'Tertulliani' De Execrandis Gentium Diis

1.  Tantum caecitatis invasit genus Romanum, ut inimicum suum 
Dominum vocent et ablatorem bonorum adeo datorem sibi esse 
praedicent, atque illi gratias agant; vocant ergo illos nominibus 
humanis, non propriis; nesciunt enim eorum nomina; quia sint 
daemones intelligunt, sed historias veterum Regum legunt, quorum 
actum cum videant fuisse mortalem, deifico honorificant eos nomine. 

2.  Iovem quem vocant quemque putant summum Deum, quando natus 
est, a constitutione mundi erant ad illum tempus anni ferme tria 
millia. Hic in Graecia nascitur de Saturno et Ope, et ne a patre 
interficeretur, aut si fas est dicere, denuo pareretur, Cretam delatus 
consilio matris in antro Idaeo nutritur, a Cretibus hominibus natis 
arma quatientibus occultatur, caprae ubera sugit, cuius excoriatae 
pelle amictus utitur nutricis suae, scilicet a se interfectae: sed tres 
cincinnos aureos ei assuit centenum boum singulos pretium valentes, 
sicut meminit auctor eorum Homerus, credere si aequum est. 
Hic adulta aetate cum patre annis compluribus bellum gessit, superavit, 
parricidio domum invasit, sorores virgines stupravit, quarum 
unam in connubio elegit, patrem armis fugavit: caetera autem 
actus illius scripta sunt. Ex connubiis alienis aut virginibus violatis 
filios sibi adulteros generavit, pueros ingenuos attaminavit, tyrannico 
regalique imperio oppressit populos, sine lege. 

3.  Hunc pater quem Initialem deum fuisse opinantur errantes, celari in insula 
Creta ignoravit, filius quoque, quem potentiorem deum credunt, 
fugatum a se patrem latere in Italia nescit. Si erat in caelo, cum 
non videbat quid in Italia gereretur? Non enim in angulo est terra 
Italia. Quamquam si fuisset deus, latere eum nihil debebat: latuisse 
autem ibi, quem Itali Saturnum vocitaverunt, liquido opprobatum 
est, a cuius latitatione lingua Hesperia Latina nominata est usque 
in hodiernum: sicut etiam auctor eorum Virgilius meminit.

4.  Ergo in terra generatus dicitur, dum, et ne ab eo regno pellatur, timet, et 
tamquam aemulum quaerit necare, et subreptum nescit latere, et 
postea deus filius patrem prosequitur, interficere quaerit immortalis 
immortalem, credi potest, et intervallo pelagi fallitur, et fugisse 
ignorat, et cum haec agerentur inter duos deos in terris caelum 
desertum est. Nemo administrabat pluvias, nemo tonabat, nemo 
gubernabat tantam molem orbis. Nec enim possunt dicere actum 
illorum, et bella in caelo esse facta: haec enim in monte Olympo 
fiebant in Graecia: sed nec caelum Olympum vocatur, caelum enim 
caelum est. 

5.  De quibus ergo actibus eorum primum tractabimus, de 
nativitate, de latitatione, de ignorantia, de parricidio, de adulteriis, 
de obscenis actibus, de rebus non a deo, sed ab hominibus immundissimis 
et truculentissimis commissis, qui si essent in his 
temporibus, omnibus legibus rei subiacerent, quae multo iustiores 
et severiores quam actus illorum. Patrem armis pulsavit, lex Falcidia 
et Sempronia parricidam in culeo cum feris ligaret, et sorores 
corrupit, lex Papinia omnibus poenis per singula membra probrum 
puniret, connubia aliena invasit, lex Iulia adulterum suum capite 
afficeret, pueros ingenuos attaminavit, lex Cornelia transgressi 
foederis amissum novis exemplis novi coitus sacrilegum damnaret. 

6.  Hic nec divinitatem habuisse ostenditur: erat enim homo: latuit 
eum fuga patris: huic tali homini, tam nefando regi, tam obsceno 
tamque crudeli dei assignatus est honos ab hominibus, qui utique 
cum sit in terra natus et per incrementa aetatum adultus, in qua 
omnia haec mala admisit et modo non sit in ea, quid putatur, nisi 
mortuus, aut nunquid putat stultus error pennas ei natas in senectute, 
unde ad caelum volaret? sed possunt et hoc credere orbati 
sensu homines, si tamen credunt eum cygnum factum esse, ut 
generaret Castores, et aquilam, ut contaminaret Ganymedem, et 
taurum, ut violaret Europam, aurum, ut violaret Danaen; et equum, 
ut generaret Pirithoum; hircum, ut generaret Egyppam de capra, 
satyrum, ut opprimeret Antiopam, haec quia adulteria spectant, ad 
quae proni sunt peccatores: ideo facile credunt, ut male facti auctoritates 
et omnis spurcitiae de ficto deo mutuentur. 

7.  Num caetera quae credi possunt actus illius, quae et vera sunt quaeque sine 
transfiguratione eum aiunt gessisse quam sint inemendata, animadvertunt: 
ex Semele generat Liberum, ex Latona Apollinem et Dianam, 
ex Maia Mercurium, ex Alcmena Herculem. At caeteras eius 
corruptelas quas ipsi confitentur, nolo conscribere, ne rursus foeditas 
iam sepulta auribus renovetur. Sed horum paucorum mentionem 
feci, quos deos et ipsos credunt errantes scilicet de incesto 
patre generatos, adulterinos, supposititios, et Deum videntem aeternum 
sempiterni numinis praescium futurorum, immensum talibus 
cum nefandis criminibus diffuderunt.


Text edited by F. Oehler, 1851. Chapter divisions by R. Willems, 1954. Transcribed by Roger Pearse, 2001. Checked against CETEDOC 23/3/6.

This page has been online since 3rd September 2001.


Return to the Tertullian Project / About these pages