Tertulliani Liber De Exhortatione Castitatis

I.  [1] Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad compositionem animi conuersum de exitu singularitatis cogitare et utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque eiusque uires consulere, tamen quoniam in ista specie carnis necessitas cogitatum mouet, quae fere apud eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam aduocato aduersus carnis necessitatem. [2] Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si uoluntas potius dei quam indulgentia consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur, sed uoluntati obsequendo. [3] Voluntas dei est sanctificatio nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicuti et ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuit complures, ut in aliqua earum deprehendamur. [4] Prima species est uirginitas a natiuitate: secunda, uirginitas a secunda natiuitate, id est a lauacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in uiduitate perseuerat ex arbitrio: tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur. [5] Prima uirginitas felicitatis est, non nosse in totum a quo postea optabis liberari: secunda uirtutis est, contemnere cuius uim optime noris: reliqua species, hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum, praeter uirtutis etiam modestiae laus est. Modestia est enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine cuius uoluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis unius ad terram cadit.

II.  [1] Quam denique modesta illa uox est: Dominus dedit, dominus abstulit, ut domino uisum est, ita factum est. Et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra uoluntatem dei nitimur, uolentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim uoluisset, non abstulisset. Nisi si et hoc uoluntatem dei interpretamur, quasi et rursus nos uoluerit habere quod iam noluit. [2] Non est bonae et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari < sibi > unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei uoluntate, et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius dei, si aut quae non uult de sua uoluntate producat, aut nihil est quod deus non uult. [3] Sed quomodo uetat quaedam quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim quae uetat non uult, a quibus et offenditur), sic et e contrario quae uult et praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit. Igitur cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus, quid nolit et quid uelit, tamen nobis est uoluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum: gustasti enim de agnitionis arbore. [4] Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio in domini referre uoluntatem, quod non ipse uult aut non uult quod bonum est qui malum non uult. Ita nostra est uoluntas, cum malum uolumus aduersus dei uoluntatem, qui bonum uult. [5] Porro si quaeris, unde uenit ista uoluntas, qua quid uolumus aduersus dei uoluntatem, dicam: ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim tuo respondeas necesse est, siquidem ille princeps et generis et delicti Adam uoluit quod deliquit. Neque enim diabolus uoluntatem ei imposuit delinquendi, sed materiam uoluntatis subministrauit. Ceterum uoluntas ei de inobaudientia uenerat. [6] Proinde et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepto liberae potestatis instituit, per uoluntatis libertatem uolens deuerges in id quod deus non uult, et ita te putas a diabolo subuersum, qui etsi quid uult te uelle quod deus non uult, non tamen facit ut et uelis, quia nec tunc inuitos protoplastos ad uoluntatem delicti subegit, immo neque inuitos neque ignorantes quid deus nollet. [7] Vtique enim nolebat fieri, cui admisso mortem destinabat. Ita diaboli opus unum est, temptare, quod in te est, an uelis. At ubi uoluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus in te uoluntatem, sed nactus occasionem uoluntatis. [8] Igitur cum solum sit in nobis uelle, et in hoc probetur nostra erga deum mens, an ea uelimus quae cum uoluntate ipsius faciant, alte et impresse recogitandam esse dico dei uoluntatem, quid etiam in occulto uelit.

III.  [1] Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam uidentur uoluntatem dei sapere, dum ab eo permittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota uoluntate procedit eius qui permittit. [2] Ex indulgentia est quodcumque permittitur. Quae etsi sine uoluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de inuita uenit uoluntate, passa causam sui quae cogit uoluntatem. Vide qualis sit uoluntas cuius alter est causa. [3] Secunda item species consideranda est, purae uoluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis uult, dubiumne est ea nobis sectanda esse quae mauult, cum quae minus uult, quia alia magis uult, perinde habenda sunt atque si nolit? [4] Nam ostendens quid magis uelit, minorem uoluntatem maiore deleuit, quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod declarauit se magis uelle. Ergo si ideo declarauit, ut id secteris quod magis uult, sine dubio, nisi ita facis, contra uoluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius uoluntatem, magisque offendis quam promereris, quod uult quidem faciendo et quod mauult respuendo. [5] Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Non porro et promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium si ex illa dei uoluntate quae indulgentia uocatur, negabimus meram uoluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae, didicerimus non potiorem a potiore rescindi. [6] Haec praestruxerim, ut iam apostoli uoces decurram. In primis autem non uidebor inreligiosus, si quod ipse profitetur animaduertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de humano sensu, non de diuino praescripto induxisse. Nam et cum de uiduis et innuptis definiit uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conuersus ad alteram speciem: Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua pronuntiasse: Melius est nubere quam uri. [7] Quae uox licet ad eos pertineat qui innupti uel uidui a fide deprehenduntur, quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, uelim retractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod non potest uideri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere. [8] Bonum ita est, si perseueret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. [9] Aufer denique condicionem comparationis, ut non dicas: Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas: Melius est nubere, non adiciens quid sit id quo melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et remouisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit. [10] Melius est nubere quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et uiduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem.

IV.  [1] Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse: Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed et si duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem de consilio suo, non de diuino praecepto introducit. Multum autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse. [2] Ceterum neque in euangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei inuenias permissam matrimonii iterationem. Vnde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non inuenitur, id agnoscitur interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio, quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et reuocat, cum subiungit: Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum Tempus in collecto esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit. [3] Per haec enim docens cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio: quanto magis de secundo? Cum uero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos uelit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes. Ita et ipse cum aliud uult, id quod non uult nec sponte nec ueritate permittit. Si enim uellet, non permisisset, immo imperasset. [4] 'Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui uelit, tantum in domino'. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Puto autem, et ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi ueniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. [5] Cui ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum ueniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui diuinitas patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet. [6] Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent, qui plene habent in operibus prophetiae et efficacia uirtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod ceteri. Ita spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi uoluit, et factum est iam non consilium diuini spiritus, sed pro eius maiestate praeceptum.

V.  [1]  Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritatis recensendum. Nam cum hominem figulasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus in deo, sed non plures uxores apud deum. [2] Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eua unis inter se nuptiis functi formam hominibus dei de originis auctoritate et prima dei uoluntate sanxerunt. Denique, erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quattuor.  Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem. Tunc erunt, si coniunctio et concretio in unitatem semel fiat. Si uero rursus aut saepius, iam una esse desiit, et erunt iam non duo in unam carnem, sed una plane caro in plures. [3] At cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur 'erunt duo in unam carnem', secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim Christus et una eius ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam secundum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum. [4] De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in Christo. Duarum natiuitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto uiro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam caraem effecit.

VI.  [1] 'Sed et benedicti', inquis, patriarchae non modo pluribus uxoribus, uerum etiam concubinis coniugia miscuerunt'. Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si qui adhuc typi alicuius futuri sacramenti supersunt, quod nuptiae tuae figurent, uel si etiam nunc locus est uocis illius: Crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia uox superuenit, tempus iam in collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes agant. [2] Vtique enim continentiam indicens et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit 'crescite' illud 'et multiplicamini'. Vt opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec nouae disciplinae materia proficeret. Nunc uero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et reuocauit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio et repastinationis in ultimo. Semper initia laxantur, fines contrahuntur. [3] Propterea siluam quis instituit et crescere sinit, ut tempore suo caedat. Silua erat uetus dispositio, quae ab euangelio nouo deputatur, in quo et securis ad radicem arboris posita. Sic et oculum pro oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuuenuit 'malum pro malo nemo reddat'. Puto autem etiam humanas constitutiones atque decreta posteriora pristinis praeualere.

VII.  [1] Cur autem de pristinis exemplis non ea potius agnoscamus quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam uetustatis ad nouitatem transmittunt? Ecce enim in uetere lege animaduerto castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Leuitico: 'Sacerdotes mei non plus nubent'. Possum dicere etiam illud plus esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est. Denique post unum incipit numerus. Vnum autem est omne quod semel est. [2] Sed Christo seruabatur, sicut in ceteris, ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur in ordinem sacerdotalem. Vsque adeo quosdam memini digamos loco deiectos. Sed dices: ergo ceteris licet, cum quibus non liceat excipit. Vani erimus, si putauerimus quod sacerdotibus non liceat laicis licere. [3] Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes deo et patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. [4] Vnusquisque enim fide sua uiuit, nec est personarum exceptio apud deum, quoniam non auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum quod et apostolus dicit. Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso ubi necesse est, habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere ius sacerdotis. Digamus tinguis? digamus offers? [5] Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem! 'Sed necessitati', inquis, 'indulgetur'. Nulla necessitas excusatur quae potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo. [6] Omnes nos deus ita uult dispositos esse, ut ubique sacramentis eius obeundis apti simus. Vnus deus, una fides, una et disciplina. Vsque adeo nisi et laici ea obseruent per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest quam laicus semel fuerit maritus.

