Tertulliani De Cultu Feminarum Libri Duo : Liber II

[DE CULTU FEMINARUM]

I. [1] Ancillae Dei uiui, conseruae et sorores meae, quo iure deputor uobiscum, postremissimus omnium quidem, eo iure conseruitii et fraternitatis audeo ad uos uerba ista facere, non utique affectationi sed affectioni procurans in causa uestrae salutis.

Ea salus, nec feminarum modo sed etiam uirorum, in exhibitione praecipue pudicitiae statuta est. Nam cum omnes templum Dei simus, inlato in nos et consecrato Spiritu Sancto, eius templi aeditua et antistes pudicitia est quae nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille qui inhabitat inquinatam sedem offensus derelinquat.

[2] Sed modo nos non de pudicitia cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique diuina praecepta, uerum de pertinentibus ad eam, id est qualiter uos incedere oporteat. Pleraeque enim ---- quod ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere Deus permittat ---- aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri auersione consistat nec quicquam extrinsecus opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione. Sed enim perseuerant in pristinis studiis formae et nitoris, eamdem superficiem sui circumferentes quam feminae nationum a quibus abest conscientia uerae pudicitiae, quia nihil uerum in his quae Deum nesciunt praesidem et magistrum ueritatis. [3] Nam et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo eam imperfectam et inconditam constat <ut>, licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentia sese dissoluat, propter ueritatem gentilium solacium appetendo cuius rei deuitat effectum. Quota denique est quae nec placere quidem extraneis concupiscat, quae non uelit idcirco se expingere ut neget appetitum, quamquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit non delinquere, attamen uelle, uel etiam nolle, attamen non denegare? Quid mirum? Peruersa sunt omnia quae a Deo non sunt. [4] Viderint igitur quae, totum bonum non obtinendo, facile et quod obtinent malo permiscent. Vos ab illis, ut in ceteris, incessu quoque diuertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis sicut pater uester qui in caelis est. 

II. [1] Perfectae autem id est christianae pudicitiae appetitionem sui non tantum non appetendam sed etiam exsecrandam uobis sciatis. Primo quod non de integra conscientia uenit studium placendi per decorem quem naturaliter inuitatorem libidinis scimus. Quid igitur excitas in te malum istud? Quid inuitas cuius te profiteris extraneam? Tum quod temptationibus uiam aperire non debemus, quae nonnumquam quod Deus a suis abigat instando perficiunt, certe uel spiritum scandalo permouent. [2] Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere ut confisae et securae simus de conscientia nostra, optantes perseuerare id in nobis, non tamen praesumentes. Nam qui praesumit minus iam ueretur; qui minus ueretur minus praecauet; qui minus praecauet plus periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris. [3] Vtilius ergo si speremus nos posse delinquere quam si praesumamus non posse. Sperando enim timebimus, timendo cauebimus, cauendo salui erimus. Contra si praesumamus neque timendo neque cauendo difficile salui erimus. Qui securus agit, non, et sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus est, is uere poterit esse securus.

Et de suis quidem seruis Deus pro misericordia sua curet et iam praesumere illis de bono suo feliciter liceat. [4] Quid autem alteri periculo sumus? Quid alteri concupiscentiam importamus? Quam si dominus ampliando legem a facto stupri non discernit in poena, nescio an impune habeat qui alicui fuerit causa perditionis. Perit enim ille simul ut tuam formam concupierit et admisit iam in animo quod concupiit, et facta es tu gladius illi ut etsi a culpa uaces ab inuidia non liberaberis. Vt, cum in alicuius agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non constringit; dum rus tamen eius ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur.

[5] Expingamus nos ut alteri pereant! Vbi est ergo: «Diliges proximum tuum sicut te ipsum»? «Nolite uestra curare sed alterius»? Nulla enuntiatio Spiritus Sancti ad praesentem tantum materiam et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi potest. Cum igitur et nostra et aliorum causa uersetur in studio periculosissimi decoris, iam non tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a uobis sciatis, sed etiam naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et incuria ut proinde oculorum incursibus molestum.

[6] Nam etsi accusandus decor non est ut felicitas corporis, ut diuinae plasticae aecessio, ut animae aliqua uestis bona, timendus est tamen uel propter iniuriam et uiolentiam sectatorum: quam etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit et sororem mentitus Saram salutem contumelia redemit.

III. [1] Nunc non sit timenda dignitas formae ut nec possidentibus grauis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa; non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur. Sufficit quod angelis Dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi uacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis corporis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant.

[2] Dicet aliquis: «Quid ergo? Non, et exclusa luxuria et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet?» Viderit quem iuuat de carne gloriari. Nobis autem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praeceptis Dei. Deinde, si omnis gloria uana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis dumtaxat! Nam etsi gloriandum est, in spiritus bono, non in carnis, placere uelle debemus quia spiritalium sectatores sumus. [3] In quibus operamur, in illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur christianus in carne, sed cum propter Christum lacerata durauerit ut spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat.

Ita quod ex omni parte in uobis uacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sancta femina sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni. Certe si fuerit, non ignorare sed etiam impedire se debet.

IV. [1] Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens uos: solis maritis uestris placere debetis. In tantum autem placebitis eis in quantum alteris placere non curaueritis. Securae estote, benedictae, uxor nulla deformis est marito suo; satis placuit cum electa est seu moribus seu forma commendata. Ne quae uestrum putent si temperauerint a compositione sui, odium et auersionem maritorum prosecuturam. [2] Omnis maritus castitatis exactor est; formam uero fidelis non expectat quia non isdem bonis quae gentiles bona putant capimur; infidelis contra etiam suspectam habet, uel propter illam sceleratam in nos opinionem gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutrias? Si fideli, non exigit; si gentili, non credit. Quid gestias aut suspecto aut non desideranti placere?

V. [1] Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam uobis suggeruntur, nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et iustitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam quod simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Deo placere.

[2] In illum enim delinquunt quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Displicet nimirum illis plastica Dei; in ipsis redarguunt et reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim cum emendant, cum adiciunt, utique ab aduersario artifice sumentes additamenta ista, [3] id est a diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret nisi qui et spiritum hominis malitia transfigurauit? Ille indubitate huiusmodi ingenia concinnauit ut in nobis quodam modo manus Deo inferret. [4] Quod nascitur opus Dei est. Ergo quod infingitur diaboli negotium est. Diuino operi Satanae ingenia superducere quam scelestum est! Serui nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur; milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De aduersario enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio est. Christianus a malo illo adiuuabitur? Nescio an hoc nomen ei perseueret. Erit enim eius de cuius doctrinis instrui concupiscit. [5] Quantum autem a uestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomini christiano faciem fictam gestare quibus simplicitas omnis indicitur, effigie mentiri quibus lingua non licet, appetere quod datum non sit quibus alieni abstinentia traditur, adulterium in specie exercere quibus studium pudicitiae est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, liniamenta eius in uobis non custodientes? 

VI. [1] Video quasdam et capillum croco uertere. Pudet eas etiam nationis suae quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae. Ita patriam capillo transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite et decorum putant quod inquinant. [2] Atqui et detrimentum crinibus medicaminum uis inurit et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reseruat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor. Quis decor cum iniuria? Quae cum immunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier christiana ingeret ut in aram? Quodcumque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salubribus usibus adhibeatur, ad quod Dei creatura prospecta est, sacrificium uideri potest. Sed enim dominus ait: [3] «Quis uestrum potest capillum atrum ex albo facere aut album ex atro?» Hae quae reuincunt Deum: «Ecce, inquiunt, pro albo uel atro flauum facimus, gratiae faciliorem». Quamuis et atrum ex albo conantur facere quas paenituit ad senectam usque uixisse. Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata uotis: furtum conficitur. Adulescentia in qua delinquimus suspiratur; occasio grauitatis interpolatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum plus occultari studuerit, plus detegetur.

[4] Haec est aeternitas uestra de capitis iuuentute! Hanc incorruptibilitatem habemus superinduere ad domum domini quam acacia pollicetur! Bene properatis ad dominum! Bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo quibus ad finem appropinquare deforme est!

VII. [1] Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus uestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnos coercere, aliae ut uagi et uolucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi uaginam capitis et operculum uerticis, nunc in ceruicum retro suggestum. [2] Mirum quod non contra domini praecepta contenditur! Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronuntiatum est. Vos sane adicitis ad pondus, collyridas quasdam uel scutorum umbilicos ceruicibus adstruendo. Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuuias alieni capitis forsitan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati sancto et christiano capiti supparetis. Immo, omnem hanc ornatus seruitutem a libero capite propellite. Frustra laboratis ornatae uideri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis: Deus uos uelari iubet, credo ne quarumdam capita uideantur.

