Tertulliani Liber De Fuga in Persecutione

 

DE FVGA IN PERSECUTIONE

I. [1] Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli  mecum, plenius in eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam ei tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio  penes [s]vos, <qui> si forte Paraclitum non recipiendo, deductorem omnis veritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus  obnixi estis. [2] Igitur consultationi tuae ordinem quoque  indidimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a deo veniat an a diabolo,  quo facilius de obitu eius constare possit; omnis enim rei inspectio  auctore cognito planior.

Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate; sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus,  ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: 'Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis.' [3] De persecutione nunc quaeritur; circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens  eam inprimis deo dignam esse et, ut ita dixerim, necessariam,  ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinavit?  Hoc nomine iudicium est persecutio, per quam quis  aut probatus aut reprobatus iudicatur; porro iudicium soli deo competit. [4] Haec pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum martyrum et paleas negatorum, haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes.  [5] Si et agonem intelligi capit persecutionem, a quo  certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos, qui proprie vicerint in persecutione  vincendo, luctati revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae; ita agnosces ad eundexn agonithetam pertinere certaminis arbitrium, qui invitat ad praemium. [6] Totum, quod agitur in persecutione, gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis;  quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate  illius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum  magis timetur, nisi in tempore persecutionis? [7] Ecclesia in attonito est: tunc et fides in expeditione, sollicitior et  disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate; nihil enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso  ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae meliores efficit dei servos.

II. [1] Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio  autem ex iniquitate consistit ---- quid enim iniquius quam veri dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorum  more tractari? ---- , ideo videtur persecutio a diabolo  evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio,  scire debemus, quatenus nec persecutio potest sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione propter probationem fidei necessariam, iniquitatem non patrocinium praesentare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis,  sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. [2] Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonium eius, cuius est aemula, ut sic iustitia iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundantur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur,  ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur, quod ministerium non est arbitrii, sed servitii ---- arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem ----, ita eam per diabolum si forte, non a diabolo evenire credimus. [3] Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione  victricem aut homines eius fuisse traducat, qui defecerint  ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam  potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem,  nec in substantiam quidem eius, nisi dominus Ecce, dixisset, omnia, quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum. Denique nec extendit nisi posteaquam et hoc postulanti dominus Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum  animam eius custodi. [4] Sic et in apostolos facultatem  temptationis postulavit non habens eam scilicet nisi ex permissu,  siquidem dominus in evangelio ad Petrum Ecce, inquit, postulavit satanas, uti cerneret vos velut frumentum, verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Per quod ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem,  cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio.

[5] Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem: Ne nos inducas in temptationem ----  quae autem maior temptatio quam persecutio? ----, ab eo illam profitemur accidere, a quo veniam eius deprecamur; hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem permittendo nos maligno; tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in  temptationem.

[6] Nec in porcoram gregem diaboli legio habuit potestatem,  nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum quoque dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum.  [7] Habere videtur diabolus propriam iam potestatem si forte in eos, qui ad deum non pertinent, semel 'in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam' nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem; [8] ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex  propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti ut in superioribus aut ex causa reprobationis traditur  ei peccator quasi carnifici in poenam ut Saul ---- Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum ---- aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur, ne <ignoremus> hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, simul ut et virtus, tolerantiae scilicet, in infirmitate perfici  possit. [9] Nam et ipse apostolus Phygelum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Videtis iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.

III. [1] Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? [2] Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. [3] Uram, inquit, illos, sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos, sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt 'ignea iacula' diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. [4] De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane  frivola et frigida fides, deprehendens eos, qui timide conveniunt  in ecclesiam. Dicitis enim [inquit]: 'Quoniam' <inquit> 'incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes hae.' Non scitis, quod deus sit omnium  dominus, et si velit deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes? Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec unius passer assis cadit in terram; nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

IV. [1] Igitur si constat, a quo persecutio eveniat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit, sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat  devitari neque possit evadi, quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne, quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est: Et vidit deus, quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse,  quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniunt et alicuius malo eveniunt ---- immo bonum est ideo, quia a deo venit ut divinum, rationale; quid enim divinum non rationale, non bonum? quid bonum non divinum? ---- [2] si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui; status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicut est. Si autem statu quidem bonum, quod a deo venit ---- nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale ----, sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent; numquid ideo status sensui addicitur?  [3] Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis  dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Sed qui <vi>de[s]t etiam illud malum rationale apud deum haberi, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit  in salute ---- nisi si inrationaliter quis aut perit apud dominum  aut salvus est ----, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione  administratur. [4] Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de  statu constat, merito definimus, quod bonum est, vitari non oportere, quia delictum sit, quod bonum est, recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non vitari poterit. <Ad>eo [ad]igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant deo, si  persecutionem uti malum fugiunt ---- bonum enim nemo devitat ----, aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.

V. [1] 'Sed quod meum est', inquit, 'fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium.' Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti, de quo praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti; [2] si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quominus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo; si in nobis aut confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? ---- nisi si <non> vis confiteri, <ne> patiaris; nolle autem confiteri negare est ----; [3] si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius, agnoscentes virtutem et  potestatem, quod possit nos sicut fugientes educere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? [4] Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad constandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quanto magis ex hac parte, constantiae et fiduciae in deum, dicis: 'Ego quod meum est facio: non discedo;  deus si voluerit, ipse me proteget'! Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrium quam fugere sub nostro. [5] Rutilius sanctissimus martyr cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis  redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus, tormentis dissipatus  ---- credo pro fugae castigatione ----, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei rettulit. Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?

VI. [1] 'Immo', inquit, 'quia praeceptum adimplevit fugiens de civitate in civitatem.' Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari et qui proinde nolunt intelligere sensum domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem. [2] Hoc in persona proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus,  sicut subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et in civitatem  Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves perditas domus Israelis. [3] Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas excepta est, quo per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis Israelis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus; [4] etiam si apprehendamur, non in concilia eorum perducemur nec in synagogis eorum flagellabimur,  sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. [5] Si<c> igitur et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam primum praedicandum erat ad oves perditas domus Israelis. Ut ergo perciperetur praedicatio,  apud quos priores eam perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecepit, non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis ---- atquin persecutiones eos passuros praedicabat et tolerandas docebat ----, sed propter profectum annuntiationis, ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio  perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem  transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinam  suam. [6] Denique Non consummabitis, inquit, civitates Israelis; adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur.  Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto. [7] Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominici contestantur illud apud Israel, quem iam doctrina sua impleverant:  Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi; sed quoniam  repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes, Atque exinde conversi, ut ipsi antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt  et in civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum. [8] Si ergo cessavit exceptio viae natiorum et introitus in civitates  Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israele apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem nec pati dubitaverunt. [9] Atquin Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolymam  committeret passurus illic, quae Agabus prophetaverat,  sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum? ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. [10] Atque ita omnes aierunt: Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas domini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem domini voluntatem proposuisse, qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant. [11] Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fuerit fugae praeceptum sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare, quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum; aut, si perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli, qui non usque in finem fugere curaverunt.

VII. [1] Videamus nunc, an et cetera domini edita congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate praevaricare videretur; aut pati enim nos voluit persecutionem aut fugere: si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum  iubentis fugere et invitantis ad passionem (quae) contraria[m] fugae! [quae]. [2] Qui confessus fuerit me, et ego confitebor illum coram patre meo: quomodo confitebitur fugiens?  quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar  eius coram patre meo: devito passionem, confundo<r> confessionem. Felices, qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei: infelices ergo, qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur: quid ergo  me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus.

[3] 'Sed infirmitatem', inquit, 'quorundam prospiciens  dominus per suam humanitatem nihilominus et portum fugae demonstravit.' Non enim idoneus erat etiam sine fuga, tam turpi et indigno et servili praesidio, salvos facere, in persecutione  quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutores,  sed potius non timendos: Nolite timere eos, inquit, qui corpus occidunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum, qui et corpus et animam perdere potest in gehennam.

[4] Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsin non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda.

VIII. [1] Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione, qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio. [2] Professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderet  primo in se utramque substantiam humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis condicionibus earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu; [3] et ideo praeponit: Spiritus promptus, ut utramque  condicionem substantiae utriusque respiciens intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus quomodo et infirmitatem carnis ac iam hinc scias, quid unde facias et quid cui subieias,  infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem  infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. [4] Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illo calix passionis: postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subiungens et reliqua: Verum non quod ego volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi calicis praestans translationem nec quod pater vult faciens, sed quod tu?

IX. [1] Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia + evangelizare voluerunt +. Ubi illos ostendis praeceptum  fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cum maxime de vinculis vel  insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur,  ad ecclesias scribebant. [2] Infirmos sustineri iubet Paulus, utique enim non fugientes; quomodo enim sustinebantur  absentes? At patientia dicit sustinendos, si cum per infirmitatem fidei suae offenderint; sic et pusillanimes consolari,  non tamen in fugam mitti.

Sed <et> cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, sed per sapientiam conversationis lucrari nos vult  commeatum. Ceterum qui fulgere nos iubet velut filios lucis, non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit ---- utique nec fuga mobiles ---- et accinctos: in fugam an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria; inter quae et clipeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes  omnem vim illius.

[3] Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas  ponendas docet, nedum pro domino; hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione; sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor  supplicamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet  persecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amabit? [4] Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? namque omnes paene ad martyrium exhortantur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: 'Publicaris?' inquit, 'bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris: iustitia te producit in medium; quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.' Sic et alibi: 'Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur, qui est passus pro vobis.'