VIII.  [1] Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem apostolus exclamat: Omnia licent, sed non omnia prosunt. Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non prosunt, ergo et quae non bona sunt licita sunt. Quid autem magis uelle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur 'licet', quia bonum permitti non exspectat, sed assumi. [2] Permittitur autem quod an bonum sit in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui causam, primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur nubere, secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae rei subiaceret, non esset in quo probaretur qui diuinae uoluntati et qui potestati suae obsequeretur, quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur et quis occasionem licentiae amplexetur. [3] Licentia plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina per temptationem probatur, temptatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant, dum temptatur cui permittitur, et iudicatur dum in permissione temptatur. Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere. Licebat et de euangelio ali. Sed qui iure hoc usus non est in occasionem, ad exemplum nos suum prouocat, docens in eo esse probationem in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.

IX.  [1] Si penitus sensus eius interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium quam species stupri. Cum enim dicat maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant, non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non suggillaret), sed de cultu et ornatu et omni studio formae ad inlecebras moliendas sollicitos intellegi uelit, de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri causa est, ecquid uidetur tibi stupri affine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehenduntur quae stupro competunt? [2] Ipse dominus, qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam stuprauit eam in corde suo. Qui autem eam ad ducendum uiderit, minus an plus fecit? Quid si etiam duxerit? quod non faceret, nisi et ad ducendum concupisset et ad concupiscendum uidisset. Nisi si potest duci uxor quam non uideris nec concupieris. [3] Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat. Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena, nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges uidentur matrimonii et stupri differentiam facere, per diuersitatem inliciti, non per condicionem rei ipsius. Alioquin quae res et uiris et feminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cuius concupiscentiam dominus stupro adaequauit. [4] 'Ergo', inquit, 'iam et primas, id est unas nuptias destruis?' Nec immerito, quia et ipsae ex eo constant quod est stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo uirginis principalis est sanctitas, quia caret stupri affinitate. Et cum haec etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad causam continentiae possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praeiudicabunt? Gratus esto, si semel tibi indulsit deus nubere. Gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias. Ceterum abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a modo intellegitur. [5] Non tibi sufficit de summo illo immaculatae uirginitatis gradu in secundum recidisse nubendo, sed in tertium adhuc deuolueris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti, quia nec prohibere plures nuptias uoluit qui de secundis prouocandis retractauit. Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur, tamquam Sodoma et Gomorra, quo die 'uae' illud super praegnantes et lactantes adimplebitur, id est super maritos et incontinentes; de nuptiis enim uteri et ubera et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post finem uiuendi.

X.  [1] Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia fructificemus. Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solueres et a quo exsoluereris. Desisti esse debitor: o te felicem! Dimisisti debitorem: sustine damnum. Quid si, quod diximus damnum, lucrum senties? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis, parsimonia carnis spiritum acquires. [2] Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat, cum forte a sua femina cessat. Spiritaliter sapit; si orationem facit ad dominum, prope est caelo; si scripturis incumbit, totus illic est; si psalmum canit, placet sibi; si daemonem adiurat, confidit sibi. Ideo apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum causa adiecit, ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit. Quotidie, omni momento oratio hominibus necessaria, utique et continentia, postquam oratio necessaria est. [3] Oratio de conscientia procedit: si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus deducit orationem ad deum. Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem deducere ad altare, qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? [4] Etenim est prophetica uox ueteris testamenti: Sancti eritis, quia et deus sanctus, et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum uiro innocenti innocens eris et cum electo electus. Debemus enim ita ingredi in disciplina domini ut dignum est, non secundum carnis squalentes concupiscentias. [5] Ita enim et apostolus dicit quod sapere secundum carnem mors sit, secundum spiritum uero sapere uita aeterna sit in Christo Iesu domino nostro. Item per sanctam prophetidem Priscam ita euangelizatur, quod sanctus minister sanctimoniam nouerit ministrare. 'Purificantia enim concordat, ait, et uisiones uident, et ponentes faciem deorsum etiam uoces audiunt manifestas, tam salutares quam et occultas.' [6] Si haec obtusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, spiritum sanctum auertit, quanto magis, cum in secundo matrimonio agitur?