[3] Atque utinam miserrimus ego in illo die christianae exultationis uel inter calcanea uestra caput eleuem! Videbo an cum cerussa et purpurisso et croco et in illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nubila subleuent obuiam Christo [in aere]. Si nunc bona et Dei sunt, tunc quoque oecurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere nisi caro et spiritus solus ac purus. Damnata sunt igitur quae in carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis hodie abstinete; hodie uos Deus tales uideat quales tunc uidebit.

VIII. [1] Videlicet nunc ut uir et sexu aemulus feminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obediendae grauitatis propter metum debitum Deo detrahuntur? [2] Siquidem et uiris propter feminas et feminis propter uiros uitio naturae ingenita est placendi uoluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit: barbam acrius caedere, interuellere, circumradere, capillum disponere etiam colorare, canitiem primam quamque subducere, totius corporis lanuginem pigmento quoque muliebri distringere, cetera pulueris cuiusdam aspritudine leuigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo, adempta placendi uoluntate, per luxuriae uacationem omnia illa ut otiosa ut hostilia pudicitiae recusantur. [3] Nam ubi Deus, ibi pudicitia, ibi grauitas, adiutrix et socia eius. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine grauitate, tractabimus? Quomodo autem grauitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione seueritas circumferatur?

IX. [1] Quamobrem erga uestitum quoque et reliqua compositionis uestrae impedimenta proinde uobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest faciem quidem frugi et expeditam et simplicitate condignam diuinae disciplinae exhibere, cetera uero corporis laciniosis pomparum et deliciarum ineptiis occupare? [2] Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant, adeo si desint irritam et ingratam reddunt, uelut exarmatam et naufragam; contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. [3] Aetates denique requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus auocant et seueritatem appetitionibus inquietant compensantibus scilicet habitus irritamenta pro frigore aetatis. [4] Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores uestitus et cultus ne in uos admiseritis; tum si quas uel diuitiarum suarum uel natalmm uel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam consecutae, temperare saltem ab huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. [5] Quomodo etenim humilitatem quam christiani profitemur implere poteritis non repastinantes diuitiarum uestrarum uel elegantiarum usum quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consueuit.

[6] «Non enim, quaesitis, utemur nostris? Quis autem prohibet uti?» Secundum apostolum tamen qui nos uti monet mundo isto quasi non abutamur. «Praeterit enim, inquit, habitus huius mundi». «Et qui emunt, inquit, sic agant quasi non possidentes». Cur ita? Quoniam praemiserat dicexis: «tempus in collecto est». Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid de uanis his instrumentis earum? [7] Non enim et ita multi faciunt et se spadonatui obsignant, propter regnum Dei tam fortem et utique permissam uoluntatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes uino et animalibus esculentis quoram fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in uictus quoque castigatione Deo immolant. Satis igitur et uos usae estis diuitiis atque deliciis, satis dotum uestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum.

[8] Nos sumus in quos decucurrerunt fines saeculorum; nos destinati a Deo ante mundum in extimationem temporum, tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a domino. Nos sumus circumcisio omnium, et spiritalis et carnalis. Nam et spiritu et carne saecularia circumcidimus.

X. [1] Nimirum enim Deus monstrauit sucis herbarum et concharum saliuis incoquere lanas: exciderat illi, cum uniuersa nasci iuberet, purpureas et coccineas oues mandare! Deus et ipsarum uestium officinas commentus quae, leues et exiles, solo pretio graues essent. Deus et auri tanta opera produxit complectendis et distinguendis lapillis scrupulosa. Deus auribus uulnera intulit et tanti habuit uexationem operis sui et cruciatus infantiae innocentis tunc primum dolentis ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum uice inserunt. [2] Quamquam et aurum ipsum cuius uos gloria occupat cuidam genti ad uincula seruire referunt gentilium litterae. Adeo non ueritate bona sunt sed raritate. Per angelos autem peccatores demonstrata sunt, qui et ipsas materias prodiderunt, et operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum excitauit. [3] Quod si idem angeli qui et materias eiusmodi et illecebras detexerunt, auri dico et lapidum illustrium, et operas eorum tradiderunt, etiam ipsum calliblepharum uellerumque tincturas inter cetera docuerunt damnati a Deo sunt, ut Enoch refert, quomodo placebimus Deo gaudentes rebus illorum qui iram et animaduersionem Dei propterea prouocauerunt?

