanc Graeci
lo&gon dicunt, quo vocabolo etiam sermonem appellamus: ideoque
iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis  20
sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis
rationem competat antiquiorem haberi, quia [non] sermonalis a
principio sed rationalis deus etiam ante principium, et quia
ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam
suam ostendat. [4] tamen et sic nihil interest. nam etsi deus 25
nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in
ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et dis-
ponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus : cum
ratione enim sua cogitans atque disponens, sermonem eam
efficiebat quam sermone tractabat. [5] idque quo facilius intellegas, 30
ex te ipso ante recognosce ut ex imagine et similitudine dei, quo
habeas et tu in temetipso rationem qui es animal rationale, a
rationali scilicet artifice non tantum factus sed etiam ex substantia
ipsius animatus. vide, cum tacitus tecum ipse congrederis
ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone 35

4 et cui subiecit suppl. R
9 quidam edd. post Ciacconium : quidem libri
22 non seclusi.
31 ante recognosce Urs. : amore cote MF : a me recognosce P :
amo, recognosce K (quod vix Septimianum).


94 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum.
[6] quodcunque cogitaveris sermo est, quodcunque senseris ratio
est: loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris con-
locutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua cum
5 eo cogitans loquaris per quem loquens cogitas. ita secundus
quodammodo in te est sermo per quem loqueris cogitando et per
quem cogitas loquendo : ipse sermo alius est. [7] quanto ergo
plenius hoc agitur in deo cuius tu quoque imago et similitudo
censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione
10 sermonem? possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum
ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in
semetipso proinde rationem et in ratione sermonem quem
secundum a se faceret agitando intra se.

CAP. 6. [1] Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas
15 etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius
ratione dei sive sermone? itaque sophiam quoque exaudi, ut
secundam personam conditam : primo, Dominus creavit me
initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam
montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me - 
20 in sensu suo scilicet condens et generans. [2] dehinc adsistentem
eam ipsa separatione cognosce: Cum pararet, inquit, caelum
aderam illi simul; et quomodo fortia faciebat super ventos quae
sursum nubila, et quomodo tutos ponebat fontes eius quae sub
caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram ad quam gaudebat;
25 cottidie autem oblectabar in persona ipsius. [3] nam ut primum deus
voluit ea quae cum sophia et ratione et sermone disposuerat intra
se in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit
sermonem habentem in se individuas suas rationem et sophiam, ut
per ipsum fierent universa per quem erant cogitata atque dis-
30 posita, immo et facta iam quantum in dei sensu: hoc enim eis 
deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis
cognoscerentur et tenerentur.

CAP. 7. [1] Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum
sumit, sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. haec est
35 nativitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab

17 primo, Dominus ita punxi.
22,23 quomodo (bis) PMF : quom (bis) R.
24 quem PMFR1 : quam R3 vulgo.
26 sophia et ego: sophiae vulgo.


TEXT     95

eo primum ad cogitatum in nomine sophiae - Dominus condidit
me initium viarum; dehinc generatus ad effectum - Cum pararet
caelum aderam illi; exinde eum patrem sibi faciens de quo
procedendo filius factus est primogenitus, ut ante omnia genitus,
et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de vulva cordis 5
ipsius secundum quod et pater ipse testatur, Eructavit cor meum
sermonem optimum; [2] ad quem deinceps gaudens proinde
gaudentem in persona illius, Filius meus es tu, ego hodie
genui te, et, Ante luciferum genui te. [3] sic et filius ex sua persona
profitetur patrem in nomine sophiae, Dominus condidit me  10
initium viarum in opera sua, ante omnes autem colles generavit
me. nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam se a
domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem ostenditur
omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum, Sermone
eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes vires eorum - 15
utique eo spiritu qui sermoni inerat - apparet unam eandemque
vim esse, nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione sermonis,
quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum con- 
firmavit, per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est.
[4] nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et  20
in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius
factus est dei, de quo prodeundo generatus est. [5] ergo, inquis, das
aliquam substantiam esse sermonem, spirito et sophia et ratione
constructam? plane. non vis enim eum substantivum habere in
re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri  25
possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere, 
patrem et filium, deum et sermonem : [6] quid est enim, dices,
sermo nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt aer
offensus intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et
inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane et vacuum 30
prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere
substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias
fecit; [7] fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. quale est ut
nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus
plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam etsi potest ali- 35

3 patrem MF (restituit K) : parem P vulgo.
8 gaudentem Pam. : gaudenti libri.
19 quam . . . qua vulgo : quem . . quo libri (ut videtur) : mallem nunc
in appellatione sermonis post confirmavit transposuisse et quem . . quo retinuisse.
23 sophia et ratione C. H. Turner : sophiae traditione libri et edd.
24 non vis MFR : novimus P.


96 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

quando quid fieri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest
fieri per id quod vacuum et inane est. [8] vacua et inanis res est
sermo dei qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est,
Et sermo erat apud deum et deus erat sermo? scriptum est,
5 Non sumes nomen dei in vanum. hic certe est qui in effigie
dei constitutus non rapinam existimavit esse se aequalem deo.
in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla: quis
enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus
enim corpus sui generis in sua effigie. [9] sed et si invisibilia illa,
10 quaecunque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam
formam per quae sali deo visibilia sunt, quanto magis quod ex
ipsius substantia emissum est sine substantia non erit. quae-
cunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam et illi
nomen filii vindico, et dam filium agnosco secundum a patre
15 defendo.

CAP. 8. [1] Hoc si qui putaverit me probolh_n aliquam introducere, id
est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus alium
atque alium aeonem de aeone producens, primo quidem dicam
tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto et re ac censu eius
20 quia et haeresis utatur : immo haeresis potius ex veritate accepit
quod ad mendacium suum strueret. [2] prolatus est sermo dei an
non? hic mecum gradum fige. si prolatus est, cognosce
probolh_n veritatis, et viderit haeresis si quid de veritate imitata
est. iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et voca-
25 bulo eius. Valentinus probola_j suas discernit et separat ab
auctore, et ita longe ab eo ponit ut aeon patrem nesciat; denique
desiderat nosse nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur
in reliquam substantiam. [3] apud nos autem solus filius patrem
novit, et sinum patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit
30 et vidit, et quae mandatus est a patre ea et loquitur, nec suam sed
patris perfecit voluntatem, quam de proximo immo de initio
noverat. [4] quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in ipso,
est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim sermonis
corpus est spiritus. sermo ergo et in patre semper, sicut dicit,
35 Ego in patre : et apud deum semper, sicut scriptum est, Et sermo
erat apud deum: et nunquam separatus a patre aut alias a patre


7 aliqua K (ego) : alia PMF.
19 utitur . . . utatur ego : utitur . . . utitur F : utatur . . . utitur PM
vulgo : ac censu R3: accessu PMFR1.
36 alius: quaero an scribendum aliud.


TEXT  97

quia Ego et pater unum sumus. [5] haec erit probolh_ veritatis,
custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre sed non
separatum. protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam
paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluvium et sol
radium : nam et istae species probolhai\ sunt earum substantiarum 5
ex quibus prodeunt. nec dubitaverim filium licere et radicis
fruticem et fontis fluvium et solis radium, quia omnis origo
parens est et omne quod ex origine profertur progenies est, multo 
magis sermo dei qui etiam proprie nomen filii accepit: nec
frutex tamen a radice nec fluvius a fonte nec radius a sole dis-  10
cernitur, sicut nec a deo sermo. [6] igitur secundum horum exem-
plorum formam profiteor me duos licere deum et sermonem 
eius, patrem et filium ipsius : nam et radix et frutex duae res
sunt sed coniunctae, et fons et flumen duae species sunt sed
indivisae, et sol et radius duce formae sunt sed cohaerentes. 15
[7] omne quod prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo
prodit, nec ideo tamen est separatum. secundus autem ubi est,
duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. tertius enim est spiritus 
a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice et tertius a
fonte rivus ex flamine et tertius a sole apex ex radio: nihil tamen 20
a matrice alienatur a qua proprietates suas ducit. ita trinitas per
consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae
nihil obstrepit et oeconomiae statum protegit.

CAP. 9. [1] Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro
patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid 25
quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse patrem 
et alium filium et alium spiritum (male accepit idiotes quisque
aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diver- 
sitate separationem protendat patris et filii et spiritus : necessitate
autem hoc dico cum eundem patrem et filium et spiritum con- 30
tendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes) non tamen
diversitate alium filium a patre sed distributione, nec divisione 
alium sed distinctione, quia non sit idem pater et filius, vel modulo
alias ab alio. [2] pater enim tota substantia est, filius vero, derivatio
totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia pater maior me est: a 35
quo et minoratus canitur in psalmo, Modicum quid citra angelos.
sic et pater alias a filio, dum filio maior, dum alias qui generat

27-31 parenthesim indicavit K.
36 minoratos R3: minor nato PMFR1.


98   TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

alius qui generatur, dum alius qui mittit alius qui mittitur, dum
alius qui facit alius per quem fit. [3] bene quod et dominus usus hoc
verbo in persona paracleti non divisionem significavit sed dis-
positionem : Rogabo enim, inquit, patrem et alium advocatum
5 mittet vobis, spiritum veritatis. sic alium a se paracletum,
quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet
in paracleto, sicut nos secundum in filio, propter oeconomiae
observationem. [4] ipsum quod pater et filius dicuntur nonne aliud
ab alio est? utique omnia quod vocantur hoc erunt, et quod
10 erunt hoc vocabuntur, et permiscere se diversitas vocabulorum
non potest omnino, quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est
est, non non: nam quod amplius est hoc a malo est.

CAP. 10. [1] Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox
neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter,
15 quod vanissimi isti monarchiani volunt. ipse se, inquiunt,
filium sibi fecit. [2] atquin pater filium facit et patrem filius: et qui
ex alterutro fiunt a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater
se sibi filium faciat et filius se sibi patrem praestet. [3] quae instituit
deus etiam ipse custodit. habeat necesse est pater filium ut pater
20 sit, et filius patrem ut filius sit. aliud est autem habere, aliud
esse: verbi gratia, ut maritus sim habeam oportet uxorem, non
ipse mihi ero uxor. sic etiam ut pater sim filium habeo, non ipse
mihi ero filius: et ut filius sim patrem habeo, non ipse mihi ero
pater. [4] ero enim me faciunt si habuero tunc ero, pater si filium
25 habeam, filius ero si patrem. porro si ipse ero quid eorum, iam
non habeo quod ipse ero, nec patrem quia ipse ero pater, nec
filium quia ipse ero filius. in quantum autem alterum ex his
habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuero,
alterum non ero dum alterum non habeo. si enim ipse ero filius
30 qui et pater, iam non habeo filium sed ipse sum filius.
non habendo autem filium dum ipse sum filius, quomodo pater
ero? habere enim filium debeo ut pater sim : non sum ergo filius,
quia patrem non habeo qui facit filium. [5] aeque si ipse sum pater
qui et filius, iam non habeo patrem sed ipse sum pater. non
35 habendo autem patrem dum ipse sum pater, quomodo filius ero?
habere enim patrem debeo ut filius sim: non ergo ero pater, quia

12 edd. post est virgula interpunxerunt, cum potius post hoc distinguendum fuerit.
22, 23 habeo (bis) PMF : habebo (bis) K.
25 pro ero suspicor vero esse scribendum, ut legar filius vero si patrem.



TEXT 99

filium non habeo qui facit patrem. [6] hoc erit totum ingenium
diaboli, alterum ex altero excludere dum utrumque in unum sub
monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut et pater
non sit qui scilicet filium non habet, et filius non sit qui aeque
patrem non habet : dum enim pater est filius non erit. sic  5
monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. [7] sed
nihil deo difficile. quis hoc nesciat? et impossibilia apud saeculum
possibilia apud deum quis ignoret? et Stulta mundi elegit deus,
ut confundat sapientia. legimus omnia. ergo, inquiunt, difficile
non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus traditam 10
formam rebus humanis : nam et sterilem parere contra naturam
difficile deo non fuit, sicut nec virginem. [8] plane nihil deo difficile: 
sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia
utamur, quidvis de deo confingere poterimus quasi fecerit, quia
facere potuerit. non autem, quia omnia potest facere, ideoque 15
credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit, sed an fecerit
requirendum. potuit, si voluisset, deus pennis hominem ad
volandum instruxisse, quod et milvis praestitit : non tamen quia
potuit statim et fecit. potuit et Praxean et omnes pariter haereticos
statini extinxisse: non tamen quia potuit extinxit. oportebat  20
enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.
hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque
non fecerit non quia non potuerit sed quia noluerit. [9] dei enim
posse velle est, et non posse nolle : quod autem voluit, et potuit et
ostendit. ergo quia si voluit semetipsum sibi filium facere potuit, 25
et quia si potuit fecit, font probabis illum et potuisse et voluisse
si probaveris illum fecisse.

CAP. 11. [1] Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos
probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. si enim
filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso 30
prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non ipse
de quo prodiit : non enim ipse prodiit ex semetipso. porro
qui eundem patrem dicis et filium, eundem et protulisse ex
semetipso facis et prodisse quod deus est. si potuit fecisse,
non tamen fecit. [2] aut exhibe probationem quam expostulo meae 35
similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem ostendere

13 sed si R3 :. sensi PMFR1.
15 ideoque PMF : ideo quoque Oeh.
17 post si voluisset add. ita salvus sim PMmg.
34 prodisse : quod deus et si potuit et q. s., scripsit K, forsan recte.



200 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

quemadmodum apud nos distincte pater et filius demonstrantur:
distincte inquam, non divise. sicut ego profero dictum a deo,
Eructavit cor meum sermonem optimum, haec tu contra opponas
alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum,
5 ut ipse sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui pro-
tulerit et qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. [3] ecce ego
propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi
te: si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic
pronuntiatum alibi, Dominus dixit ad se, Filius meus sum ego,
10 ego hodie generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me;
et, Dominus condidi me initium viarum in opera mea, ante omnes
autem colles generavi me; et si qua alia in hunc modum sunt.
quem autem verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare,
si ita res erat? an verebatur ne non crederetur si simpliciter se
15 et patrem et filium pronuntiasset? [4] unum tamen veritus est,
mentiri veritatis auctorem semetipsum et suam veritatem. et
ideo veracem deum credens, scio illum non aliter quam disposuit
pronuntiasse nec aliter disposuisse quam pronuntiavit. tu porro
eum mendacem efficias et fallacem, et deceptorem fidei huius, si
20 cum ipse esset sibi filius alii dabat filii personam, quando scripturae
omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant
a quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque
eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem loquitur,
quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut cum ipse
25 esset ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum
loquatur. [5] accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam:
Ecce filius meus quem elegi, dilectus meus in quem bene sensi;
ponam spiritum meum super ipsum et iudicium nationibus
annuntiabit. accipe et ad ipsum: Magnum tibi est ut voceris
30 filius meus ad statuendas tribus Iacob et ad convertendam
dispersionem Israelis; posui te in lucem nationum, ut sis salus
in extremum terrae. [6] accipe nunc et filii voces de patre : Spiritus
domini super me, quapropter unxit me ad evangelizandum
hominibus. item in psalmo ad patrem de eodem: Ne dereliqueris
35 me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae.
item in alio : Domine quid multiplicati sunt qui comprimunt me?
[7] sed et omnes paene psalmi qui Christi personam sustinent filium


3 haec PMF : sic Urs. : aeque Oeh., quem secutus K.
16 veritatis auctorem Turner : veritus autem libri et edd.
26 loquatur R3 : loquebatur PMFR1 : loqueretur Jun. : scribere tentarim
loqui videatur.
TEXT  101

ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem re-
praesentant. animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia
persona de patre et filio : Dixit dominus domino meo, Sede ad
dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedoni
tuorum. [8] item per Esaiam : Haec dicit dominus domino meo 5
Christo. item per eundem ad patrem de filio : Domine, quis
credidit auditui nostro et brachium domini cui revelatum est?
annuntiavimus de illo sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti,
et non erat forma eius nec gloria. [9] haec pauca de multis : nec
enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis 10
capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes
maiorem congressum in retractatibus habeamus. his itaque
paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur : [10] est enim
ipse qui pronuntiat spiritus, et pater ad quem pronuntiat, et filius
de quo pronuntiat. sic et cetera, quae nunc a patre de filio vel 15
ad filium, nunc a filio de patre vel ad patrem, nunc a spiritu
pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate
constituunt.

CAP. 12. [1] Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non
connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et 20
singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem
ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis.
[2] sed et in sequentibus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex
nobis, fallit aut ludit, ut cum unus et solus et singularis esset 25
numerose loqueretur. aut numquid angelis loquebatur, ut
Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? an
quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans
pluraliter sibi loquebatur? [3] immo quia iam adhaerebat illi filius,
seconda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo 30
pluraliter pronuntiavit Faciamus et Nostrani et Nobis. cum
quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem?
filio quidem qui erat induturus hominem, spiritu vero qui erat
sanctificaturus hominem, quasi cum ministris et arbitris ex
unitate trinitatis loquebatur. [4] denique sequens scriptura dis- 35
tinguit inter personas : <Et fecit> deus hominem, ad imaginem
dei fecit illum. cur non suam, si unus qui faciebat et non erat

15, 16 ita scribendum docuit Turner : ad patrem de filio vel ad filium, nunc ad
filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum libri et edd.
36 et fecit add. Pam.

102    TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

ad cuius faciebat? erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad
filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam
fecerat dici hominem qui tunc de limo formari habebat, imago
veri et similitudo. [5] sed et in antecedentibus operibus mundi
5 quomodo scriptum est? primum quidem, nondum filio apparente
Et dixit deus Fiat lux, et facta est. ipse statim sermo lux vera
quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per
illum mundialis quoque lux. exinde autem in sermone, Christo
adsistente et administrante, deus voluit fieri et deus fecit : Et
10 dixit deus Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; Et
dixit deus Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus.
sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei per
quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. [6] qui si
ipse deus est secundum Ioannem - Deus erat sermo - habes duos,
15 alium dicentem ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo
accipere debeas iam professus sum, personae non substantiae
nomine, ad distinctionem non ad divisionem. [7] ceterum <etsi>
ubique teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen
alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet et
20 eum qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet 
fieri. per eum tamen iubebat, haud sibi iussurus si unus esset,
aut sine iussu facturus; quia non expectasset ut sibi iuberet. 

CAP. 13. [1] Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus
dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es, puta 
25 interim. et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos
deos dictos : Thronus tuus, deus, in aevum, <virga directionis>
virga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea 
unxit te deus, deus tuus. [2] si ad deum loquitur, et unctum deum
a deo, affirmat et hic duos deos +pro virga regni tui+. inde et
30 Esaias ad personam Christi, Et Seboin, inquit, viri elati, ad te
transibunt et post te sequentur vincti manibus et te adorabunt,
quia in te deus est; tu enim es deus noster et nesciebamus, deus 
Israelis. et hic enim dicendo Deus in te, et Tu deus, duos pro-
ponit, qui erat in Christo et Christum ipsum. [3] plus est quod in

7 quaero an scribendum omnem hominem.
17 etsi add. Rig. : teneo PM: teneam F.
21 fieri. per eum ita punxi : fieri per eum Oeh.
26 virga directionis supplendum censet Kmg.
29 pro virga regni tui forsan eicienda.
34 qui erat in Christo et Christum ipsum Turner (ego): erant PMF : in
Christum PM: in Christo F : spiritum ipsum MF : spiritum P.


TEXT 103

evangelio totidem invenies : In principio erat sermo et sermo
erat apud deum et deus erat sermo: unus qui erat, et alius penes
quem erat. sed et nomen domini in duobus lego: Dixit dominus
domino meo, Sede ad dexteram meam. et Esaias haec dicit
Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui 5
revelatuni est? brachium enim tuum non <domini> dixisset, si
non dominum patrem et dominum filium intellegi vellet. [4] etiam
adhuc antiquior Genesis : Et pluit dominus super Sodomam et
Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec aut nega
scripta, aut quis es ut non putes accipienda quemadmodum  10
scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis sed
in definitionibus certis et simplicibus habent sensum? quodsi
ex illis es qui tunc dominum non sustinebant dei se filium osten-
dentem ne eum dominum crederent, recordare tu cum illis
scriptum esse, Ego dixi, Vos dii estis et filii altissimi; et, Stetit  15
deus in ecclesia deorum : ut si homines per fidem filios dei factos 
deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis
vero et unico dei filio <dei> et domini nomen iure contulisse.
[5] ergo, inquis, provocabo te ut hodie quoque ex auctoritate istarum 
scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices. 20
absit. nos enim, qui et tempora et causas, scripturarum per dei
gratiam inspicimus, maxime paracleti non hominum discipuli,
duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu
sancto, secundum rationem oeconomiae quae facit numerum, ne,
ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus et passus, 25
quod non licet credi quoniam non ita traditum est. [6] duos tamen
deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus : non
quasi non et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et
deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii et duo domini
praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus agnosceretur 30
et dominus vocaretur quia filius dei et domini. si enim una 
persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito Christus
non esset admissus ad nomen dei et domini - nemo enim alius 
praeter unus deus et unus dominus praedicabatur - et futurum
erat ut ipse pater descendisse videretur quia unus deus et unus 35
dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur quae
in materiam fidei prospecta atque dispensata est. [7] at ubi venit

6 tuum R : suum PMF : domini suppl. Rig.
18 dei et domini scribendum censui . ex domini MF : domini P.
33 parenthesim indicavit K



104  TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

Christus et cognitus est a nobis quod ipse <sit> qui numerum
retro fecerat factus secundus a patre et cum spiritu tertius, etiam
pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen
dei et domini in unionem : ut, quia nationes a multitudine idolorum
5 transirent ad unicum deum, et differentia constitueretur inter
cultores unius et plurimae divinitatis. [8] nam et lacere in mundo
Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et deum
et dominum colentes et nominantes. ceterum si ex conscientia
qua scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui con-
10 venire deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras
etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret
occasio iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici
quorum dei plures. [9] itaque deos omnino non dicam nec dominos,
sed apostolum sequar ut si pariter nominandi fuerint pater et
15 filius deum patrem appellem et Iesum Christum dominum
nominem. solum autem Christum potero deum dicere, sicut
idem apostolus : Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super
omnia, benedictus in aevum omne. [10] nam et radium solis seorsum
solem vocabo : solem autem nominans cuius est radius, non
20 statim et radium solem appellabo. nam etsi soles duos faciam,
tamen et solem et radium eius tam duas res et duas species unius
et indivisae substantiae numerabo quam deum et sermonem eius,
quam patrem et filium.

CAP.14. [1] Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus
25 patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. cum enim
Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens, Si
ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te ut cognoscenter
videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam ; non enim
videbit homo faciem meam et vivet - id est morietur qui viderit.
30 [2] invenimus enim et a multis deum visum et neminem tamen eorum
qui eum viderant mortuum: visum quidem deum secundum
hominum capacitates, non secundum plenitudinem divinitatis. 
nam patriarchae deum vidisse referuntur ut Abraham et Iacob,
et prophetae ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt.
35 igitur aut mori debuerant si eum viderant - deum enim nemo
videbit et vivet; aut si deum viderunt et mortui non sunt, scriptura

1 sit suppl. Urs.
4, 5 ut . . et Urs. : et . . . ut PMF.
20 ersi P : et MF : non faciam Urs. (parum recte).



TEXT 105

mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit non vivet;
aut scriptura mentitur [cum invisum aut] cum visum deum
profert. [3] iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem
invisibilis definiri qui videbatur: et consequens erit ut invisibilem
patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, visibilem vero 5
filium agnoscamus pro modulo derivationis, sicut nec solem
nobis contemplari licet quantum ad ipsam substantiae summam
quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro tempera-
tura portionis quae in terram inde porrigitur. [4] hic ex diverso
volet aliquis etiam filium invsibilem contendere, ut sermonem, 10
ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii vindicat
unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. [5] sed
diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et in-
visibilis distinctionem. nam et illud adiciunt ad argumentationem,
quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam 15
nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater
fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem volunt accipi et
visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium,
quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset,
scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram velut si quis 20
loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi,
inquit, dominum facie ad faciem : [6] ergo visibilis et invisibilis
idem: et quia idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua
et filius, visibilis. quasi non expositio scripturae quae fit a nobis
filio competat, patre seposito, in sua visibilitate. dicimus enim 25 .
et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus
dei, ex substantiae condicione iam nunc, [et qua deus et sermo
et spiritus dei] visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo
dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione
cognoscar illi et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi os 30
ad os loquar illi in specie (id est in veritate) et non in aenigmate (id
est non in imagine) : sicut et apostolus, Nunc videmus tanquam
per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. [7] igitur
cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad
faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis 35
secessu, sicut legimus in evangelio visoni cum illo Moysen

2 cum invisum aut seclusi : totus locus in libris mire turbatur.
16 pronuntiarit scr. K (forsan recte)
25 patre seposito ita pungendum censet Eng. : visibilitate libri omnes: in
visibilitate Harris, quem secuti Pam. Rig. Oeh.
27, 28 et qua . . . spiritus dei seclusi.


106 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

colloquentem), apparet retro semper in speculo et aenigmate et
visione et somnio deum (id est filium dei) visum tam prophetis et
patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi: [8] et ipse quidem dominus
si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est homo
5 faciem eius videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. denique
si sic Moysi locutus est dominus ut et Moyses faciem eius cominus
sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius
videre, quam quia viderat non desideraret? quomodo aeque et
dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si
10 tamen ostenderat? aut quae est facies dei cuius conspectus
negatur? si erat quae visa est - Vidi, inquit Iacob, deum facie
ad faciem et salva facta est anima mea - alia debet esse facies
quae si videatur occidit. [9] aut numquid filius quidem videbatur - 
etsi facie, sed ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenig-
15 mate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma videri non 
potest - faciem autem suam dicit invisibilem patrem? quis enim
pater? num facies erit filii, nomine auctoritatis quam genitus a
patre consequitur? non enim et de aliqua maiore persona con-
gruit dicere, Facies mea est ille homo, et, Faciem mihi praestat?
20 [10] Pater, inquit, maior me est: ergo facies erit filii pater. nam et
scriptura quid dicit? Spiritus personae eius Christus dominus.
ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus
cuius persona erat, id est patris eius, faciem suam ex unitate scilicet
pronuntiavit. mira res plane an facies filii pater accipi possit
25 qui est caput eius : caput enim Christi deus.

CAP. 15. [1] Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non
expediam, de novo testamento sumam confirmationem nostrae
interpretationis, ne, quodcunque in filium reputo in patrem
proinde defendas. ecce enim et in evangeliis et in apostolis
30 visibilem et invisibilem deum deprehendo sub manifesta et
personali distinctione condicionis utriusque. [2] exclamat quodam-
modo Ioannes, Deum nemo vidit unquam: utique nec retro:
ademit enim temporis quaestionem dicendo deum nunquam
visum. confirmat et apostolus de deo Quem nemo vidit hominum,
35 sed nec videri potest : scilicet quia morietur qui videbit. idem
ipsi apostoli et vidisse se Christum et contrectasse testantur.


11 negatur? et quae sequuntur, ita punxit K.
14 facie K, qui et parenthesim indicavit : facies sed PM : facies et F.
17 num PMF: non (=nonne) Urs. (perperam).
22, 23 ita libri omnes : edd. alius aliud sine causa mutaverunt.