XI.  [1] Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne. Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reseruas affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. [2] Stabis ergo ad dominum cum tot uxoribus quot in oratione commemores et offeres pro duabus et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum aut etiam de uirginitate sancitum, circumdatum uiduis uniuiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte, et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxoris castitatem?

XII.  [1] Scio quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem. Praetendimus necessitates adminiculorum: domum administrandam, familiam regendam, loculos, claues custodiendas, lanificium dispensandum, uictum procurandum, curas comminuendas. Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus, eo quidem maioris disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o Christiane, ut sine uxore non possis? [2] Nunc et consors onerum domesticorum necessaria est? Habe aliquam uxorem spiritalem. Assume de uiduis fide pulchram, paupertate dotatam, aetate signatam: bonas nuptias feceris. Huiusmodi uxores etiam plures haberi deo gratum est. [3] Sed posteritatem recogitant Christiani, quibus crastinum non est? Haeredes dei seruus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhereditauit? Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc primum bonum, ut diutius uelit uiuere, ipso apostolo festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. [4] Numquid ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne ciuitates deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament 'Christianis leonem!' Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt. [5] Sufficiat ad consilium uiduitatis uel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines, quia sapiens quisque numquam libens filios desiderasset. Quid ergo facies, si nouam uxorem de tua conscientia impleueris? dissoluas medicaminibus conceptum? Puto nobis magis non licere nascentem nocere quam et natum. Sed fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? [6] Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, iam uel frigidioris aetatis. Satis consulte et imprimis fideliter. Nullam enim credidimus deo uolente sterilem aut anum enixam. Quod adeo magis euenire potest, si quis praesumptione huius prouidentiae suae dei aemulationem prouocarit. Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem factum quam et iterum maritum.

XIII.  [1] Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio posita sunt, cum quid bonum et deo placitum ab extraneis quoque agnoscitur et testimonio honoratur. Denique monogamia apud ethnicos ita in summo honore est, ut et uirginibus legitime nubentibus uniuira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique boni auspicii est; item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis prior sit uniuirae locus. Certe Flaminica non nisi uniuira est; quae et Flaminis lex est. Nam quod ipsi Pontifici Maximo iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est. [2] Cum autem dei sacramenta satanas affectat, prouocatio est nostra, immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc uirginitate, nunc uiduitate perpetua. Nouimus uirgines Vestae, et Iunonis apud Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Mineruae et Dianae quibusdam locis. Nouimus et continentes uiros, et quidem tauri illius Aegyptii antistites: feminas uero Cereri Africanae, cui etiam sponte abdicato matrimonio assenescunt, auersantes exinde contactum masculorum usque ad oscula filiorum. Inuenit scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem, quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusauerit conseruatricem. [3] Erunt nobis in testimonium et feminae quaedam saeculares ob uniuiratus obstinationem famam consecutae; aliqua Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; uel illa Lucretia, quae etsi semel per uim et inuita alium uirum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne uiueret iam non sibi uniuira. Plura exempla curiosius de nostris inuenias, et quidem alteris potiora, quanto maius est uiuere in castitate quam pro ea mori. Facilius animam ponas quia bonum amiseris, quam uiuendo serues ob quod emori malis. [4] Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituere, quique se iam illius aeui filios dicauerunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti! Vnde praesumendum est hos qui intra paradisum recipi uolent tandem debere cessare ab ea re a qua paradisus intactus est.

Text edited by Claudio MORESCHINI, SC319, Paris:Cerf, 1985.  Scanned  by Roger Pearse, 2003.

This page has been online since 4th January 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages