5
10
|
1, [1] Paenitentiam
hoc genus homines quod et ipsi retro
fuimus, caeci sine domini lumine, natura tenus norunt pas-
sionem animi quandam esse quae obveniat de offensa sen-
tentiae prioris. [2] Ceterum
a ratione eius tantum absunt
quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio quia
deus omnium conditor nihil non ratione providit disposuit
ordinavit nihilque non ratione tractari intellegique voluit.
[3] Igitur ignorantes
quique deum rem quoque eius ignorent
necesse est quia nullius omnino thesaurus extraneis patet.
Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo ra-
tionis transfretantes inminentem saeculo procellam evitare non
norunt. [4] Quam autem
in paenitentiae actu inrationabiliter
1. 3 cf. Ps. 145, 8; Es. 42, 6; 49, 6; Matth.
9, 27-30
|
p141
15
20
5
|
deversentur, vel uno isto satis erit expedire cum illam etiam
in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei amoris simplicitatis
liberalitatis patientiae misericordiae: [5]
prout quid in in-
gratiam cecidit, semetipsos execrantur quia benefecerint,
eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus
inrogatur in corde figunt meminisse curantes ne quid boni
rursus praestent. Contra paenitentiae malorum levius incu-
bant: denique facilius per eandem delinquunt quam per
eandem recte faciunt.2, [1] Quodsi dei ac per hoc rationis quoque compotes
agerent, merita primo paenitentiae expenderent nec umquam
eam ad augmentum perversae emendationis adhiberent; mo-
dum denique paenitendi temperarent quia et delinquendi
tenerent, timentes dominum scilicet. [2] Sed ubi metus
nullus,
emendatio proinde nulla; ubi emendatio nulla, paenitentia
necessario vana, quia caret fructu suo cui eam deus seuit, id
2. 7 cf. II Cor. 7, 10
|
p142
10
15
20
|
est hominis salute. [3] Nam deus post tot ac tanta delicta
hu-
manae temeritatis a principe generis Adam auspicata, post
damnatum hominem cum saeculi dote, post eiectum paradiso
mortique subiectum, cum rursus ad suam misericordiam
maturuisset, iam inde in semetipso paenitentiam dedicavit,
rescissa sententia irarum pristinarum ignoscere pactus operi
et imagini suae. [4] Itaque et populum sibi congregavit et
multis bonitatis suae largitionibus fovit et ingratissimum
totiens expertus, ad paenitentiam semper hortatus ei prae-
dicandae universorum prophetarum emisit ora: mox gratiam
pollicitus quam in extremitatibus temporum per spiritum
suum universo orbi inluminaturus esset, praeire intinctionem
paenitentiae iussit, si, quos per gratiam vocaret ad promissi-
onem semini Abraham destinatam, per paenitentiae sub-
signationem ante conponeret. [5] Non tacet Iohannes
paenitentiam initote dicens: iam enim salus nationibus ad-
propinquabat, dominus scilicet adferens secundum dei pro-
10 cf. Gen. 3, 17. 23 13 cf. Gen. 9, 8-11
14 cf. Gen. 1, 26
18 ad rem cf. Ioel 3, 1 — 2, ad verba I Petr. 1, 20
19 cf. Marc. 1, 4.
Act. 2, 38 21 cf. Gal. 3, 16 23
Matth. 3, 2
|
p143:
25
30
35
40
|
missum. [6] Cui praeministram paenitentiam destinarat
pur-
gandis mentibus praepositam, uti, quidquid error vetus in-
quinasset, quidquid in corde hominis ignorantia contaminas-
set, id paenitentia averrens et eradens et foras abiciens mun-
dam pectoris domum superventuro spiritui sancto paret
quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat.
[7] Horum bonorum unus est
titulus, salus hominis cri-
minum pristinorum abolitione praemissa; haec paenitentiae
causa, haec opera, negotium divinae misericordiae curans,
quod homini proficit, deo servit. [8] Ceterum ratio
eius, quam
cognito domino discimus, certam formam tenet, ne bonis um-
quam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus iniciatur.
[9] Deus enim reprobationem bonorum ratam non habet utpote
suorum: quorum cum auctor et defensor sit, necesse est
proinde et acceptator; si acceptator, etiam remunerator.
[10] Viderit ergo ingratia
hominum, si etiam bonis factis
paenitentiam cogit; viderit et gratia, si captatio eius ad
benefaciendum incitamento est: terrena et mortalis utraque.
[11] Quantulum enim conpendii, si grato
benefeceris, vel dis-
29 cf. Matth. 12, 44
|
p144
45
50
55
5
|
pendii, si ingrato? Bonum factum deum habet debitorem,
sicuti et malum, quia iudex omnis remunerator est causae.
[12] At cum iudex deus iustitiae carissimae sibi exigendae
tuendaeque praesideat et in eam omnem summam disciplinae
suae sanciat, dubitandum est, sicut in universis actibus nostris,
ita in paenitentiae quoque causa iustitiam deo praestandam
esse? Quod quidem ita impleri licebit, si peccatis solum-
modo adhibeatur. [13] Porro peccatum nisi malum factum dici
non meretur nec quisquam benefaciendo delinquit. [14] Quodsi
non delinquit, cur paenitentiam invadit delinquentium pri-
vatum? Cur malitiae officium bonitati suae inponit? Ita
evenit ut, cum aliquid ubi non oportet adhibeatur, illic ubi
oportet neglegatur.
3, [1] Quorum ergo paenitentia iusta et debita
videatur,
id est quae delicto deputanda sint, locus quidem expostulat
denotare, sed otiosum videri potest. [2] Domino enim cognito
ultro spiritus a suo auctore respectus emergit ad notitiam
veritatis et admissus ad dominica praecepta ex ipsis statim
eruditur id peccato deputandum, a quo deus arceat: quoniam,
cum deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi
|
p145
10
15
20
25
|
malum non displiceret, quod inter contraria sibi nulla ami-
citia est. [3] Praestringere tamen non pigebit delictorum
quae-
dam esse carnalia, id est corporalia, quaedam vero spiritalia
— nam cum ex hac duplicis substantiae eongregatione con-
fectus homo sit, non aliunde delinquit quam unde constat —;
[4] sed non eo inter se
differunt, quod corpus et spiritus duo
sunt, atquin eo magis paria sunt, quia duo unum efficiunt,
ne quis pro diversitate materiarum peccata earum discernat
ut alterum altero levius aut gravius existimet. [5] Siquidem
et caro et spiritus dei res, alia manu eius expressa, alia ad-
flatu [eius] consummata; cum ergo ex pari ad dominum per-
tineant, quodcumque eorum deliquerit ex pari dominum
offendit. [6] An tu discernas actus carnis et
spiritus, quorum
et in vita et in morte et in resurrectione tantum communi-
onis atque consortii est, ut pariter tunc aut in vitam aut in
iudicium suscitentur, quia scilicet pariter aut deliquerint
aut innocenter egerint?
[7] Hoc eo praemisimus ut non minorem alteri quam
utrique parti, si quid deliquerit, paenitentiae necessitatem
intellegamus inpendere; communis reatus amborum est, com-
munis et iudex, deus scilicet: communis igitur et paenitentiae
3. 17 cf. Gen. 2, 7
|
p146
30
35
40
45
|
medella. [8] Exinde spiritalia et corporalia
nominantur, quod
delictum omne aut agitur aut cogitatur, ut corporale sit quod
in facto est quia factum ut corpus et videri et contingi habet,
spiritale vero quod in animo est quia ut spiritus neque videtur
neque tenetur. [9] Per quod ostenditur non facti
solum, verum
et voluntatis delicta vitanda et paenitentia purganda esse.
Neque enim, si mediocritas humana facti solummodo iudicat
quia voluntatis latebris par non est, idcirco [etiam] crimina
eius etiam sub deo neglegamus. [10] Deus in omnia
sufficit;
nihil a conspectu eius remotum unde omnino delinquitur;
quia non ignorat, nec omittit quominus in iudicium decernat:
dissimulator et praevaricator perspicaciae suae non est!
[11] Quid quod voluntas facti origo
est? Viderint enim,
si qua casui aut necessitati aut ignorantiae inputantur, quibus
exceptis iam non nisi voluntate delinquitur. [12] Cum ergo
facti origo sit, non tanto potior ad poenam est quanto princi-
palis ad culpam? Qua ne tunc quidem liberatur cum aliqua
difficultas perpetrationem eius intercipit: ipsa enim sibi
inputatur nec excusari poterit per illam perficiendi infeli-
citatem, operata quod suum fuerat. [13] Denique dominus
|
p147
50
55
60
|
quemadmodum se adiectionem legi superstruere demonstrat
nisi et voluntatis interdicendo delicta? Cum adulterum non
eum solum definit qui comminus in alienum matrimonium
cecidisset, verum etiam illum qui adspectus concupiscentia
contaminasset. [14] Adeo quod prohibetur
administrare, satis
periculose animus sibi repraesentat et temere per voluntatem
expungit effectum. Cuius voluntatis cum vis tanta sit ut nos
solatio sui saturans pro facto cedat, pro facto ergo plectetur.
[15] Vanissimum est
dicere: 'volui nec tamen feci'; atquin
perficere debes quia vis, aut nec velle quia nec perficis.
[16] Sed ipse conscientiae tuae confessionem
pronuntias, nam
si bonum concupisceres, perficere gestisses; porro si ut
malum non perficis, nec concupiscere debueras: quaqua te
constitueris, crimini adstringeris qua aut malum volueris aut
bonum non adinpleveris!
4, [1] Omnibus ergo delictis seu carne seu
spiritu, seu facto
seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit,
idem et veniam per paenitentiam spopondit dicens ad po-
49 cf. Matth. 5, 17 51 cf. Matth. 5, 27-28
|
p148
5
10
15
|
pulum: paenitere et salvum faciam te. [2] Et rursus: vivo,
inquit, dicit dominus et paenitentiam malo quam mor-
tem. Ergo paenitentia vita est, quae praeponitur morti. Eam tu
peccator, mei similis — immo me minor: ego enim prae-
stantiam in delictis meam agnosco — ita invade, ita amplexare
ut naufragus alicuius tabulae fidem. [3] Haec te peccatorum
fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae
protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu
nihil quondam penes dominum nisi stilla situlae et areae pulvis
et vasculum figuli arbor exinde fias, illa arbor quae penes
aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit,
quae non ignem, non securem videbit. [4] Paeniteat errorum
reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quan-
do ne nos quidem ipsi servulis nostris ea, quibus offendimur,
nosse permittimus: obsequi enim ratio in similitudine ani-
morum constituta est.
4. 4 Ez. 18, 32 5 Ez. 33, 11 8
cf. I Tim. 1, 15 12 cf. Es.
40,15 13 cf. Os. 13, 3 cf. Hier. 18, 6. 19, 11; Rom. 9, 21
14 cf. Ps.
1, 3 15 cf. Matth. 3, 10
|
p149
: 20
25
30
|
[5] De bono paenitentiae enumerando diffusa et per hoc
magno eloquio committenda materia est: nos vero pro nostris
angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod
deus praecipit. [6] Audaciam existimo de bono divini
prae-
cepti disputare; neque enim quia bonum est, idcirco auscultare
debemus, sed quia deus praecepit: ad exhibitionem obsequi
prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas
imperantis quam utilitas servientis. [7] 'Bonum est paenitere
an non?' Quid revolvis? deus praecepit! Atenim ille non
praecipit tantum, sed etiam hortatur; invitat praemio: salute;
iurans etiam, vivo dicens cupit credi sibi. [8] O beatos nos
quorum causa deus iurat; o miserrimos si nec iuranti domino
credimus! Quod iterum deus tantopere conmendat, quod
etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique
gravitate et adgredi et custodire debemus, ut in adseveratione
30 Ez. 33, 11
|
p150
: 35
5
10
15
|
divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolu-
mento proinde perseverare possimus.
5, [1] Hoc enim
dico, paenitentiam, quae per dei gratiam
ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat,
semel cognitam atque susceptam numquam posthac iteratione
delicti resignari oportere. [2] Iam quidem nullum ignorantiae
praetextum patrocinatur tibi, quod domino adgnito prae-
ceptisque eius admissis, denique paenitentia delictorum
functus, rursus te in delicta restituis. [3] Ita in quantum ab
ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris;
nam si idcirco te deliquisse paenituerat quia dominum coe-
peras timere, cur quod metus gratia gessisti rescindere maluisti
nisi quia metuere desisti? [4] Neque enim timorem alia res
quam contumacia subvertit. Cum autem etiam ignorantes
dominum nulla exceptio tueatur a poena, quia deum in aperto
constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis conprehensibilem
ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est?
[5] Despicit porro qui, bonorum ac malorum intellectum ab
5. 14 cf. Ps. 18, 2. Rom. 1, 19-20
|
p151
20
25
30
35 |
illo consecutus, quod intellegit fugiendum quodque iam fugit
resumens intellectui suo id est dei dono contumeliam facit:
respuit datorem, cum datum deserit; negat beneficium, cum
beneficum non honorat! [6] Quemadmodum ei potest placere
cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo con-
tumax sed etiam ingratus apparet.
[7] Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum
aemulo eius diabolo paenitentia sua renuntiasset et hoc
nomine illum domino subiecisset, rursus eundum regressu
suo erigit et exultationem eius semetipsum facit, ut denuo
malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat.
[8] Nonne — quod dicere quoque periculosum
est, sed ad
aedificationem proferendum [est] — diabolum domino prae-
pones? Conparationem enim videtur egisse, qui utrumque
cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem, cuius
se rursus esse maluerit! [9] Ita qui per delictorum paenitentiam
instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae
paenitentiam satisfaciet eritque tanto magis perosus deo
quanto aemulo eius acceptus.
|
p152
40
45
5
|
[10] Sed aiunt quidam satis dominum
habere, si corde et
animo suscipiatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu
et fide peccare, hoc est salva oastitate matrimonia violare,
salva pietate parenti venenum temperare. [11]
Sic ergo et ipsi
salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu pec-
cant. [12] Pro mirum exemplum
perversitatis: quia timent de-
linquunt; opinor non delinquerent, si non timerent! [13] Igitur
qui deum nolet offensum, nec revereatur omnino, si timor
offendendi patrocinium est! Sed ista ingenia de semine hy-
pocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum dia-
bolo amicitia est, quorum paenitentia numquam fidelis.
6, [1] Quidquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam
semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata
est, omnes quidem debitos domino spectat ut omnes salutis in
promerendo deo petitores, sed praecipue novitiolis istis in-
minet, qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures
rigare quique ut catuli infantiae adhuc recentis necdum per-
fectis luminibus incerta reptant et dicunt quidem pristinis
renuntiare et paenitentiam adsumunt, sed includere eam
|
p153
10
15
20
|
neglegunt. [2] Interpellat enim illos ad desiderandum ex
pris-
tinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in
acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua
tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur.
[3] Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga
paenitentiam vitium praesumptio intinctionis inportat. Certi
enim indubitatae veniae delictorum medium tempus interim
furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi quam eru-
ditionem non delinquendi. [4] Quam porro ineptum, quam
(perversum), paenitentiam non adimplere et veniam delicto-
rum sustinere, hoc est pretium non exhibere et ad mercem
manum emittere! Hoc enim pretio dominus veniam addicere
instituit, hac paenitentiae conpensatione redimendam pro-
ponit inpunitatem. [5] Si ergo qui venditant prius nummum
quo paciscuntur examinant, ne scalptus ne versus ne adulter,
|
p154
25
30
35
40
|
non etiam dominum credimus paenitentiae probationem prius
inire tantam nobis mercedem, perennis scilicet vitae, conces-
surum ?
[6] 'Sed differamus tantisper paenitentiae
veritatem: tunc
opinor emendatos licebit, cum absolvimur'. Nullo pacto, sed
cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari
non meremur, ut possimus mereri, cum deus comminatur,
non cum ignoscit. [7] Quis enim
servus, posteaquam liber-
tate mutatus est, furta sua et fugas sibi inputat? quis miles,
postquam castris suis emissus est, pro notis suis satagit?
[8] Peccator ante veniam deflere se
debet, quia tempus pae-
nitentiae idem quod periculi et timoris. [9] Neque ego renuo
divinum beneficium, id est abolitionem delictorum, inituris
aquam omnimodo salvum esse; sed ut eo pervenire contingat
elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae paenitentiae
viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit? [10] Furto
quidem adgredi et praepositum huius rei adseverationibus
tuis circumduci facile est: sed deus thesauro suo providet,
nec sinet obrepere indignos. Quid denique ait? Nihil oc-
6. 41 cf. Matth. 13, 44 42 Matth. 10, 26. Luc. 8, 17
|
p155
45
50
55
|
cultum quod non revelabitur: quantascumque tene-
bras factis tuis superstruxeris, deus lumen est!
[11] Quidam autem sic
opinantur, quasi deus necesse
habeat praestare etiam indignis quod spopondit, et liberali-
tatem eius faciunt servitutem. [12] Quodsi necessitate nobis
symbolum mortis indulget, ergo invitus facit; quis autem pro-
mittit permansurum et quod tribuerit invitus? [13] Non enim
multi postea excidunt? non a multis donum illud auferetur?
Hi sunt scilicet qui obrepunt, qui paenitentiae fidem adgressi
super harenas domum ruituram conlocant!
[14] Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum
tiro-
cinia deputatur, quasi eo etiamnunc sibi delinquere liceat:
dominum simul cognoveris timeas, simul inspexeris reverearis!
[15] Ceterum quid te cognovisse interest, cum isdem incubas
quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo dei
separat? An alius est intinctis Christus, alius audienti-
44 cf. I Ioh. 1, 5 48 cf. Rom, 6, 5
ap. Tert. De carn. res. 47
(97, 7)
52 cf. Matth. 7, 26
|
p156
60
65
70
|
bus? [16] Num alia spes uel merces, alia formido iudicii,
alia necessitas paenitentiae ? Lavacrum illud obsignatio est
fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur.
[17] Non ideo abluimur ut delinquere desinamus, sed quia
desiimus, quoniam iam corde loti sumus: haec enim prima
audientis intinctio est. Metus integer exinde quod dominum
senserit; fides sana conscientia semel paenitentiam amplexata!
[18] Ceterum si ab aquis peccare desistimus, necessitate,
non sponte, innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate
praecellens ? cui non licet aut cui displicet malo esse ? qui iu-
betur an qui delectatur a crimine vacare ? [19]
Ergo nec a furto
manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet, nec
oculos a stupri concupiscentiis refrenemus, nisi a custodibus
corporum obstructi, si nemo domino debitus delinquere
desinet nisi intinctione alligatus. [20]
Quodsi qui ita senserit,
nescio an intinctus magis contristetur quod peccare desierit,
|
p157 :
75
80
85
5
|
quam laetetur quod evaserit! Itaque audientes optare in-
tinctionem, non praesumere oportet. [21] Qui enim
optat,
honorat; qui praesumit, superbit; in illo verecundia, in isto
autem petulantia apparet; ille satagit, hic neglegit; ille eme-
rere cupit, at hic ut debitum sibi repromittit; ille sumit, hic
invadit. [22] Quem censeas digniorem nisi
emendatiorem?
quem emendatiorem nisi timidiorem et idcirco vera paeni-
tentia functum ? timuit enim adhuc delinquere, ne non merere-
tur accipere. [23] At ille praesumptor
cum sibi
repromitteret,
securus scilicet, timere non potuit: sic nec paenitentiam
implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu, caruit.
[24] Praesumptio inverecundiae portio
est: inflat petitorem,
despicit datorem; itaque decipit nonnumquam. Ante enim
quam debeatur repromittit, quo semper is qui est praesta-
turus offenditur.
7, [1] Hucusque, Christe
domine, de paenitentiae disci-
plina servis tuis dicere vel audire contingat, quousque etiam
delinquere non oportet et audientibus: vel nihil iam de pae-
nitentia noverint, nihil eius requirant. [2] Piget
secundae,
immo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes
de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi
|
p158
10
15
20
25 |
demonstrare videamur. [3] Absit ut aliquis ita
interpretetur,
quasi eo sibi etiamnunc pateat ad delinquendum, quia patet
ad paenitendum, et redundantiam clementiae caelestis libi-
dinem faciat humanae temeritatis! [4] Nemo idcirco deterior
sit, quia dominus melior est, totiens delinquendo quotiens et
ignoscitur: ceterum finem utique evadendi habebit, qui of-
fendendi non habebit. Evasimus semel: hactenus periculosis
nosmetipsos inferamus etsi iterum evasuri videmur. [5] Pleri-
que naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt
et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi
honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum
divinae misericordiae oneri esse, formidant videri inculcare
quod consecuti sunt; bona certe sollicitudine iterum experiri
devitant quod semel didicerunt timere. [6] Ita modus
temeri-
tatis testatio est timoris; timor autem hominis dei honor est.
[7] Sed enim pervicacissimus hostis ille numquam malitiae
suae otium facit, atquin tunc maxime saevit cum hominem
plene sentit liberatum, tunc plurimum accenditur cum extin-
guitur. [8] Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum
7. 9 cf. Rom. 5, 17 21 cf. Ecclesiastic. 1, 11
|
p159
30
35
40
|
permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos domina-
tionis retro suae erasos. Dolet quod ipsum et angelos eius
Christo servus ille peccator iudicaturus est. [9] Itaque
obser-
vat obpugnat obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia
carnali ferire aut animum inlecebris saecularibus inretire
aut fidem terrenae potestatis formidine evertere aut a via
certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis,
non temptationibus deficit. [10] Haec igitur venena eius pro-
videns deus clausana licet ignoscentiae ianuam et intinctionis
sera obstructam aliquid adhuc permisit patere: conlocavit in
vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus pate-
faciat, sed iam semel quia iam secundo, sed amplius num-
quam quia proxime frustra. [11] Non enim et hoc semel satis
est? Habes quod iam non merebaris: amisisti enim quod
acceperas. Si tibi indulgentia domini adcommodat, unde
restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum
ampliato. [12] Maius [est] enim restituere quam dare, quoniam
miserius est perdidisse quam omnino non accepisse. Verum
27 cf. I Cor. 6, 3 36 cf. Matth. 7, 7
|
p160
45
50
5
|
non statim succidendus ac subruendus est animus
despe-
ratione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit. [13] Pigeat
sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pudeat
iterum periclitari, sed [non] iterum liberari neminem pudeat:
iterandae valitudinis iteranda medicina est. [14]
Gratus in
dominum extiteris, si quod tibi denuo offert, non recusaveris.
Offendisti sed reconciliari adhuc potes: habes cui satis-
facias et quidem volentem!
8, [1] Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis
dicat:
desertam dilectionem Ephesiis inputat, stuprum et idolothy-
torum esum Thyatirenis exprobat, Sardos non plenorum
operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit,
Laudicenos divitiis fidentes obiurgat: et tamen omnes ad
paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. [2] Non
comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret pae-
nitenti, dubium, si non et alibi hanc clementiae suae pro-
8. 2 cf. Apoc. 2, 1. 4 3 cf. Apoc. 2, 18. 20
cf. Apoc.
3, 1. 2 4 cf.
Apoc. 2, 12. 14. 15 5 cf. Apoc. 3, 14. 17
|
p161
10
15
20
|
fusionem demonstrasset: Non, ait, qui ceciderit, resurget
et qui aversatus fuerit, convertetur? [3] Ille est scilicet,
ille [est] qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetan-
tur caeli et qui illic angeli paenitentia hominis; heus tu
peccator, bono animo sis: vides ubi de tuo gaudeatur!
[4] Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis
volunt ? Quod mulier dragmam perdit et requirit et repperit,
[et] amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris
exemplum est? [5] Errat et una pastori
ovicula, sed grex
una carior non erat; una illa conquiritur, una pro omnibus
desideratur, et tamen invenitur et humeris pastoris ipsius
refertur: multum enim errando laboraverat. [6] Illum etiam
mitissimum patrem non tacebo qui prodigum filium revocat
et post inopiam paenitentem libens suscipit, inmolans vitu-
9 Hier. 8, 4 10
cf. Os. 6, 6 (Matth. 9, 13. 12, 7) 11 cf. Luc. 15,
7.10 13 cf. ib. 15 cf.
Luo. 15, 8-10 17 cf. Luc. 15, 4-7 21
cf.
Luc. 15, 12-32 22 cf. Luc. 15, 20
cf. Luc. 15, 23
|
p162
25
30
35
|
lum praeopimum convivio gaudium suum exornat: quidni?
filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem
lucri fecerat.
[7] Quis ille nobis intellegendus pater ? Deus scilicet: tam
pater nemo, tam pius nemo. [8] Is ergo te filium suum, etsi
acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet
quia redisti magisque de regressu tuo quam de alterius so-
brietate laetabitur, sed si paeniteas ex animo, si famem tuam
cum saturitate mercennariorum paternorum conpares, si
porcos inmundum relinquas pecus, si patrem repetas vel
offensum Deliqui dicens, pater, nec dignus ego iam vo-
cari tuus. [9] Tantum relevat confessio delictum quantum
dissimulatio exaggerat; confessio enim satisfactionis consilium
est, dissimulatio contumaciae.
9, [1] Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto
in arto negotium est tanto operosior probatio ut non consci-
entia sola praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur.
[2] Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur et
fre-
23 cf. ib. 24 cf. Luc. 15, 32 31 cf. Luc. 15, 17 33 Luc. 15,
18. 19. (21)
|
p163 : 5
10
15
20
|
quentatur, exomologesis est qua delictum nostrum domino
confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio
confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur,
paenitentia deus mitigatur. [3] Itaque exomologesis
proster-
nendi et humilificandi hominis disciplina est conversationem
iniungens misericordiae inlicem, de ipso quoque habitu atque
victu: [4] mandat sacco et cineri
incubare, corpus sordibus
obscurare, animum maeroribus deicere, illa quae peccant
tristi tractatione mutare; ceterum pastum et potum pura
nosse, non ventris scilicet sed animae causa; plerumque
vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire
dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi,
[et] aris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationem de-
precationis suae iniungere. [5] Haec omnia
exomologesis, ut
paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum
honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indig-
natione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia
non dicam frustretur, sed expungat. [6] Cum igitur provolvit
9. 11 cf. Es. 58,5
|
p164
25
5
10
15
|
hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis emun-
datum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, ab-
solvit: in quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus,
crede, parcet!
10, [1] Plerosque tamen hoc opus ut publicationem sui
aut suffugere aut de die in diem differre praesumo pudoris
magis memores quam salutis, velut illi, qui in partibus vere-
cundioribus corporis contracta vexatione conscientiam me-
dentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt. [2] In-
tolerandum scilicet pudori domino offenso satisfacere, saluti
prodactae reformari! Ne tu verecundia bonus, ad delinquen-
dum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens!
[3] Ego rubori locum non
facio, cum plus de detrimento eius
adquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur 'ne me
respexeris', dicens, 'pro te mibi melius est perire'. [4] Certe
periculum eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes in-
sultatores in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter
attollitur, ubi prostrato superscenditur; ceterum inter fratres
atque conservos, ubi communis spes metus gaudium dolor pas-
sio, quia communis spiritus de communi domino et patre, quid
tu hos aliud quam te opinaris? [5] Quid consortes casuum
tuorum ut plausores fugis? Non potest corpus de unius
10. 15 cf. Eph. 4, 4-6 18 cf. I Cor. 12, 26
|
p165
20
25
30
35
5
|
membri vexatione laetum agere: condoleat universum et ad
remedium conlaboret necesse est. [6] In uno et altero ecclesia
est, ecclesia vero Christus: ergo, cum te ad fratrum genua
protendis, Christum contrectas, Christum exoras; aeque illi
cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem
deprecatur. Facile inpetratur semper quod filius postulat.
[7] Grande plane emolumentum verecundiae occultatio
delicti pollicetur! Videlicet si quid humanae notitiae sub-
duxerimus, proinde et dominum celabimus ? [8] Adeone
existi-
matio hominum et dei conscientia comparantur ? An melius est
damnatum latere quam palam absolvi? [9] 'Miserum est sic
ad exomologesin pervenire'. Malo enim † amans si per-
venitur; sed ubi paenitendum est, deserit miserum, quia
factum est salutare. [10] Miserum est secari et cauterio exuri
et pulveris alicuius mordacitate cruciari: tamen quae per
insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam
sui excusant et praesentem iniuriam superventurae utilitatis
gratia commendant.
11, [1] Quid si praeter
pudorem, quem potiorem putant,
etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod
sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperi-
tudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate?
[2] Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos con-
20 cf. Matth. 18, 20
|
p166
10
15
|
decet? 'Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem
denti-
bus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus re-
pastinandis! Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris [in]
labia aut genas urgeat?' [3] Praeterea exquirito balneas
laeti-
ores hortulani maritimive secessus, adicito ad sumptum, con-
quirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem
quamque vini: <si> quis interrogarit, cur animae largiaris:
'Deliqui', dicito, 'in dominum et periclitor in aeternum perire:
itaque nunc pendeo et ma.ceror et excrucior, ut deum recon-
ciliem mihi, quem delinquendo laesi'!
[4] Sed enim illos qui ambitus obeunt capessendi ma-
|
p167
20
25
30
5
|
gistratus neque pudet neque piget iucommodis animae et cor-
poris, nec incommodis tantum verum etiam contumeliis om-
nibus eniti in causa votorum suorum [5] — quas non ignobi-
litates vestium adfectant, quae non atria nocturnis et crudis
salutationibus occupant, ad omnem occursum maioris cuiusque
personae decrescentes, uullis conviviis celebres, nullis commes-
sationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae
felicitate, itaque totum propter unius anni volaticum gau-
dium! —: [6] nos, quod securium virgarumve petitio sustinet,
in periculo aeternitatis tolerare dubitamus et castigationem
victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus
quae gentes nemine omnino laeso sibi inrogant? [7] Hi sunt,
de quibus scriptura commemorat: Vae illis, qui delicta
sua velut procero fune nectunt!
12, [1] Si de exomologesi
retractas, gehennam in corde
considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius
magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubi-
tes. [2] Quid illum thesaurum ignis aeterni
existimamus, cum
fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut
proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die
11. 29 Es. 5, 18
|
p168
10
15
20
|
sperent? [3] Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus
feti et, — quod nobis iudicii perpetuitatem probat —, cum
dissiliant, cum devorentur, numquam tamen finiuntur! [4] Quis
haec supplicia interim montium non iudicii minantis exem-
plaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et
inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitatoria iacula
consentiet?
[5] Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa
intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi
secunda subsidia, cur salutem tuam deseris, cur cessas ad-
gredi quod scias mederi tibi? [6] Mutae quidem animae et
inrationabiles medicinas sibi divinitus adtributas in tempore
agnoscunt: cervus sagitta transfixus, ut ferrum et inrevoca-
biles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamnum eden-
dam; hirundo si excaecauerit pullos, novit illos oculare rursus
12. 19 cf. Plin. Nat. hist. VIII 97
|
p169
25
30
35
|
de sua chelidonia: [7] peccator restituendo sibi institutam a
domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Baby-
lonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam
domino immolarat septenni squalore exomologesin operatus,
unguium leoninum in modum efferatione et capilli incuria
horrorem aquilinum praeferente. Pro malae tractationis
felicitatem! quem homines perhorrebant, deus recipiebat.
[8] Contra autem Aegyptius imperator qui populum dei
ali-
quando adflictum, diu domino suo denegatum persecutus [in]
proelio inruit, post tot documenta plagarum discidio maris,
quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit: pae-
nitentiam enim et ministerium eius, exomologesin, abiecerat!
[9] Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi
plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae
meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim nec
ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super
illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae
22 cf. Plin. Nat. hist, VIII 98 et XXV 89 23 cf. Dan. 4, 30
29 cf. Exod. 7-14
|
p170
40 |
in dominum princeps Adam exomologesi restitutus in para-
disum suum non tacet!
40 cf. Sap. 10, 1. 2 (?). Vita Adae et Euae 40
|