TEXT  107

[3] porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et visus est
et invisus? ad hanc diversitatem visi et invisi in unum con-
ferendam qui ex diverso nobis argumentabitur recte utrumque
dictum, visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem,
ut idem sit pater invisibilis ante carnem qui et filius visibilis in 5
carne. [4] atquin si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam
retro invenitur ante carnem? aeque si idem post carnem visibilis,
quomodo et nunc invisibilis pronuntiatur ab apostolis, nisi quia
alias quem et retro visum in aenigmate plenius visibilem caro effecit,
sermo scilicet qui et caro factus est, alius quem nunquam quisquam  10
vidit, [nisi] pater scilicet cuius est sermo? [5] denique inspiciamus
quem apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod
audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrecta-
verunt de sermone vitae. sermo enim vitae caro factus, et auditus
et visus et contrectatus quia caro, qui ante carnem sermo tantum 15
in primordio apud deum patrem, non pater apud semetipsum.
nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum
patre apud patrem. [6] Et vidimus gloriam eius tanquam unigeniti
a patre, utique filii scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili.
et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret 20
adversariorum praesumptionem quasi patrem ipsum vidisset, ad
distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem
superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. quem
deum? sermonem? atquin, Vidimus et audivimus et contrecta-
vimus de sermone vitae, praedictum est. sed quem deum? 25
scilicet patrem, apud quem deus erat sermo unigenitus filius,
qui sinum patris ipse disseruit. [7] ipse et auditus et visus, et ne
phantasma crederetur etiam contrectatus. hunc et Paulus con-
spexit, nec tamen patrem vidit : Nonne, inquit, vidi Iesum?
Christum autem et ipse deum cognominavit : Quorum patres, 30
et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia
deus, benedictus in aevum. ostendit et ipse visibilem dei filium, id
est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. [8] de
patre autem ad Timotheum : Quem nemo vidit hominum, sed
nec videre potest; exaggerans amplius : Qui solus habet im- 35
mortalitatem et lucem habitat inaccessibilem ; de quo et supra
dixerat : Regi autem saeculorum immortali invisibili soli deo; ut et

3 qui ex diverso nobis Turner : quis . . . non libri et edd.
11 nisi secl. K.
16 semetipsum Turner : sermonem libri et edd. excepto K qui apud ser-
monem seclusit.


108 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem accessibilitatem.
quem mortuum contestatur secundum scripturas et a se novissime
visum, per accessibilem utique lucem : quanquam et illam neque
ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Ioannes
5 et Iacobus sine rationis et amentia, qui si non passuri filii gloriam
sed patrem vidissent <essent> credo morituri ibidem: deum enim
nemo videbit et vivet. [9] si haec ita sunt, constat eum semper
visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum nec in fine visum
qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse, visum et invisum.
10 filius ergo visus est semper et filius conversatus est semper et
filius operatus est semper, ex auctoritate patris et voluntate, quia
Filius nihil a semetipso potest facere nisi viderit patrem facientem
- in sensu scilicet facientem. pater enim sensu agit, filius vero
quod in patris sensu est videns perficit. sic omnia per filium facta
15 sunt et sine illo factum est nihil.

CAP. 16. [1] Nec putes sola opera mundi per filium facta sed et quae
a deo exinde gesta sunt. pater enim qui diligit filium et omnia
tradidit in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio
tradidit. ex quo a primordio sermo erat apud deum et deus erat
20 sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra, non
iudicat pater quemquam sed omne iudicium tradidit filio, a
primordio tamen : [2] omnem enim dicens potestatem, et omne
iudicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius,
nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si
25 non omnis temporis fuerint. filius itaque est qui ab initio iudi-
cavit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem
totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et
Gomorram ignem et sulphurem dominus a domino. [3] ipse enim
et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad
30 patriarchas et prophetas, in visione in somnio in speculo in
aenigmate ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat
persecuturus in finem. ita semper ediscebat et deus in terris cum
hominibus conversari, non alius quam sermo qui caro erat
futurus. ediscebat autem ut nobis fidem sterneret, ut facilius
35 crederemus filium dei descendisse in saeculum <si> et retro tale

6 essent supplendum docuit Eng.
14 quod Urs. : qui libri.
18 pro sinu forsan scribendum manu,ut infra.
28 dominus a domino Pam. : deus a deo libri.
35 si suppl. R3.


 

TEXT    109

quid gestum cognosceremus. [4] propter nos enim sicut scripta sunt
ita et gesta sunt in quos aevorum fines decucurrerunt. sic etiam
adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas
substantias hominis carnem et animam, interrogans Adam quasi
nesciens, Ubi es, Adam? paenitens quod hominem fecisset quasi 5
non praesciens, temptans Abraham quasi ignorans quid sit in
homine, offensus reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adpre-
hendunt quasi deo indigna ad destructionem creatoris, ignorantes
haec in filium competisse qui etiam passiones humanas et sitim
et esuriem et lacrimas et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat 10
subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos.
[5] sed haeretici quidem nec filio dei deputabunt convenire quae tu
ipsi patri inducis quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum
scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso.
quid si et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui 15
coronabat, utique filium pater? [6] ceterum quale est ut deus omni-
potens ille invisibilis quem nemo vidit hominum nec videre
potest, ille qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat
in manu factis, a cuius conspectu terra contremiscit montes
liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit velut 20
nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus,
non ipse in loco, qui universitatis extrema linea est, ille altissimus,
in paradiso ad vesperam deambulaverit quaerens Adam, et arcam
post introitum Noe clauserit, et apud Abraham sub quercu re-
frigeraverit, et Moysen de rubo ardenti vocarit, et in fornace 25
Babylonii regis quartus apparuerit - quanquam filius hominis
est dictus? +et in imagine et speculo et aenigmate+ scilicet et
haec nec de filio dei credenda fuissent si scripta non essent,
fortasse non credenda de patre licet scripta, quem isti in vulvam
Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumento 30
Ioseph reconcludunt. [7] hinc igitur apparet error illorum. igno-
rantes enim a primordio omnem ordinem divinae dispositionis
per filium decucurrisse, ipsum credunt patrem et visum et con-
gressum et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus
prophetam dicentem, Deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino 35
- quanto magis nec morietur nec sepelietur - et ita unum deum
semper egisse, id est patrem, quae per filium gesta sunt.

CAP. 17. [1] Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam

27 ++ eicienda suspicor



110    TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

filium in patris, dicente ipso domino, Ego veni in patris mei
nomine; item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi
hominibus; condicente etiam scriptura, Benedictus qui venit
in nomine domini - utique filius in patris nomine. [2] et nomen 
5 patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex
Israelis, Qui est. quatenus ita scripturae docent, haec dicimus
et in filium compatisse, et in his filium venisse et in his semper
egisse et sic ea in se hominibus manifestasse. [3] Omnia, inquit,
patris mea sunt : cur non et nomina? cum ergo legis Deum
10 omnipotentem et Altissimum et Deum virtutum et Regem
Israelis et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur suo
iure Deus <omnipotens> qua sermo Dei omnipotentis quaque
omnium accepit potestatem, Altissimus qua dextera dei exaltatus
sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus virtutum quia omnia
15 subiecta sunt illi a patre, Rex Israelis quia illi proprie excidit sors
gentis istius, item Qui est quoniam multi filii dicuntur et non 
sunt. [4] si autem volunt et Christi nomen patris esse, audient suo
loco. interim hic mihi promptum sit responsum adversus id
quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt, Ego dominus qui est
20 et qui fuit et venit, omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis
appellationem non putant etiam filio convenire: quasi qui
venturus sit <non sit> omnipotens, cum et filius omnipotentis tam
omnipotens sit quam deus dei filius.

CAP. 18. [1] Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne facile
25 perspiciant perturbat illos scriptura si quando unicum deum
statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit,
ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum, inquiunt, in-
venimus, ideo ambo unus, atque idem et filius et pater. [2] porro
non periclitatur scriptura ut illi de tua argumentatione succurras
30 ne sibi contraria videatur : habet rationem et cum unicum deum
statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit sibi.
filium nominari ab ea constat : salvo enim filio recte unicum deum
potest determinasse cuius est filius. non enim desinit esse qui
habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine quotiens sine filio
35 nominatur. sine filio autem nominatur cum principaliter deter-
minatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda,
quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur.


12 omnipotens suppl. R3.
22 non sit supplenda docuit Eng. (ego).


TEXT   111

[3] igitur unus deus pater, et absque eo alius non est: quod ipse
inferens non filium negat sed alium deum: ceterum alius a patre
filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi pronuntia-
tionum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores
definitionem earum pertinere ut multitudinem falsorum deorum 5
unio divinitatis expellat, habens tamen filium, quanto individuum
et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum etsi non
nominatum. [4] atquin si nominasset illum separasset, ita dicens,
Alius praeter me non est visi filius meus : alium enim etiam filium
fecisset quem de aliis excepisset. puta solem dicere, Ego sol, et  10
alius praeter me non est nisi radius meus : nonne denotasses
vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur? itaque praeter
semetipsum non esse alium deum, hoc propter idololatriam tam
nationum quam Israelis : etiam propter haereticos, qui sicut
nationes manibus ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est alium 15
deum et alium Christum. [5] igitur et cum se unum pronuntiabat
filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus venisse credatur
sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius absque me non est,
qui se unicum sed cum filio ostendit cum quo caelum solus
extendit.  20

CAP. 19. [1] Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis
arripient : Extendi, inquit, caelum solus : quantum ad ceteras
virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum,
qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum,
qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt aut ad alia quae ex-  25
trinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.
[2] aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in
perversum haeretici quasi singularis non admittatur sophia illa
dicens, Cum pararet caelum ego aderam illi? et si dixit, Quis
cognovit sensum domini et quis illi consilio fuit? utique praeter 30
sophiam ait quae illi aderat. in ipso tamen et cum illo universa
compingebat non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem
Praeter filium dicit, qui est Christus sophia et virtus dei, secundum
apostolum, solus sciens sensum patris : quis enim scit quae sunt
in deo nisi spiritus qui in ipso est? - non qui extra ipsum. erat 35
ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. [3] sed et
evangelium recusetur quod dicat omnia per sermonem a deo

29 et si dixit: add. apostolus Urs. : Esaias Eng.
31 ait Urs. : fuit PM : non fuit F.


112 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

facta esse et sine eo nihil factum. nisi enim fallor et alibi scriptum
est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes
virtutes eorum. et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei
filius. [4] ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens
5 non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. atque adeo
statim de filio loquitur : Quis alius deiecit signa ventriloquorum
et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium
eorum infatuans, sistens verba filii sui? - dicendo scilicet, Hic
est filius meus dilectus, hunc audite. [5] ita filium subiungens ipse
10 interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum
filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii erit vox, Extendi
caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. quia sophia
in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem
sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum quia
15 solus operationi patris ministravit. [6] idem erit dicens, Ego primus,
et in superventura ego sum, primum scilicet omnium sermo: 
In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est.
ceterum pater, non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus,
<primus> non potest videri : qui solus fuit semper, ordinem habere
20 non potuit. [7] igitur si propterea eundem et patrem et filium
credendum putaverunt ut unum deum vindicent, salva est unio
eius qui, cum sit unus habet et filium, aeque et ipsum eisdem
scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum a patre
reputari ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam
25 duos deos in scriptura relatos et duos dominos : [8] et tamen ne de
isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur
nec domini sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione
substantiae sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum
filium a patre pronuntiamus, nec statu sed gradu alium, qui
30 etsi deus dicatur quando nominatur singularis, non ideo duos
deos faciat sed unum, hoc ipso quod et deus ex unitate patris
vocari habeat.

CAP. 20. [1] Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera
praebenda est si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent,
35 cetera nolentes intueri quae et ipsa regulam servant, et quidem
salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. nam sicut in

19 primus add. K.
34 quaero an scribendum de novis scripturis.
36 pro sonitu scripsit K statu (forsan recte).


TEXT   113

veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alias praeter me
non est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum
tuentur, Ego et pater unum sumus, et Qui me viderit vidit et
patrem, et Ego in patre et pater in me. [2] his tribus capitulis
totum instrumentum utriusque testamenti volant cedere, cum 5
oporteat secundum plura intellegi pauciora. [3] sed proprium hoc
est omnium haereticorum. nam quia pauca sunt quae in silva
inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt et posteriora
adversus priora suscipiunt. regula autem omni rei semper ab
initio constituta in prioribus et in posteriora praescribit, utique 10
et in paucioribus.

CAP. 21. [1] Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio
ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem
tuam. et in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris
demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat : In principio 15
erat sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo ; hic erat
in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso
factum est nihil. [2] nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo
scripta sunt, indubitanter alias ostenditur qui fuerit a principio,
alias apud quem fuit : alium sermonem dei, alium deum - licet 20
et deus sermo, sed qua dei filius non qua pater - alium per quem
omnia, alium a quo omnia. [3] alium autem quomodo dicamus
saepe iam edidimus. quo alium dicamus, necesse est non eundem
<non eundem> autem non quasi separatum, dispositione alium
non divisione. hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo. 25
huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris.
hic unicus sinum patris disseruit, non sinum suum pater : prae-
cedit enim, Deum nemo vidit unquam. [4] inde et si agnus dei ab
Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. certe filius dei
semper, sed non ipse cuius est filius. hoc eum Nathanael statim 30
sensit, sicut et alibi Petrus : Tu es filius dei. hoc et ipse recte
sensisse illos confirmat, Nathanaeli quidem respondens, Quia
dixi Vidi te sub ficu, ideo credis; Petrum vero beatum adfirmans
cui non caro neque sanguis revelasset quod et patrem senserat,
sed pater qui in caelis est. [5] quo dicto utriusque personae constituit 35
distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei filium,

11 paucioribus libri: pauciora Urs. : totam clausulam secludendam censet
Eng.
24 non eundem suppl. Oeh.
27 unicus Eng. (ego): unius libri.


114 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat,
dei filium Christum. [6] cum in templum introiit, aedem patris
appellat, ut filius. cum ad Nicodemum dicit, Ita, inquit, dilexit
deus mundum ut filium suum unicum dederit, in quem omnis
5 qui crediderit non pereat sed habeat vitam sempiternam : et
rursus, Non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet
mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in
illum non iudicatur; qui non crediderit in illum iam iudicatus
est, quia non credidit in nomine unici filii dei. [7] Ioannes autem
10 cum interrogaretur quid de Iesu cum tingeret, Pater, inquit,
dilexit filium et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in
filium habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei
non videbit deum sed ira dei manebit super eum. [8] quem
vero Samaritidi ostendit? si Messiam qui dicitur Christus,
15 filium utique se, non patrem, demonstravit, quia et alibi Christus
dei filius, non pater, dictus est. [9] exinde discipulis, Meum est,
inquit, ut faciam voluntatem eius qui me misit, ut consummem
opus eius. et ad Iudaeos de paralytici sanitate, Pater meus
usque modo operatur et ego operor : Pater et ego, filius dicit.
20 denique propter hoc magis Iudaei illum interficere volebant, non
tantum quod solveret sabbatum sed quod patrem suum deum
diceret, aequans se deo. [10] tunc ergo dicebat ad eos, Nihil filius
facere potest a semetipso nisi videat patrem facientem; quae enim
ille facit eadem et filius facit: pater enim diligit filium, et omnia
25 demonstravit illi quae ille fecit, et maiora istis opera demonstrabit
illi, ut vos miremini; quomodo enim <pater> suscitat mortuos
et vivificat, ita et filius quos vult vivificat. neque enim pater
iudicat, sed omne iudicium dedit filio, uti omnes honorent filium
sicut honorant patrem : qui non honorat filium, non honorat
30 patrem qui filium misit. [11] amen amen dico vobis, quod qui audit
sermones meos et credit ei qui me misit habet vitam aeternam,
et in iudicium non veniet sed transit de morte in vitam. [12] amen
dico vobis, quod veniet bora qua mortui audient vocem filii
dei et cum audierint vivent : sicut enim pater habet vitam aeternam
35 a semetipso, ita et filio dedit vitam aeternam habere in semetipso,
et iudicium dedit illi facere in potestate quia filius hominis est - 
per carnera scilicet, sicut et filius dei per spiritum eius. [13] adhuc
adicit, Ego autem habeo maius quam Ioannis testimonium;

10 cum tingeret Eng. : contingeret libri.
25 demonstrabit K : demonstravit libri.
26 pater suppl. K.

TEXT  115

opera enim quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me
testimonium perhibent quod me pater miserit; et qui me misit
pater, ipse testimonium dixit de me. [14] subiungens autem, Neque
vocem eius audistis unquam neque formam eius vidistis, con-
firmat retro non patrem sed filium fuisse qui videbatur et audie- 5
batur. [15] denique dicit, Ego veni in patris mei nomine et non
me recepistis - adeo semper filius erat in dei et regis et domini
omnipotentis et altissimi nomine. [16] interrogantibus autem quid
facete debeant respondit, Ut credatis in eum quem deus misit.
[17] panem quoque se adfirmat quem pater praestaret de caelo; ergo  10
omne quod ei daret pater ad se venire, nec reiecturum se, quia de
caelo descendisset non ut suam sed ut patris faceret voluntatem;
voluntatem autem patris esse uti qui viderit filium et crediderit
in eum vitam et resurrectionem consequatur; neminem porro ad
se venire posse nisi quem pater adducat; omnem qui a patre 15
audisset et didicisset, venire ad se: Non quasi patrem aliquis
viderit, adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem per
quem docti fiant. [18] at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis
offert si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus?
Quo discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu 20
sis Christus : patrem illum esse an patris Christum?

Cap. 22. [1] Cuius autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam
an patris? aeque ambigentibus inter se ne ipse esset Christus,
utique non pater sed filius, Meque scitis, inquit, <et scitis>
unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem 25
vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum. [2] non dixit,
Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. item cum
misissent ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc tempus,
ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. at ubi se negat
esse solum - Sed ego, inquit, et qui me misit pater - nonne duos 30
demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc
quod docebat, inseparatos duos esse: [3] siquidem et legem proponens
duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit, Ego
testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit
pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non 35
citeretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio
sed duorum. [4] item interrogatus ubi esset pater, neque se neque

17 quaero an scribendum esse se sermonem.
24 meque K : neque me PMF : et scitis supplenda censui.



116 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos, quod si
ipsum nossent patrem nossent : non quidem quasi ipse esset
pater et filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque
ignorari alter sine altero potest. [5] Qui me, ait, misit verax est,
5 et ego quae ab eo audivi ea et loquor in mundum : interpretante
extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset,
cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse,
legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi
sermones meos in os tuum ; et apud Esaiam, Dominus dat mihi
10 linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere
sermonem; sicut ipse rursus, Tunc, inquit, cognoscetis quod
ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit ita et
loquor, quia et qui me misit mecum est. et hoc ad testimonium
individuorum duorum. [6] item in altercatione Iudaeorum, ex-
15 probrans quod occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes
patrem meum loquor, et vos quod vidistis penes patrem vestrum
id facitis; et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis
locutum quam audivit a deo: et, Si deus esset pater vester dilexis-
setis me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur,
20 licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem
exivit autem a patre ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex
ex semine): <et>, Ego daemonium non habeo, sed honoro patrem
meum : et, Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est
qui me glorificet pater, quem vos dicitis deum esse vestrum nec
25 nostis illum; est ego novi eum, et si dicam Non novi, ero similis
vestri mendax; sed novi illum et sermonem eius servo. [7] at cum
subiungit, Abraham diem meum vidit et laetatus est, nempe
demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. item super
caecum illum patris opera dicit se facere oportere : cui post
30 restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et
interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium
demonstravit quem credendum esse dixerat. [8] dehinc cognosci
se profitetur a patre et patrem a se, et ideo se diligi a patre quod
animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre.
35 [9] et interrogatus a Iudaeis si ipse esset Christus (utique dei, nam
usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem,
sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus),
Loquor, inquit, vobis et non ereditis; opera quae ego facio in

4 sqq. potest etc. ita fere punxit K.
22 et add. K.

TEXT  117

nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod testi-
monium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est
Christum dei. [10] de ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu
eius eriperet, Pater enim, <inquit>, quod mihi dedit maius est
omnibus; et, Ego et pater unum sumus. hic ergo iam gradum 5
volunt figere stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego
et pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo,
Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est;
tum quod Unum sumus, non Unus sumus <dicit>. [11] si enim
dixisset Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum :  10
unus enim singularis numeri significatio videtur. adhuc cum
duo masculini generis unum dicit neutrali verbo - quod non
pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad
coniunctionem, ad dilectionem patris qui filium diligit, et ad 
obsequium filii qui voluntati patris obsequitur - Unum sumus, 15
dicens, ego et pater, ostendit duos esse quos aequat et iungit. 
[12] adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil
lapidari mereretur. et ne putarent ideo se illum lapidare debere
quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi quia
dixerat Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, 20
non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi
Vos dii estis, et non potest solei scriptura, quem pater sanctificavit
et misit in mundum vos eum blasphemare dicitis quia dixerat,
Filius dei sum? si non facio opera patris mei, nolite credere;
si vero facio et mini credere non vultis, vel propter opera credite, 25
et scitote quod ego in patre sim et pater in me. [13] per opera ergo
erit pater in filio et filius in patre, et ita per opera intellegimus
unum esse patrem <et filium>, adeo totum hoc perseverabat
inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter
filius credi non posset nisi duo crederentur.              30

CAP. 23. [1] Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis
erravit quam Petrus et Nathanael: quanquam et si errasset
statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a
mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit

4. inquit supplendum censui : cetera habent PM: qui maior est omnibus mihi
dedit F.
9 dicit suppl. K.
11 videtur etc. ita fere pungenda docuit Eng.
28 et filium add. Urs.
31 Martha Pam. : Maria libri (et forsan ipse Septimius).



118 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

utique filius, gratias ago tibi quod me semper exaudias; propter
istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris.
[2] sed et in conturbatione animae : Et quid dicam? pater, salvum
me fac de ista hora? atquin propter hoc veni in istam horam ;
5 verum, pater, glorifica nomen tuum. in quo erat filius: Ego,
inquit, veni in patris mei nomine. [3] inde - scilicet suffecerat filii
ad patrem vox - ecce ex abundantia respondet de caelo pater
filio contestatus, Hic est filius meus dilectus in quo bene sensi,
audite illum : ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus.
10 [4] quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et
voces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est
separatio ista, sed dispositio divina. ceterum scimus deum etiam
intra abyssos esse et ubique consistere, sed vi et potestate
filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. tamen in ipsa
15 oeconomia pater voluit filium in terris haberi, se vero in caelis.
quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre quo et
nos erectos docebat orare, Pater poster qui es in caelis, cum sit et
ubique. hanc sedem suam voluit pater: <Caelum, inquit, mihi
thronus. hinc et> [5] minoravit filium modico citra angelos ad terram
20 dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum in caelos
resumendo. haec iam praestabat illi dicens, Et glorificavi et
glorificabo. [6] postulat filius de terris, pater promittit a caelis.
quid mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de caelis
loquebatur ad filium cum ipse esset filius apud terras, aut filius
25 ad patrem precabatur cum ipse esset pater apud caelos, quale
est ut filius item postularet a semetipso postulando a patre si
filius erat pater, iterum pater sibi ipse promitteret promittendo
filio si pater erat? [7] ut sic duos divisos diceremus quomodo
iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum versi-
30 pellem praedicare. itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit,
Non propter me ista vox venit sed propter vos, ut credant et
hi et patrem et filium in suis, quemque nominibus et personis
et locis, [8] sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me,
non in me credit sed in eum credit qui me misit, quia per filium
35 in patrem creditur et auctoritas credendi filio pater est: Et qui
conspicit me conspicit eum qui me misit : [9] quomodo? quoniam

6 inde etc. ita punxi.
8 contestatus ego : contestatur libri: contestaturus Oeh.
18 ita fere scribendum indicavit K : voluit pater : minoravit PM: voluit
pater mihi thronus minoravit F.
25 pater K : filius PMF.



TEXT   119

scilicet, A memetipso non sum locutus, sed qui me misit pater ipse
mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar - Dominus enim
dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat
dicere - sermonem quem ego loquor, sicut mihi pater dixit ita et
loquor. [10] haec quomodo dicta sunt, evangelizator et utique tam 5
carus discipulus Ioannes magis quam, Praxeas noverat: ideoque
ipse de suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit,
sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse et
ad deum vadere. [11] sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso
exisse et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non  10
filii traditionem sed patris ipsius inmiserit : nec diabolo bene
nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est
traditionem. filius enim traditus est dei qui erat in filio hominis,
sicut scriptura subiungit : Nunc glorificatus est filius hominis
et deus glorificatus est in illo. [12] quis deus? utique non pater, sed 15
sermo patris qui erat in filio hominis, id est in carne: in qua et
glorificatus iam, virtute vero et sermone, et ante Iesus, Et deus,
inquit, glorificabit illum in semetipso - id est pater filium,
quem in semetipso habens etsi porrectum ad terram, mox per
resurrectionem <glorificavit> morte devicta.                          20

Cap. 24. [1] Erant plane qui et tunc non intellegerent : quoniam et 
Thomas aliquamdiu incredulus, Domine, inquit, non scimus
quo eas, et quomodo viam novimus? et Iesus, Ego sum via,
veritas et vita; nemo venit ad patrem nisi per me; si cognovis-
setis me cognovissetis et patrem; sed abhinc nostis illum et 25
vidistis illum. [2] et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus
videndi patris nec intellegens quomodo visum patrem audisset,
Ostende, inquit, nobis patrem, et sufficit nobis : et dominus,
Philippe, tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me?
quem dicit cognosci ab illis debuisse <se>? hoc enim solum 30
discuti oportet. quasi patrem an quasi filium? si quasi patrem,
doceat Praxeas tanto tempore Christum cum eis conversatum
patrem aliquando non dico intellegi verum vel aestimari potuisse.
[3] nobis omnes scripturae et veteres Christum dei et novae filium
dei praefiniunt. hoc et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo 35
pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre coram de caelis filium

2 sqq. quid loquar, etc. ita fere pungendum indicavit K.
17 Iesus Jun. : Iesum PMF.
18 glorificabit Jun. : glorificavit PMF.
20 glorificavit suppl. Urs.
30 se supplendum docuit Eng .


120  TERTULLIAN S TREATISE AGAINST PRAXEAS

profitente et filium glorificante: Hic est filius meus ; et, Glorificavi
et glorificabo. hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Iudaeis non
credebatur : hoc se volens credi ab illis omni hora patrem
nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat, [4] si ita est,
5 ergo non patrem tanto tempore secum conversatum ignoraverant
sed filium : et dominus, eum se ignorati exprobrans quem ignora-
verant, eum utique agnosci volebat quem tanto non agnosci
tempore exprobraverat, id est filium. et apparere iam potest
quomodo dictum sit, Qui me videt videt et patrem : scilicet quo
10 et supra, Ego et pater unum sumus. [5] quare? quia, Ego ex deo
exivi et veni; et, Ego sum via, nemo ad patrem venit nisi per me;
et, Nemo ad me venit nisi pater eum adduxerit; et, Omnia mihi
pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et filius; et, Si me
cognovistis et patrem cognovistis. [6] secundum haec enim vicarium
15 se patris ostenderat, per quem pater et videretur in factis et
audiretur in verbis et cognosceretur in filio facta et verba patris 
administrante : quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat
in lege et meminisse debuerat - Deum nemo videbit et vivet. et 
ideo suggillatur patrem videre desiderans quasi visibilem, et 
20 instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus non ex personae
repraesentatione, [7] denique si patrem eundem filium vellet in-
tellegi dicendo, Qui me videt patrem videt, quomodo subicit, Non
credis quia ego in patre et pater in me? debuerat enim
subiunxisse, Non credis quia ego sum pater? aut quo exaggeravit, 
25 si non illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filium 
esse? porro dicendo, Non credis quia ego in patre et pater in me,
propterea potius exaggeravit ne, quia dixerat, Qui me vidit et
patrem vidit, pater existimaretur : quod nunquam existimari se
voluit, qui semper se filium et a patre venisse profitebatur. [8] igitur 
30 et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne
pater seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur et ut 
filius repraesentator patris haberetur. et nihilominus hoc quoque 
interpretatus est, quomodo pater esset in filio et filius in patre:
Verba, inquit, quae ego loquor vobis non sunt mea - utique quia
35 patris - pater autem manens in me facit opera, [9] per opera ergo
virtutum et verba doctrinae manens in filio pater, per ea videtur
per quae manet et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente
proprietate utriusque personae dum dicit, Ego sum in patre et
pater in me. atque adeo Credite ait. quid? me patrem esse?
40 non puto scriptum esse, sed, Quia ego in patre et pater in me, si



TEXT 121

quo minus vel propter opera credite, ea utique opera per quae
pater in filio non visu sed sensu videbatur.

CAP. 25. [1] Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius,
quae in finem evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo
pater et filius in sua proprietate distinguuntur. paracletum 5
quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et
missurum repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus
quomodo alium. ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de
patris. ita connexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit
cohaerentes alterum ex altero. qui tres unum sunt, non unus, 10
quomodo dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae
unitatem non ad numeri singularitatem. [2] percurre adhuc, et
invenies quem patrem credis vitem patris dictum et patrem
agricolam, usi quem in terra tu putas fuisse hunc rursus in caelis
a filio agnosci cum illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. 15
sed etsi in isto evangelio non est revelatum, Deus meus ad quid
me dereliquisti? et, Pater in tuis manibus depono spiritum
meum, tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis,
exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset
ostendere tam fideli feminae, ex dilectione non ex curiositate nec 20
ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae, Ne, inquit,
contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum, vade autem
ad fratres meos (quin et in hoc filium ostendit, filios enim appel-
lasset illos si pater fuisset) et dices eis, Ascendo ad patrem meum
et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. [3] pater ad 25
patrem et deus ad deum? an filius ad patrem et sermo ad deum?
[4] ipsa quoque clausula evangelii propter quid consignat haec
scripta nisi, Ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei?
igitur quaecunque ex his putaveris ad demonstrationem eiusdem
patris et filii proficere tibi posse, adversus definitivam evangelii 30
sententiam niteris : non ideo enim scripta sunt ut patrem credas
Iesum, Christum, sed ut filium.

CAP. 26. [1] Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem 
ad eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse; ne tot manifeste
pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum 35

4 perseverant PMF : perseverat Latinius (perperam).
13 vitem K : vice PMF (manifesto errore).
14 uti quem . edit. Leopoldi : utique PMF.


122 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus,
interpretandus. [2] ceterum ut alia evangelia non interponam quae
nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci
habebat ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei deter-
5 minatum : Spiritus dei superveniet in te et virtus altissimi
obumbrabit te, propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur
filius dei. [3] volent quidem et hic argumentari, sed veritas prae-
valebit. nempe, inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi
altissimus est: nec pudet illos inicere quod, si esset, scriptum
10 fuisset. quem enim verebatur ut non aperte pronuntiaret, Deus
superveniet et altissimus obumbrabit te? dicens autem, Spiritus
dei, etsi spiritus deus, tamen non directo deum nominans portionem
totius intellegi voluit quae cessura erat in filii nomen. [4] hic spiritus
dei idem erit sermo. sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro
15 factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione sermonis,
ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam
et spiritus substantia est sermonis et sermo operatio spiritus, et
duo unum sunt. [5] ceterum alium Ioannes profitebitur carnem
factum, alium angelus carnem futurum, si non et spiritus sermo
20 est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est,
ita nec spiritus, etsi deus dictus est, non tamen ipse est cuius est
dictus. nulla res alicuius ipsa est cuius est. plane cum quid ex
ipso est, et sic eius est dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale
et ipse ex quo est et cuius est: [6] et ideo spiritus deus et sermo deus,
25 quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. quodsi spiritus dei,
tamquam substantiva res, non erit ipse deus sed hactenus deus
qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est et ut portio
aliqua totius, multo magis virtus altissimi non erit ipse altissimus,
quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia
30 nec providentia : et haec enim substantiae non sunt sed accidentia
uniuscuiusque substantiae. [7] virtus spiritui accidit, nec ipsa erit
spiritus. his itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu dei et
sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea nascitur filius
dei est. [8] hoc se et in istis evangeliis ipse testatur statim a puero

4 annuntiari PMF : annuntiali K (forsan recte)
8 post filius dei deus est lacunam indicavit K tanquam exciderit et spiritus dei
deus est (forsan recte).
12 etsi spiritus deus ego : etsi spiritus dei PMF : etsi spiritus dei deus
Urs.
21 etsi deus dictus est libri et editores : etsi dei dictus est K (forsan recte).
25 quodsi spiritus dei ego: quod deus dei PMF : quodsi deus dei Urs.
27 qua et Urs. : quae et libri.


TEXT 123

Non scitis, inquit, quod in patria mei me esse oportet? hoc et
satanas cum in temptationibus novit : Si filius dei es. hoc et
exinde daemonia confitentur : Scimus qui sis, filius dei. patrem
et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non negat.
insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi pater quod 5
absconderis haec a sapientibus. [9] hic quoque patrem nemini
notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum confessores
et negaturum negatores suos apud patrem, inducens parabolam
filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos et occisi a
malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam 10
ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis quomodo
et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones
angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans
quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et
post resurrectionem spondens missurum se discipulis promis- 15
sionem patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et
filium et spiritum sanctum, non in unum : nam nec semel sed ter,
ad singula nomina in personas singulas, tinguimur.

CAP. 27. [1] Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi
debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique 20
enim obducti distinctione patris et filii, quam manente coniunc-
tione disponimus ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum
tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus
sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona
utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes filium carnem 25
esse, id est hominem id est Iesum, patrem autem spiritum, id est
deum id est Christum. [2] et qui unum eundemque contendunt
patrem et filium iam incipiunt dividere illos potius quam unare. si
enim alius est Iesus alius Christus, alius erit filius alius pater, quia
filius Iesus et pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum 30
fortasse didicerunt, duos facere Iesum et Christum. [3] sed et haec
iniectio eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel
spiritus dei et virtus altissimi dictus sit quem patrem faciunt: 
non enim ipse sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. [4] et aliter
tamen in isto capitulo revincentur. ecce, inquiunt; ab angelo 35
praedicatum est, Propterea quod nascetur sanctum vocabitur
filius dei: caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. immo

25 dicentes MF : discentes P vulgo (manifesto errore).
34 ipse K: ipsae PMF.


124   TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

de spiritu dei dictum est. [5] certe enim de spiritu sancto virgo
concepit, et quod concepit id peperit. id ergo nasci habebat quod
erat conceptum et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur
nomen Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum deus.
5 caro autem deus non est ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum
filius dei, sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus,
Quoniam deus homo natus est in illa et aedificavit eam voluntate
patris. [6] quis deus in ea natus? sermo et spiritus qui cum sermone
de patris voluntate natus est. igitur sermo in carne: dum et de
10 hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi
transfiguratus in carne an indutus carnem. immo indutus.
ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut
aeternum. [7] transfiguratio autem interemptio est pristini: omne 
enim quodcunque transfiguratur in aliud desinit esse quod fuerat
15 et incipit esse quod non erat. deus autem neque desinit esse
neque aliud potest esse. sermo autem deus, et sermo domini manet 
in aevum, perseverando scilicet in sua forma. quem si non capit 
configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur dum
fit in carne et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem,
20 quia et cetera sic accipi exigunt. [8] si enim sermo ex transfigura-
tione et demutatione substantiae caro factus est, una iam erit
substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam,
ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est
spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur
25 et tertium quid efficitur. [9] neque ergo deus erit Iesus; sermo enim 
desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro; caro enim non
proprie est, quia sermo fuit. ita ex utroque neutrum est: aliud
longe tertium est quam utrumque. [10] sed enim invenimus illum
directo et deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo sug-
30 gerente, Quoniam deus homo natus est in illa aedificavit eam
voluntate patris : certe usquequaque filium dei et filium hominis,
cum deum et hominem sine dubio secundum utramque sub-
stantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud
quam deus neque caro aliud quam homo. [11] sic et apostolus de
35 utraque eius substantia docet: Qui factus est; inquit, ex semine
David - hic erit homo et filius hominis; Qui definitus est filius
dei secundum spiritum - hic erit deus, et sermo dei filius: videmus
duplicem statum, non confusum sed coniunctum, in una persona
deum et hominem Iesum. de Christo autem differo. et adeo 
40 salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas

 



TEXT   125

egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas
functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens
Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. [12] quodsi 
tertium quid esset ex utroque confusum, ut electrum, non tam
distincta documenta parerent utriusque substantiae; sed et spiritus 5
carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque
carnalia neque spiritalia sed tertiae alicuius formae ex confusione: 
[13] immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si
sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis
fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae ambae in statu 20
suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui
occurrerunt. [14] disce igitur cum Nicodemo quia quod in carne natum
est caro est, et quod de spiritu spiritus est. neque caro spiritus 
fit neque spiritus caro: in uno plane esse possunt. ex his Iesus
constitit, ex carne homo ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea 15
parte qua spiritus erat dei filium pronuntiavit, servans carni filium
hominis dici. [15] sic et apostolus etiam dei et hominum appellans
sequestrem utriusque substantiae confirmavit. novissime, qui
filium dei carnem interpretaris, exhibe qui sit filius hominis: 
aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum vis haberi, 20
quia deus spiritus : quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus,
et dei sermo..

CAP. 28. [1] Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam
vim inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus et non
appellatio potius : unctus enim significatur. unctus autem non 25
magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini
res. an tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur
Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum
filium dei diceres, vestitum vero patrem crederes? [2] nunc de
Christo. si pater Christus est pater unctus est, et utique ab 30
alio : aut si a semetipso, proba. sed non ita docent Acta Aposto-
lorum in illa exclamatione ecclesiae ad deum, Convenerunt 
enim universi in ista civitate adversus sanctum filium tuum quem
unxisti; Herodes et Pilatus cum nationibus. [3] ita et filium dei
Iesum contestati sunt et filium a patre unctum : ergo Iesus idem 35 
erit Christus qui a patre unctus est, non pater qui filium unxit.
[4] sic et Petrus : Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel
quod et dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum deus, 
hunc Iesum quem vos crucifixistis. [5] Ioannes autem etiam

 



126 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

mendacem notat eum qui negaverit Iesum esse Christum, contra
de deo natura omnem qui crediderit Iesum esse Christum : 
propter quod et hortatur ut credamus nomini filii eius Iesu
Christi, ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius Iesu
5 Christo. [6] sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum
nostrum Iesum Christum : cum ad Romanos scribit, gratias agit
deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad Galatas,
non ab hominibus se apostolum praefert nec per hominem, sed 
per Iesum Christum et deum patrem. [7] et habes <per> totum 
10 instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant et duos
proponunt deum patrem et dominum nostrum Iesum Christum
filium patris, et Iesum ipsum esse Christum, in altero quoque
nomine dei filium. [8] nam exinde eo iure quo utrumque nomen
unius est, id est dei filii, etiam alterum sine altero eiusdem est: et
15 sive Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus quia
Iesus unctus est, sive solummodo Christus, idem est et Iesus
quia unctus est Iesus. quorum nominum alterum est proprium
quod ab angelo impositum est, alterum accidens quod ab unctione
convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater. [9] postremo 
20 quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum 
portendi si Christi nomen patri adscribat. si enim Christus pater
deus est qui dicit, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum
et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem super se
et deum ostendit. si item pater Christus est, alius est qui solidat
25 tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum
suum. [10] et si Adstiterunt reges terrae et archontes congregati sunt
in unum adversus <dominum et adversus> Christum ipsius,
alius erit dominus contra cuius Christum congregati sunt reges
et archontes. [11] et si Haec dieit dominus domino meo Christo,
30 alius erit dominus qui loquitur ad patrem Christum, [12] et cum
apostolus scribit, Ut deus domini nostri Iesu Christi det vobis
spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit deus Christi Iesu,
charismatum spiritalium largitor. [13] certe, ne per omnia evagemur,
qui suscitavit Christum, suscitaturus [est] et mortalia corpora
35 nostra, tanquam alius erit suscitator quam pater mortuus et
pater suscitatus, si Christus qui est mortuus pater est.

9 per suppl. K : totem instrumentum PMFR1 : tota instrumenta R3 vulgo.
11 deum patrem libri : deum et patrem R1.
27 domnum et adversus suppl. K.
30 Christum K : Christi libri.
34 est secl. K.
35 tanquam PMF : iamque Rig.


TEXT 127

CAP. 29. [1] Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat
Christum filium dei mortuum dici, et hoc quia ita scriptum est.
nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum,
adicit Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scriptu-
rarum auctoritate molliret et scandalum auditori everteret. 5
[2] quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu,
divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, ut
mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat,
id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum
et sermonem et dei filium. dicendo denique, Christus mortuus 10
est - id est unctus - id quod unctum est mortuum ostendit, id est
carnem. [3] ergo, inquis, et nos eadem ratione dicentes qua vos
filium non blasphemamus in dominum deum; non enim ex 
divina sed ex humana substantia mortuum dicimus. atquin
blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem sed et 15
quia crucifixum. maledictione enim crucifixi quae ex lege in
filium competit, quia Christus pro nobis maledictio factus est,
non pater, Christum in patrem convertentes in patrem blasphe-
matis. [4] nos autem, dicentes Christum crucifixum, non male-
dicimus illum sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus 20
hoc dicens blasphemavit. sicut autem de quo quid capit dici sine
blasphemia dicitur, ita quod non capit blasphemia est si dicatur.
[5] ergo nec compassus est pater filio. scilicet directam blasphemiam
in patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes iam
patrem et filium duos esse, si filius sic quidem patitur pater 25
vero compatitur. stulti et in hoc. quid est enim compati quam
cum alio pati? porro si impassibilis pater utique et incompas-
sibilis; aut si compassibilis utique passibilis. nihil ei vel hoc
timore tuo praestas. [6] times dicere passibilem quem dicis com-
passibilem. tam autem incompassibilis pater est quam im- 30
passibilis etiam filius ex ea condicione qua deus est. sed quomodo
filius passus est si non compassus est et pater? separatur a filio,
non a deo. nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur,
quanquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a
fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua 35
fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte patitur sed
in fluvio non fons patitur sed fluvius qui ex fonte est. [7] ita et

16 maledictione R3 vulgo : maledictio PMFR1 : maledictionem K qui
postea
Christum omittit.
22 quod PMF : de quo K (forsan recte).



128 TERTULLIAN'S TREATISE AGAINST PRAXEAS

spiritus dei qui pati possit in filio? quia non in patre pateretur
sed in filio, pater passus non videretur? sed sufficit nihil spiritum
dei passum suo nomine: quia si quid passus est in filio <possibile>
quidem erat ut pater cum filio pateretur in carne. quin hoc re-
5 tractatum, nec quisquam negabit : quando nec nos pati pro deo
possumus nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis
quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens sed pati posse
praestans.

CAP. 30. [1] Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere et
10  te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam, quid
de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione, Deus
meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? ergo aut filius patie-
batur a patre derelictus, et pater passus non est qui filium dere-
liquit : aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat?
15 [2] sed haec vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec
spiritus, id est non dei, propterea emissa est ut impassibilem deum
ostenderet qui sic filium dereliquit dum hominem eius tradidit in
mortem. [3] hoc et apostolus sensit scribens, Si pater filio non
pepercit. hoc et Esaias prior pronuntiavit : Et dominus cum
20 tradidit pro delictis nostris. sic reliquit dum non parcit, sic
reliquit dum tradit. [4] ceterum non reliquit pater filium, in cuius
manibus filius spiritum suum posuit. denique posuit, et statim
obiit : spirito enim manente in carne caro omnino mori non potest.
ita relinqui a patre mori fuit filio. filius igitur et moritur et re-
25 suscitatur a patre secundum scripturas. filius ascendit in superiora
caelorum, qui et descendit in interiora terrae. [5] hic sedet ad dex-
teram patris, non pater ad suam. hunc videt Stephanus, cum
lapidatur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum
donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et
30 venturus est rursus super nubes caeli talis qualis et ascendit. hic
interim acceptum a patre munus effudit spiritum sanctum, tertium
nomen divinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedica-
torem monarchiae sed et oeconomiae interpretatorem si quis
sermones novae prophetiae eius admiserit, et deductorem omnis 
35 veritatis quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum
Christianum sacramentum. 

1-4 locum paene conclamatum ita punxi et possible addere ausus sum.
4. quin scripsi : quia libri. retractatum G : retractatus PMF.
9 perges K : pergens libri: pergas R3 vulgo.

TEXT 129

CAP. 31. [1] Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere ut
filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum. quid enim
erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod opus evangelii,
quae est substantia novi testamenti statuens legem et prophetas
usque ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres 5
crediti, unum deum sistunt? [2] sic deus voluit novare sacramentum
ut nove unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus
in suis propriis nominibus et personis cognosceretur qui et retro
per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. [3] viderint
igitur antichristi, qui negant patrem et filium : negant enim patrem 10
dum eundem filium dicunt, et negant filium dum eundem patrem
credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. qui vero
confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet
et ipse in deo. nos credimus testimonio dei quo testatus est de
filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet. non habet  15
autem filium qui eum alium quam filium credit.

14 nos PM: non FR (manifesto errore).


Transcribed by Roger Pearse for the Tertullian Project, www.tertullian.org, on 3rd November 2000, from the text edited by Ernest Evans, 1948.  Chapter numbers have been prefixed with CAP. and verse numbers added from the Corpus Christianorum edition of 1954.  Otherwise an exact copy.

P Codex Selestadtensis 439 (Paterniacensis). s.XI
M Codex Montepessulanus H 54. s.XII
F Codex Florentinus Magliabechianus, Conv. soppr. I, VI, 10. s.XV
G Codex Gorziensis amissus, quem adhibuit Rhenanus in editione sua tertia
R1 editio princeps Beati Rhenani, Basiliae 1521, cod. Hirsaugensi amisso et Paterniacensi superstructa.
R3 editio tertia Beati Rhenani, Basiliae 1539.
R consensus harum editionum
Pam editio Iacobi Pamelii, Antuerpiae 1579 (?)
Jun editio Francisci Junii, Franekerae, 1597
Rig editio Nicolai Rigaltii, Parisiis, 1634
Urs coniecturae Fulvii Ursini
Oeh editio Francisci Oehler, t. II, Lipsiae 1854
K editio Aemilii Kroymann, CSEL t. XLVII, Vindobonae, 1906
Eng emendationes et coniecturae Augusti Engelbrecht, quas descripsit Aem. Kroymann in editione sua Vindobonensi.
Turner C.H.Turner, Tertullianea, in The Journal of Theological Studies, t. XIV, 1913, pp.556-564

This page has been online since 18th December 1999.


Return to the Tertullian Project / About these pages