X. [1] Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: 'Qui fugiebat, rursus sibi proeliabitur'. Ut et rursus forsitan fugiat? Et quando vincet, qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori suo praestat, qui tam plene ab apostolo armatus, ut tubam perseoutionis audit, a<d> diem deserit persecutionis! [2] Respondebo et ego de saeculo  aliquid: 'Usque adeone mori miserum est?' Moriatur quoquo modo, aut victus aut victor; nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum;  pulcrior est miles in pugna proelio amissus quam in fuga salvus. [3] Times hominem, Christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos iudicaturus es? quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti potestatem? quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem  et in te mundus iudicatur? [4] Christum indutus es ---- siquidem in Christum tinctus es ----, qui fugis diabolum? Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivis sui[s] vanitatem consilii: fugerat et quidam animosus prophetes  dominum, traiecerat ab Ioppen Tarsum, quasi et a deo transfretaret; sed illum, non dico in mari et in terra, verum in uterum etiam bestiae invenit, in quo nec mori per triduum potuit nec vel sic deum evadere. [5] Quanto melius <dei> servus, qui sive iniquitatis dominum timens non fugit eum, sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini, sive deum reformidat, quanto magis sub oculis eius astitit, dicens: 'Dominus est, potens est; omnia illius sunt; ubi fuero, in manu illius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego illi servo. Malo invidiam ei facere per voluntatem ipsius pereundo quam bilem per meam evadendo'.

XI. [1] Haec sentire et facere omnem servum dei oportet, etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate  in civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadere? [2] Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino adhuc Christo revelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde.  Ceteram Christo confirmante figuras suas malus pastor est, qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit; proicietur  de villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi mercedes missionis suae in compensatione, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti dominici restitutio: Etenim qui habet,  dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod videtur habere, auferetur. [3] Sic Zacharias comminatur: Exurge, rhomphaea, in pastores et evellite oves et superducam manum meam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias isdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe  vescantur pascentes potius semetipsos, verum et dispersam gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione ecclesia destituitur a clero. Si et Spiritum quis agnoverit, audiet fugitivos denotantem. [4] Porro si eos, qui  gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet ---- qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit; omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio ----, ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non debere<t>  praepositos gregis stare, sine causa staturos ad tutelam gregis, quam grex non desiderat, scilicet ex licentia fugae.

XII. [1] Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro si quis quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quoque <quaestionem> iam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. [2] Pretium interest; ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium est. Quod times, redimis, ergo fugis; pedibus stetisti, nummis curristi; hoc ipsum, quod ex redemptione stetisti, fugisti. [3] Ut autem redimas hominem tu nummis, quem ex sanguine  suo redemit Christus, quam indignum deo et dispositionis eius, qui filio suo non pepercit pro te, ut fieret pro nobis maledictum  ---- quia maledictus, qui pependerit in ligno ----, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et tamquam agnus ante tondentem sic non aperuit os, sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas et faciem non avertit a sputaminibus et inter iniquos deputatus est et traditus est in mortem, mortem autem crucis: [4] totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur. Sol cessit die[m] emptionis nostrae: apud inferos remancipatio nostra est et stipulatio nostra in caelis; sublevatae sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus virtutum, hominem de terris, immo ab inferis mercatus in caelos. [5] Quis  est nunc, qui adversus illum reluetatur, immo depretiat mercedem eius tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet sanguine agni immaculati? Iam ergo melius fugere quam fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constitit domino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibus  potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris  huius aevi, a iudicio aeterno, a morte perpetua; tu autem pro eo pacisceris cum delatore vel milite vel furunculo aliquo praeside sub tunica et sinum, quod aiunt, ut furtivo, quem coram toto mundo Christus emit, immo et manumisit. Hunc ergo liberam pretio aestimabis et pretio possidebis nisi eodem,  quanto, ut diximus, domino constitit, sanguine suo scilicet? [6] Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est? Non aliter et Simon facere temptavit, cum pecuniam apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo et iste, qui se redimens Christi spiritum redemit: Pecunia tua  tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei pretio consequendam putasti. [7] Quis talem <non ut> abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? 'Da mihi pecuniam.' Certe ne eum tradat, siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti; non  traditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti te esse, <quod> traduci noluisti. 'Immo', inquis, 'dum nolo traduci quod sum, confessus  id esse, quod nolo traduci, id est Christianum'. Potes itaque te martyrem vindicare, <si> constanter ostendis[se] Christum;  redimens non ostendit. Apud unum si forte confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabit hominem excidisse, dum evadit; excidit ergo, qui maluit evasisse.  Negatio est etiam martyrii recusatio. [8] Christianus pecunia salvus est et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum adversus deum erit dives? At enim Christus sanguine fuit dives pro illo. Felices itaque pauperes, quia illorum, inquit, est regnum caelorum, qui animam solam in confiscato habent. Si non possumus deo servire et mammonae, possumus et a deo  redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae, quam quem mammonas redemit? [9] Postremo quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoli tractantes persecutionibus  agitati quando se pecunia liberaverunt, quae illis utique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis?  Certe multis locupletibus credentibus, viris ac feminis, qui his etiam refrigeria subministrabant, quando Onesiphorus aut Aquila aut Stephanas hoc modo eis in persecutionem succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli pro eo numeraverunt, [10] illi utique discipuli, qui flentes, quod [n]aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas dei. Quae ista voluntas? utique ut pateretur pro nomine domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo  Christus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a nobis nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod <et> Iohannes docens non [et] pro fratribus  numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit. Nihil interest, si quem Christianum redimere non debeas alium an te. [11] Et  adeo voluntas dei sic est: aspice regnorum et imperiorum  utique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis: tanta cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum,  vectigalium, collationum, stipendiorum nec umquam tamen usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliqua  redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae  multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset; sanguine empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus,  quia caput nostrum Christus est: non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in  gloriam domini, si tributo licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur.  [12] Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indictum umquam tale quid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non in  pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere  potest scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari? Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, immo contra fas faciens, cum Christianum legibus humanis reum mercede dimittit. Alius denarius, quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius, tributariis scilicet, non a liberis debitus. [13] Aut  quomodo reddam, quae sunt dei, deo, utique proinde imaginem  et monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominem Christianum? Quid autem deo debeo sicut denarium Caesari nisi sanguinem, quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deo quidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc vero in eo sum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudem deo facio id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi praeceptum Caesari reddens, quae sunt Caesaris, deo vero, quae sunt dei, abnegans!

