I. [1] Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem
prouocat nostram non oportere nos mirari
super
haereses istas, siue quia sunt, futurae enim praenuntiabantur,
siue quia
fidem quorumdam subuertunt, ad hoc
enim sunt ut fides habendo temptationem haberet etiam
probationem. [2] Vane ergo et
inconsiderate plerique hoc
ipso scandalizantur
quod tantum haereses ualeant. Quantum
si non ualerent, non fuissent. [3] Cum quod sortitum est,
ut omnimodo sit, sicut causam accipit ob quam sit, sic
uim consequitur per quam sit, nec esse non possit.
II. [1] Febrem denique inter
ceteros mortiferos et cruciarios
exitus erogando homini deputatam neque quia est
miramur, est enim, neque quia erogat hominem, ad hoc
enim est. [2] Proinde
haereses
ad languorem et interitum
fidei productas si expauescimus hoc posse, prius est ut
expauescamus
hoc eas esse quae dum sunt, habent posse
et dum possunt, habent esse. [3] Sed enim febrem, ut malum
et de causa et de
potentia sua, ut notum est, abominamur
potius quam miramur et
quantum in nobis est
praecauemus, non habentes abolitionem eius in nostra
potestate. [4] Haereses uero mortem aeternam et maioris
ignis ardorem inferentes
malunt quidam mirari quod hoc
possint,
quam deuitare ne possint, cum habeant deuitandi
potestatem. [5] Ceterum nihil
ualebunt, si illas tantum
ualere non mirentur. Aut enim dum mirantur in scandalum
subministrantur, aut quia scandalizantur, ideo mirantur
quasi quod tantum ualeant ex aliqua ueniat
ueritate.
[6] Mirum scilicet ut malum uires suas
habeat,
nisi
quod haereses apud eos multum ualeant
qui in fide
non ualent. [7] In pugna pugilum et
gladiatorum plerumque
non quia fortis est uincit quis aut quia non potest
uinci,
sed quoniam ille qui uictus est nullis uiribus fuit : adeo
idem ille
uictor bene ualenti postea comparatus, etiam
superatus recedit. [8] Non aliter
haereses de quorumdam
infirmitatibus habent quod ualent, nihil ualentes, si in
bene
ualentem fidem incurrant.
III. [1] Solent quidem isti miriones
etiam de quibusdam
personis ab haeresi captis aedificari in ruinam, [2] quare
illa
uel ille fidelissimi prudentissimi
et usitatissimi in ecclesia
in illam partem
transierunt? [3] Quis hoc
dicens non ipse
sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos
aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et
hoc
mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat?
[4] Saul, bonus prae
caeteris, liuore postea euertitur.
Dauid uir bonus secundum cor Domini, postea
caedis et
stupri reus est. Solomon omni gratia et sapientia donatus a
Domino,
ad idololatriam a mulieribus inducitur. [5] Soli
enim Dei filio seruabatur
sine delicto permanere. Quid ergo
si episcopus, si diaconus, si uidua, si uirgo, si doctor, si
etiam martyr
lapsus a regula fuerit? Ideo haereses ueritatem
uidebuntur
obtinere? [6] Ex personis probamus
fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens nisi fidelis,
nemo maior nisi christianus, nemo autem christianus nisi
qui
ad finem usque perseuerauerit. [7] Tu, ut
homo, extrinsecus
unumquemque nosti, putas quod uides, uides autem
quousque
oculos habes. Sed oculi, inquit, Domini alti.
Homo in faciem, Deus
in praecordia contemplatur. [8] Et
ideo
cognoscit Dominus qui sunt eius, et
plantam quam non
plantauit eradicat, et de primis nouissimos ostendit et
uentilabrum in manu portat ad purgandam aream suam.
[9] Auolent quantum uolent paleae leuis fidei quocumque
afflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea
Domini reponetur. [10] Nonne ab ipso
Domino quidam
discentium scandalizati deuerterunt? Nec tamen propterea
ceteri
quoque discedendum a uestigiis eius putauerunt,
sed qui scierunt illum uitae
esse uerbum et a Deo
uenisse, perseuerauerunt in
comitatu eius usque ad finem,
cum illis, si uellent et ipsi discedere placide
obtulisset.
[11] Minus est et si apostolum eius
aliqui, Phygellus et
Hermogenes
et Philetus, et Hymenaeus
reliquerunt; ipse
traditor Christi de Apostolis fuit. [12] Miramur de
ecclesiis
eius si a quibusdam deseruntur cum ea nos ostendunt
christianos quae patimur ad
exemplum ipsius Christi?