[4] Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio uestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat: tamen non ut gentiles ita nos quoque nobis adulemur, institutorem Deum solummodo existimantes, non etiam despectorem institutorum suorum. [5] Quanto enim melius et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a Deo prouisa tunc et in saeculo posita uti nunc essent in quibus disciplina seruorum eius probaretur, uti per licentiam utendi continentiae experientia procederet. Nonne sapientes patres familiae de industria quaedam seruis suis offerunt atque permittunt ut experiantur an et qualiter permissis utantur, si probe, si modeste? [6] Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam domini. Sic igitur et apostolus: «Omnia, inquit, licent, sed non omnia expediunt». Quanto facilius illicita timebit qui licita uerebitur.

XI. [1] Quae autem uobis causa extructius prodeundi cum remotae sitis ab his quae talium indigent? Nam nec templa circuitis, nec spectacula postulatis nec festos dies gentilium nostis. Propter istos enim conuentus et mutuum uidere ac uideri omnes pompae in publicum proferuntur aut ut luxuria negotietur aut gloria insolescat. Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica: [2] aut imbecillus aliquis ex fratribus uisitatur, aut sacrificium offertur, aut Dei sermo administratur. Quiduis horum grauitatis et sanctitatis negotium et si cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto. Ac si necessitas amicitiarum officiorumque gentilium uos uocat, cur non uestris armis indutae proceditis, tanto magis quanto ad extraneas fidei ut sit inter diaboli ancillas et Dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in uobis, ut, quomodo ait apostolus, magnificetur Deus in corpore uestro. Magnificatur autem in corpore per pudicitiam utique et per habitum pudicitiae competentem.

[3] Sed enim a quibusdam dicitur: «Ne blasphemetur nomen in nobis si quid de pristino habitu et cultu detrahamus». Non auferamus ergo nobis et uitia pristina; simus et moribus isdem si et superficie eadem: et tunc uere non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia si qua dicatur: «Ex quo facta est christiana, pauperius incedit»! Timebis pauperior uideri ex quo locupletior facta es et sordidior ex quo mundior? Secundum gentilium an secundum Dei placitum incedere christianos oportet?

XII. [1] Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto autem magis blasphemabile est si quae sacerdotes pudicitiae dicimini impudicarum ritu procedatis cultae et expictae. Aut quid minus habent infelicissimae illae publicarum libidinum uictimae? Quas, si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas cotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequauit. [2] Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa ciuitas ualida quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, cum prostitutae appellationem a domino meruisset, quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi. [3] Thamar illa, quia se expinxerat et ornauerat, idcirco Iudae suspicioni uisa est quaestui sedere adeoque sub uelamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et uoluit et compellauit et pactus est. Vnde addiscimus aduersus congressus etiam et suspiciones impudicas prouidendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas in alterius suspicione maculatur? Quid speratur in me quod auersor? Cur non mores meos habitus pronuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia uulneretur? Liceat uideri pudicam, certe impudicam si licet.

XIII. [1] Aliqua fors dicet: «Non est mihi necessarium hominibus probari. Nec enim humanum testimonium requiro. Deus conspector est cordis.» Scimus omnes, cum tamen quid idem per apostolum dixerit recordemur: «Probum uestrum coram hominibus appareat». Ad quid, nisi ut malitia ad uos accessum omnino non habeat et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: «Luceant opera uestra»? Aut quid nos dominus lumen terrae uocauit? Quid ciuitati super montem constitutae comparauit si non relucemus in tenebrosis et extamus inter demersos? [2] Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris relicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat uerum et plenum, non amat tenebras sed gaudet uideri et ipsa denotatione sui exultat.

[3] Pudicitiae christianae satis non est esse uerum et uideri. Tanta enim debet esse plenitudo eius ut emanet ab animo in habitum et eructet a conscientia in superficiem ut et foris inspiciat quasi supellectilem suam, ut conueniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et fluxu fidei uirtus effeminari potest. [4] Ceterum, nescio an manus spatalio circumdari solita in duritia catenae stupescere sustineat; nescio an crus de periscelio laetatum in neruum se patiatur artari; timeo ceruicem ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det.

[5] Quare, benedictae, meditemur duriora et non sentiemus; relinquamus laetiora et non, desiderabimus; stemus expeditae ad omnem uim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus. [6] Ne dilexeritis aurum in quo prima delicta populi Israel denotantur.

Odisse debetis quod Iudaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adorauerunt. Iam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora christianorum semper et nunc uel maxime non auro sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur. [7] Prodite uos iam medicamentis et ornamentis extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos uerecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, adnectentes ceruicibus iugum Christi. Caput maritis subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.


Text edited by Marie TURCAN, Sources Chrétiennes 173 (1971). Scanned  by Roger Pearse, 2003. 

This page has been online since 4th January 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages