5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
|
Senatorem graviter
increpat, quod antea Christianus et
Consul, Isidis seu Matris Deum sacerdos
fieri non sit
veritus; hortatur itaque ut saltem in senectute resipiscat.
Porro
cum etiam hic quaedam sint Tertullianica,
ego illi adscibere malui quam B.
Cypriano.
AD SENATOREM Ex Christiana religione ad idolorum servitutem
conversum.
CAPUT PRIMUM.
Cum te diversis iterum vanisque
viderem Inservire sacris, priscoque errore teneri; Obstipui
monitus; quia carmina semper amasti,
Carmine respondens,
properavi scribere versus; Ut te corriperem, tenebras praeponere luci.
Quis patiatur enim, te Matrem credere magnam Posse Deam dici, rursusque
putare colendam, Cujus cultores infamia turpis inurit? Namque sacerdotes tunicis mulieribus iidem
Interius ritum cultu interiore fatentur; Idque licere putant, quod non
licet; unde per orbem Leviter incedunt, mollita voce loquentes,
Lapsatosque tenent extenso pollice lumbos, Et proprium mutant vulgato
crimine sexum. Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus Se castos memorant; at
si tantummodo tunc sunt, Ut perhibent, casti; reliquo jam tempore quid sunt?
Sed quia coguntur saltem semel esse pudici,
Mente fremunt, lacerant corpus, funduntque cruorem. Quale
sacrum est vero, quod fertur nomine sanguis?
CAPUT II
Nunc etiam dicis, quod te non fecerit
aetas.
Sed tua religio
calvum, caligaque remota Gallica, sit pedibus
molli redimita papyro. Res miranda satis dejectaque culmine summo. Si
quis ab Isiaco Consul procedat in urbem, Risus oris erit: quis te non rideat
autem, Qui fueris Consul, nunc Isidis esse ministrum? Quodque pudet
primo, te non pudet esse secundo: Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
Respondente tibi vulgo et lacerante Senatu. Teque domo propria pictum
cum fascibus ante, Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam. Haec
non humilitas, sed humilitatis imago est.
Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt. Rumor et ad
nostras pervenit publicus aures, Te dixisse: Dea, erravi, ignosce, redivi.
Dic mihi si valeas, cum talia saepe rogares, Et veniam peteres; quae
tecum verba locuta est? Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
Haec iterum repetis, nec te delinquere sentis. Quid mereare vide; minus
esses forte notandus, Si tantum hoc scires, et in hoc errore maneres; At
cum vericolae penetraveris ostia legis, Et tibi nosse Deum paucis accesserit
annis; Cur linquenda, tenes aut cur retinenda relinquis? Nilque colis,
dum cuncta colis; nec corde retractas Vera quid a falsis, quid ab umbris
lumina distent. Philosophum fingis, cum te sententia mutet;
Nam tibi si stomachum
popularis moverit aura; Et Judaeus eris, totusque incertus haberis.
Indulge dictis, sapientia non placet alta; Omne quod est nimium, contra
cadit, unum operantur
Et
calor et frigus; sic hoc, sic illud adurit; Sic tenebrae visum, sic sol
contrarius aufert; Et pariter laedunt gelidum fervensque lavacrum; Esca
alitur corpus, corpus corrumpitur esca; Vimque suam minuit, si quid
protenditur ultra. Denique si sedeas, requies est magna laboris: Si
multum sedeas, labor est. Maro namque poeta Pro poena posuit: Sedet, aeternumque sedebit Infelix Theseus;
semper nocet utile longum; Prandia longa nocent, jejunia longa fatigant;
Sic nimium sapere stultum facit improba secta. Me dea sic docuit,
moderamen amabile, dixit. Sed tu nec sectam modo, nec moderamina curas
Mens autem stabilis nullo pervertitur aestu, Ipsaque simplicitas nunquam
mala cogitat ulla. Hinc sincera fides aeterna fide fruetur;
Et contra dolus longo
cruciabitur igni.
Elige quid
velis, ut digna piacula vites. Sic tamen hanc veniam mereatur creditor
inquam; Ut leve crimen erit, si nolis noscere vera; Non leve crimen
erit, si cognita vera relinquas. Sed te correctum forsan matura senectus
In melius revocat satiatum erroribus istis: Tempus enim mutat mala,
digerit omnia tempus. Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas, Disce
Deo servare fidem, ne forte bis unum Incurras lapsum, quia vere dicitur
illud Qui pedis offensi lapidem vitare secundo Nescit, et incautus
iterum vexaverit artus: Imputet ipse sibi, nec casibus imputet ullis.
Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
Suffecit peccare semel, desiste vereri: Non erit in culpa, quem poenitet
ante fuisse.
COMMENTARIUS
CAP. I. -- (a) Obstipui monitus,
etc. Est haec
phrasis non modo Cyprianica, qua alibi dixit: mens
obstipuit, sed et Tertullianica, sicuti supra videre est
lib. de Iudic.
Domini, cap. II, ubi legitur:
Obtipuere quidem plures,
patuisse sepulchra.
Castigavimus autem monitus, pro
motus.
(b). Namque sacerdotes, etc. Emendavimus iidem
pro idem, et paulo post: reliquo jam tempore quid
sunt,
pro corpore. Atqui de sacerdotibus Isidis et ipsa
Iside, supra non
semel satis dictum est. Hic illis tribuit
tunicas muliebres, mutatum sexum,
lacerationem
corporis, ac fusionem cruoris, calvitiem, et pedes
Gallicana papyro redimitos,
denique cum sistro faciem
caninam.
(c) His esse diebus se castos
memorant, etc. D:
Castis Isidis sacris, vide infra Tertullianum
tom. V lib.
de jejuniis adv. Psychicos. Est ante etiam ille versus
obscurus, et forte mendosus:
Quale sacrum est vero, quod fertur
nomine sanguis?
CAP. II. -- (d) Caligaque
remota, etc. De militia
caligata, vide supra tom. II, lib.
de Idolol. cap. 19,
num. 147. Atqui corripitur etiam a in ablativo qui
sequitur:
Gallica, sit pedibus molli redimita
papyro.
Castigavimus vero
recens: Consul procedat in urbem,
pro orbem. Et mox: Haec
non humilitas, pro Haec tua
humilitas.
(a) Sedet aeternumque sedebit infelix Theseus, etc.
Istud
Virgilianum est ex VI Aeneidos. Prorsus autem
lego:
Nec casibus
imputet ullis.
(b) Corrige delictum fidamine, etc.
Fidamen pro
fiducia seu spe magis haud dubie
Tertullianicam phrasin
sapit quam Cyprianicam.
|