XIII. [1] 'Sed et omni petenti me dabo': in causa elimosinae, non in concussurae. Petenti inquit; porro qui incutit, non petit; qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed extorquet; non elimosinam expectat, qui non miserandus, sed timendus venit. Dabo igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi, qui accepit, deum honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius et benefactum praestitisse se credit et praedam suam aspiciens dicit: 'De reatu'. [2] Tascam et inimicum!' Sed <etsi> inimicitiae et alios habent titulos, non tamen dixit traditorem aut persecutorem aut concussorem; nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si non me redemero! 'Proinde', inquit, 'qui tibi tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede.' Ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere quasierit; concedam et pallium nil [o]minanti;  traditionem si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam. [3] Omnium iam nunc dominicarum (sententiarum) suae sunt et causae et regulae; termini non in infinitum nec ad omnia spectant; atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti,  sed etiam venenum aut gladium mortem desideranti daturus. [4] Facite autem vobis amicos de mammona quomodo intelligendum  sit, parabola praemissa te doceat ad populum Iudaicum  dictum, qui, commissam sibi rationem domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod  nos eramus, amicos sibi potius prospicere quam inimicos et relevare nos a debitis peccatorum, quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione conferrent, ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram fidem refugientes reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem  parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam recipiant tunc nos in aeterna tabernacula. [5] Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum  permittat et redimere praecipiat! Parum denique est, si tinus aut alius ita eruitur: massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt! Nescio, dolendum an erubescendum sit, cum in matrioibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani[s] quoque vectigales continentur. [6] Hanc episcopatus formam apostoli providentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent sub obtentu procurandae salutis? Scilicet enim talem pacem Christus ad patrem regrediens mandavit a militibus per Saturnalicia redimendam!

XIV. [1] 'Sed quomodo colligemus?' inquis, 'quomodo dominica  sollemnia celebrabimus?' Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus! Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi fides et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potest perdere,  adhibitis autem redemptionem <nec> desiderare. [2] Postremo  si colligere interdiu non potest, habes noctem, luce Christi luminosi adversus eam. Non potes discurrere per singulos? si<t> tibi e[s]t in tribus ecclesia; melius, turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat. 

[3] Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse: Qui capit, capiat, id est, qui non capit,  discedat. Non potest, qui pati timet, ei esse, qui passus est; at qui pati non timet, iste erit perfectus in dilectione, utique dei; perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi; non quaeritur, qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam; et ideo paraclitus necessarius, deductor  omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere noverunt, habentes ipsum, qui pro nobis erit, sicut locuturus in interrogatione ita iuvaturus in passione. 

Text edited by V. BULHART, Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 76, Vienna: Hölder-Pichler-Tempsky (1957).  reproduced by permission of the publisher. Scanned  by Roger Pearse, 2003. Note: The verse numbers in Green() are those from the CCSL edition.  Those in [] are the CSEL verses. Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.  A version of this text with the full critical apparatus is available here.

This page has been online since 10th January 2003.
 
Return to the Tertullian Project
/ About these pages