[13] Ex nobis, inquit,
prodierunt sed
non fuerunt ex nobis;
si fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum. IV. [1] Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum
quam apostolicarum litterarum, quae
nobis
et futuras haereses praenuntiarunt et fugiendas praefinierunt
et, sicut
esse illas non expauescimus, ita et posse
id propter quod effugiendae sunt, non
miremur. [2] Instruit
Dominus multos esse uenturos sub
pellibus ouium rapaces
lupos. [3] Quaenam
istae sunt pelles ouium nisi nominis christiani
extrinsecus
superficies? Qui lupi rapaces nisi sensus
et spiritus subdoli, ad infestandum
gregem Christi intrinsecus
delitescentes? [4] Qui pseudoprophetae sunt nisi falsi
praedicatores? Qui pseudoapostoli, nisi adulteri
euangelizatores?
Qui antichristi, interim et semper, nisi
Christi rebelles?
[5] Hoc erunt haereses, non minus
nouarum doctrinarum
peruersitate ecclesiam lacessentes, quam tunc
antichristus persecutionum
atrocitate persequetur nisi
quod persecutio et martyras facit, haeresis
apostatas tantum.
[6] Et ideo haereses quoque oportebat esse, ut probabiles
quique manifestarentur, tam qui in
persecutionibus
steterint quam qui ad haereses non exorbitauerint.
[7] Neque enim eos probabiles intelligi
iubet qui
in haeresim
fidem demutant, sicut ex diuerso sibi
interpretantur
quia dixit alibi: omnia examinate,
quod bonum est
tenete.
Quasi non liceat omnibus male
examinatis in electionem
alicuius mali impingere per
errorem. V. [1] Porro si dissensiones et schismata increpat quae sine
dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit, [2]
quod malis adiungat, malum utique profitetur et quidem
maius cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et
dissensionibus
quia sciret etiam haereses oportere esse. [3] Ostendit
enim
grauioris mali conspectu de leuioribus
se facile
credidisse; certe non ut ideo de malis crediderit
quia
haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae
temptationibus
praemoneret non esse mirandum quas
diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos,
scilicet quos non potuerit deprauare. [4] Denique si
totum capitulum ad unitatem
continendam et separationes
coercendas sapit, haereses uero non minus ab unitate
diuellunt quam schismata et dissensiones. Sine dubio et haereses
in ea condicione reprehensionis constituit in qua et
schismata et dissensiones. [5] Et per
hoc non eos probabiles
facit qui in haereses
diuerterint, cum maxime diuerti ab
eiusmodi obiurget edocens unum omnes loqui et ipsum
sapere,
quod etiam haereses non sinunt. VI. [1] Nec diutius de isto si idem est Paulus qui et alibi
haereses inter
carnalia crimina enumerat scribens ad Galatas
et qui
Tito suggerit hominem haereticum post
primam
correptionem recusandum quod peruersus sit eiusmodi
et delinquat ut a
semetipso damnatus. [2] Sed et in
omni paene epistula de adulterinis doctrinis
fugiendis inculcans
haereses taxat quarum opera sunt adulterae doctrinae :
haereses dictae graeca uoce ex interpretatione
electionis qua quis maxime siue ad instituendas siue ad
suscipiendas eas utitur. [3] Ideo et sibi damnatum dixit
haereticum
quia et in quo damnatur sibi elegit. Nobis
uero nihil ex nostro arbitrio
inducere licet sed nec eligere
quod aliquis de arbitrio suo induxerit. [4] Apostolos Domini
habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio
quod
inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo
disciplinam fideliter nationibus adsignauerunt. [5] Itaque
etiamsi angelus de caelis aliter euangelizaret,
anathema
diceretur a nobis. [6] Prouiderat iam tunc Spiritus
sanctus
futurum
in uirgine quadam Philumene angelum
seductionis
transfigurantem se in angelum lucis, cuius signis et
praestigiis
Apelles inductus nouam haeresin
induxit. VII. [1] Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum
prurientibus auribus natae de ingenio
sapientiae saecularis
quam Dominus stultitiam uocans
stulta mundi in confusionem
etiam philosophiae ipsius
elegit. [2] Ea est enim
materia
sapientiae saecularis, temeraria
interpres diuinae
naturae et dispositionis. [3] Ipsae denique haereses a
philosophia
subornantur. Inde aeones et formae nescio quae
infinitae et
trinitas hominis apud Valentinum: Platonicus
fuerat. Inde Marcionis deus, melior
de tranquillitate: a
Stoicis
uenerat. [4] Et ut anima interire dicatur
: Epicurus
obseruatur; et ut carnis restitutio negetur, de una
omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia
cum Deo aequatur, Zenonis
disciplina est; et ubi aliquid
de igneo deo adlegatur, Heraclitus interuenit. [5] Eadem
materia apud haereticos et
philosophos uolutatur, idem
retractatus implicantur : unde malum et
quare? et unde
homo et quomodo? et quod proxime Valentinus proposuit :
unde deus? scilicet de Enthymesi et
ectromate.
[6] Miserum Aristotelen! qui illis dialecticam instituit,
artificem
struendi et destruendi, uersipellem in sententiis,
coactam in
coniecturis, duram in argumentis, operariam
contentionum, molestam etiam sibi ipsam, omnia
retractantem
ne quid omnino tractauerit. [7] Hinc illae
fabulae
et genealogiae interminabiles et quaestiones infructuosae
et
sermones serpentes uelut cancer, a quibus nos apostolus
refrenans nominatim
philosophiam [et inanem seductionem]
contestatur caueri oportere scribens ad
Colossenses : Videte ne qui sit circumueniens uos per
philosophiam et inanem
seductionem, secundum traditionem
hominum, praeter prouidentiam Spiritus sancti. [8] Fuerat
Athenis et istam sapientiam
humanam affectatricem et
interpolatricem ueritatis de
congressibus nouerat, ipsam
quoque in suas haereses multipartitam uarietate
sectarum
inuicem repugnantium. [9] Quid ergo Athenis et Hierosolymis?
quid academiae
et ecclesiae? quid haereticis
et christianis? [10] Nostra institutio de
porticu Solomonis
est qui et ipse tradiderat
Dominum in simplicitate cordis
esse quaerendum. [11] Viderint qui
Stoicum et Platonicum
et dialecticum christianismum
protulerunt. [12] Nobis
curiositate opus non
est post Christum Iesum nec
inquisitione post euangelium. [13] Cum credimus, nihil
desideramus ultra credere.
Hoc enim prius credimus non
esse quod ultra credere debeamus. VIII. [1] Venio itaque ad illum articulum quem et nostri
praetendunt ad ineundam
curiositatem et haeretici inculcant
ad importandam scrupulositatem. [2] Scriptum est,
inquiunt quaerite
et inuenietis. [3] Quando hanc uocem
Dominus
emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis
doctrinae suae cum adhuc
dubitaretur apud omnes an
Christus esset, cum adhuc nec Petrus illum Dei filium
pronuntiasset, cum etiam
Ioannes de illo certus esse desisset.
[4] Merito ergo tunc dictum est
: quaerite et inuenietis,
quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non
erat, et hoc quantum ad Iudaeos. [5] Ad illos
enim pertinet
totus sermo suggillationis istius qui habebant ubi
quaererent
Christum. [6] Habent, inquit,
Moysen et
Heliam,
id est legem et prophetas Christum
praedicantes secundum
quod et alibi aperte : scrutamini scripturas in quibus
salutem speratis; illae
enim de me loquuntur. Hoc erit quaerite
et inuenietis. [7] Nam et
sequentia in Iudaeos competere
manifestum est: pulsate et aperietur
uobis. [8] Iudaei
retro penes Deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra
Deum esse coeperunt; [9] nationes uero nunquam penes
Deum nisi stillicidium de
situla et puluis ex area et foris
semper. [10] Itaque
qui foris semper, quomodo
pulsabit eo
ubi nunquam fuit? quam
ianuam nouit in quam nec
receptus nec eiectus aliquando? an
qui scit se intus
fuisse et foras
actum, is potius pulsabit et ostium nouit ?
[11] Etiam, petite et
accipietis ei
competit qui sciebat a quo
esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a
Deo
scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes magis
non nouerant quam
ullam repromissionem eius. [12] Et
adeo ad Israel loquebatur: non sum,
inquit, missus nisi
ad oues perditas domus Israel. [13] Nondum canibus iactabat
panem filiorum, nondum in uiam nationum ire mandarat.
[14] Siquidem in fine praecepit, ut uaderent
ad docendas
et tinguendas nationes, consecuturi mox Spiritum
sanctum Paraclitum qui illos
deducturus esset in omnem
ueritatem.
Et hoc ergo illos facit. [15] Quodsi nationibus
destinati doctores apostoli ipsi
quoque doctorem consecuturi
erant paracletum, multo magis uacabit
erga nos
quaerite et invenientis, quibus
ultro erat obuentura doctrina
per apostolos et ipsis apostolis per Spiritum sanctum.
[16] Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, per
aures Iudaeorum ad nos transierunt
sed pleraque in personas
directa, non
proprietatem admonitionis nobis constituerunt,
sed exemplum. IX. [1] Cedo nunc sponte de gradu isto.
Omnibus dictum
sit, quaerite et invenietis;
tamen et hic expedit
sensus
certa re cum interpretationis gubernaculo. [2] Nulla uox
diuina ita dissoluta est et
diffusa ut uerba tantum defendantur
et ratio uerborum non constituatur. [3] Sed inprimis
hoc propono, unum utique et certum aliquid institutum
esse a Christo, quod credere omni modo debeant
nationes et idcirco quaerere ut possint, cum inuenerint,
credere. [4] Vnius porro et certi instituti infinita inquisitio
non potest esse;
quaerendum est donec inuenias et credendum
ubi inueneris, et nihil amplius
nisi custodiendum
quod credidisti, dum hoc insuper credis, aliud non esse
credendum ideoque nec requirendum cum id inueneris et
credideris quod ab eo
institutum est, qui non aliud tibi
mandat inquirendum quam quod instituit. [5] De
hoc quidem,
si quis dubitat, constabit penes nos
esse id quod a
Christo institutum
est. [6] Interim ex fiducia
probationis
praeuenio admonens quosdam, nihil esse quaerendum
ultra quod crediderunt, id esse, quod quaerere debuerunt,
ne quaerite et inuenietis sine
disciplina rationis
interpretentur. X. [1] Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit,
in re, in tempore, in
modo. In re ut quid sit quaerendum
consideres; in tempore ut quando; in modo
ut
quousque. [2] Igitur quaerendum est quod Christus
instituit
utique quamdiu non inuenis, utique donec inuenias.
Inuenisti autem cum
credidisti. [3] Nam non credidisses
si non inuenisses, sicut nec quaesisses nisi
ut inuenires.
[4] Ad hoc ergo quaerens ut inuenias et ad hoc
inueniens
ut credas omnem prolationem quaerendi et inueniendi
credendo fixisti. [5] Hunc tibi modum statuit fructus ipse
quaerendi. Hanc tibi fossam determinauit ipse,
qui te non
uult aliud credere quam quod instituit ideoque nec quaerere.
[6] Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta,
propterea in tantum
quaerere debemus, in quantum
possumus inuenire, semper quaeremus et nunquam
omnino credemus. [7] Vbi enim erit finis quaerendi? ubi
statio credendi? ubi expunctio
inueniendi? Apud Marcionem?
Sed et Valentinus
proponit: quaerite et inuenietis.
[8] Apud Valentinum? Sed et
Apelles hac me pronuntiatione
pulsabit; et Hebion et Simon et omnes ex ordine
non
habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi adducant.
[9] Erit itaque nusquam, dum ubique
conuenio quaerite
et inuenietis et uelut si nusquam et quasi qui numquam
apprehenderim illud quod Christus instituit, quod
quaeri oportet, quod credi
necesse est. XI. [1] Impune erratur nisi delinquatur,
quamuis et
errare delinquere est; impune, inquam, uagatur
qui nihil
deserit. [2] At enim si quod debui credere credidi et aliud
denuo puto
requirendum, spero utique aliud esse inueniendum,
nullo modo speraturus istud
nisi quia aut non
credideram qui uidebar credidisse aut desii credidisse.
[3] Ita
fidem meam deserens, negator inuenior. Semel dixerim :
nemo
quaerit nisi qui aut non habuit aut perdidit.
[4] Perdiderat unam ex decem
drachmis anus illa et ideo
quaerebat : ubi tamen
inuenit, quaerere desiit. [5] Panem
uicinus non habebat et ideo pulsabat : ubi tamen apertum
est ei et accepit, pulsare
cessauit. [6] Vidua a iudice
petebat audiri quia
non admittebatur : sed ubi audita
est, hactenus institit. [7] Adeo finis est et
quaerendi et pulsandi
et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti
aperietur et quaerenti inuenietur. [8] Viderit
qui quaerit
semper quia non inuenit; illic enim quaerit ubi non inuenietur.
[9] Viderit qui semper pulsat quia
numquam aperietur :
illuc enim pulsat ubi nemo est. [10] Viderit qui
semper petit quia numquam audietur; ab eo enim petit
qui non
audit. XII. [1] Nobis etsi quaerendum esset adhuc et semper,
ubi tamen quaeri oportet? apud
haereticos? ubi omnia
extranea et aduersaria nostrae ueritatis ad quos uetamur
accedere? [2] Quis seruus cibaria ab extraneo, ne dicam
ab inimico domini sui sperat? Quis miles ab infoederatis,
ne
dicam ab hostibus regibus donatiuum et stipendium
captat nisi plane desertor
et transfuga et rebellis?
[3] Etiam anus illa intra tectum suum
dragmam
requirebat,
etiam pulsator ille uicini ianuam tundebat, etiam uidua
illa non
inimicum licet durum iudicem interpellabat.
[4] Nemo inde instrui potest unde destruitur; nemo ab eo
inluminatur a quo contenebratur. [5] Quaeramus ergo in
nostro et a nostris et de
nostro : idque dumtaxat quod
salua regula fidei
potest in quaestionem deuenire. XIII. [1] Regula est autem fidei, ut iam hinc quid defendamus
profiteamur, illa scilicet qua
creditur. [2] Vnum
omnino Deum esse nec alium praeter mundi conditorem
qui
uniuersa de nihilo produxerit per uerbum suum primo
omnium emissum. [3] Id
uerbum filium eius appellatum
in nomine Dei uarie
uisum a patriarchis, in prophetis
semper auditum, postremo delatum ex spiritu patris Dei
et uirtute in uirginem Mariam, carnem factum in utero
eius et ex ea
natum egisse Iesum Christum. [4] Exinde
praedicasse
nouam legem et nouam promissionem regni
caelorum, uirtutes fecisse, cruci fixum, tertia die resurrexisse,
in caelos ereptum sedisse ad dexteram patris,
[5] misisse
uicariam uim spiritus sancti qui credentes agat,
uenturum cum claritate ad
sumendos sanctos in uitae
aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos
adiudicandos
igni perpetuo, facta utriusque partis
resuscitatione cum carnis
restitutione. [6] Haec regula a
Christo, ut probabitur, instituta nullas habet apud nos
quaestiones nisi quas haereses inferunt et quae haereticos
faciunt. XIV. [1] Ceterum
manente forma eius in suo ordine quantumlibet
quaeras et tractes et omnem
libidinem curiositatis
effundas, si quid tibi uidetur uel ambiguitate pendere
uel obscuritate obumbrari : [2] est utique frater
aliqui
doctor gratia scientiae donatus, est aliqui inter
exercitatos
conuersatus, aliqui tecum, curiosius tamen quaerens.
Nouissime ignorare
melius est ne quod non debeas noris
quia quod debeas nosti. [3] Fides, inquit,
tua te
saluum
fecit, non exercitatio scripturarum. [4] Fides in regula posita
est, habet legem et salutem de
obseruatione legis.
Exercitatio autem in curiositate consistit, habens gloriam
solam de peritiae studio. [5] Cedat curiositas fidei, cedat
gloria saluti. Certe aut
non obstrepant aut quiescant.
Aduersus regulam nihil scire omnia scire est. [6] Vt
non
inimici essent ueritatis haeretici, ut de refugiendis eis non
praemoneremur,
quale est conferre cum hominibus qui et
ipsi adhuc se quaerere profiteantur? [7] Si
enim uere adhuc
quaerunt, nihil
adhuc certi repererunt, et ideo quaecumque
uidentur interim
tenere, dubitationem suam ostendunt,
quamdiu quaerunt. [8] Itaque tu, qui perinde quaeris,
spectans ad
eos qui et ipsi quaerunt, dubius ad dubios,
incertus ad incertos, caecus a caecis
in foueam deducaris
necesse est. [9] Sed cum
decipiendi gratia praetendunt se
adhuc quaerere ut nobis per sollicitudinis
iniectionem
tractatus suos insinuent, denique ubi adierint ad nos statim
quae dicebant quaerenda
esse defendunt, iam illos
sic debemus refutare ut sciant nos non Christo, sed sibi
negatores esse. [10] Cum enim quaerunt adhuc, nondum
tenent; cum autem nondum tenent, nondum crediderunt;
cum autem nondum credideruntm non sunt
christiani.
[11] At cum tenent quidem et credunt, quaerendum tamen
dicunt ut
defendant. [12] Antequam defendant, negant quod
credunt, confitentes se nondum credidisse
dum quaerunt.
[13] Qui ergo nec sibi
sunt christiani, quanto magis nobis?
Qui per fallaciam ueniunt, qualem fidem
disputant? Cui
ueritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt?
[14] 'Sed ipsi de scripturis agunt, et de
scripturis suadent'?
Aliunde scilicet loqui possent de rebus fidei nisi ex literis
fidei? XV. [1] Venimus igitur ad propositum.
Huc
enim dirigebamus
et hoc
praestruebamus allocutionis
praefatione,
ut iam hinc de eo congrediamur, de quo
aduersarii prouocant.
[2] Scripturas obtendunt et hac sua audacia
statim
quosdam mouent. In ipso
uero congressu firmos
quidem fatigant, infirmos capiunt, medios cum
scrupulo
dimittunt. [3] Hunc igitur potissimum gradum obstruimus
non admittendos eos ad ullam de scripturis
disputationem.
[4] Si hae sunt illae uires eorum, uti eas habere possint,
dispici debet cui competat possessio scripturarum, ne is
admittatur ad eas cui nullo modo competit. XVI. [1] Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter
ineundae constitutionis
induxerim, nisi ratio constiterit,
inprimis illa,
quod fides nostra obsequium apostolo
debeat
prohibenti quaestiones inire,
nouis uocibus aures accommodare,
haereticum post unam correptionem conuenire,
non post disputationem. [2] Adeo interdixit disputationem
correptionem designans causam haeretici conueniendi.
Et hoc unam, scilicet quia non est christianus, ne
more
christiani semel et iterum, et sub duobus aut tribus testibus
castigandus uideretur, cum ob hoc sit
castigandus
propter quod non sit cum illo disputandum. Dehinc quoniam
nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut
aut stomachi quis ineat euersionem, aut cerebri. XVII. [1] Ista haeresis non recipit quasdam
scripturas;
et si quas recipit, non recipit integrassed adiectionibus et
detractionibus
ad dispositionem instituti sui interuertit,
et si aliquatenus integras praestat,
niholominus diuersas
expositiones commentata conuertit. [2] Tantum ueritati
obstrepit adulter sensus quantum et
corruptor stylus;
uanae praesumptiones necessario nolunt
agnoscere ea
per quae reuincuntur; [3] his nituntur quae ex falso
composuerunt
et quae de ambiguitate ceperunt. [4] Quid
promouebis, exercitatissime scripturarum, cum si quid
defenderis, negetur
ex diuerso, si quid negaueris defendatur?
[5] Et tu quidem nihil
perdes nisi uocem in contentione,
nihil consequeris nisi bilem de
blasphematione. XVIII. [1] Ille
uero, si quis est cuius causa in congressum
descendis scripturarum ut
eum dubitantem confirmes, ad
ueritatem an magis ad haereses deuerget? [2] Hoc ipso
motus quod te uideat nihil promouisse, aequo gradu negandi
et defendendi
diuersa parte, statu certe pari, altercatione
incertior
discedet, nesciens quam haeresin iudicet.
[3] Haec utique et ipsi habent in nos retorquere. Necesse
est enim et illos
dicere a nobis potius adulteria scripturarum
et expositionum mendacia inferri, qui proinde
sibi
defendant ueritatem. XIX. [1] Ergo non ad
scripturas prouocandum est nec in
his constituendum certamen in
quibus aut nulla aut incerta
uictoria est aut parum certa. [2] Nam etsi non ita
euaderet conlatio scripturarum ut utramque partem parem
sisteret, ordo rerum desiderabat illud
prius proponi
quod nunc solum disputandum est: quibus competat
fides ipsa, cuius sunt scripturae, a quo et
per quos et
quando et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt christiani.
[3] Vbi enim apparuerit esse ueritatem et
disciplinae
et fidei christianae, illic erit ueritas scripturarum et
expositionum
et omnium traditionum christianarum. XX. [1] Christus Iesus, Dominus noster, permittat dicere
interim, quisquis est,
cuiuscumque Dei filius,
cuiuscumque
materiae homo et Deus, cuiuscumque fidei
praeceptor,
cuiuscumque mercedis repromissor, [2] quid esset, quid
fuisset, quam patris uoluntatem administraret, quid homini
agendum determinaret, quamdiu in terris agebat,
ipse
pronuntiabat siue populo palam, siue discentibus
seorsum, ex quibus duodecim
praecipuos lateri suo allegerat
destinatos nationibus magistros. [3] Itaque uno eorum
decusso reliquos
undecim digrediens ad patrem post
resurrectionem iussit
ire et docere nationes tinguendas in
Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum. [4] Statim igitur
apostoli - quos haec appellatio missos interpretatur
- adsumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Iudae
ex
auctoritate prophetiae quae est in psalmo Dauid, consecuti
promissam uim
Spiritus sancti ad uirtutes et
eloquium, primo per Iudaeam contestata fide in Iesum
Christum et
ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti
eamdem doctrinam eiusdem fidei
nationibus promulgauerunt.
[5] Et perinde ecclesias apud unamquamque ciuitatem
condiderunt, a quibus traducem fidei et semina
doctrinae ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et cottidie
mutuantur ut
ecclesiae fiant. [6] Ac per hoc et ipsae
apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum ecclesiarum.
[7] Omne genus ad originem suam censeatur
necesse est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab
apostolis prima, ex qua omnes. [8] Sic omnes
primae et
omnes apostolicae, dum una omnes. Probant
unitatem
communicatio pacis et appellatio
fraternitatis et contesseratio
hospitalitatis. [9] Quae iura
non alia ratio regit
quam eiusdem sacramenti una traditio. XXI. [1] Hinc igitur dirigimus praescriptionem: si Dominus
Christus Iesus apostolos
misit ad praedicandum,
alios non esse recipiendos praedicatores quam Christus
instituit, [2] quia nec alius
patrem nouit nisi filius et cui
filius reuelauit, nec
aliis uidetur reuelasse filius quam apostolis
quos misit ad praedicandum
utique quod illis reuelauit.
[3] Quid autem praedicauerint, id est quid illis
Christus
reuelauerit, et hic praescribam non aliter probari
debere nisi per
easdem ecclesias quas ipsi apostoli condiderunt,
ipsi eis praedicando tam
uiua, quod aiunt, uoce
quam per epistolas postea. [4] Si haec ita sunt, constat
proinde omnem doctrinam, quae cum
illis ecclesiis apostolicis
matricibus et originalibus fidei conspiret,
ueritati
deputandam, id sine dubio tenentem, quod ecclesiae ab
apostolis, apostoli a
Christo, Christus a Deo accepit;
[5] omnem uero doctrinam de mendacio praeiudicandam
quae sapiat contra ueritatem ecclesiarum et apostolorum
Christi et Dei. [6] Superest ergo uti demonstremus, an haec
nostra doctrina cuius regulam supra
edidimus de apostolorum
traditione censeatur et hoc ipso an ceterae
de mendacio
ueniant. [7] Communicamus cum ecclesiis
apostolicis quod nulla doctrina diuersa: hoc est testimonium
ueritatis. XXII. [1] Sed quoniam tam expedita probatio est ut si
statim proferatur, nihil iam sit
retractandum, ac si prolata
non sit a nobis, locum
interim demus diuersae parti,
si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem
mouere se posse. [2] Solent dicere non omnia
apostolos
scisse, eadem agitati dementia qua susum rursus conuertunt,
omnia quidem apostolos scisse sed non
omnia omnibus
tradidisse, in utroque Christum reprehensioni inicientes
qui aut minus instructos aut parum
simplices
apostolos miserit. [3] Quis
igitur integrae mentis credere
potest
aliquid eos ignorasse quos magistros Dominus dedit,
indiuiduos habens
in comitatu in discipulatu in
conuictu,
quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis
dicens datum esse
cognoscere arcana quae populo intelligere
non liceret? [4] Latuit aliquid
Petrum, aedificandae
ecclesiae petram dictum, claues regni caelorum consecutum
et
soluendi et alligandi in caelis et in terris potestatem?
[5] Latuit et Ioannem
aliquid, dilectissimum Domino,
pectori
eius incubantem cui soli Dominus Iudam
traditorem praemonstrauit, quem loco suo
filium Mariae
demandauit? [6] Quid eos ignorasse uoluit quibus etiam
gloriam suam
exhibuit, et Moysen et Heliam et insuper de
caelo patris uocem? non quasi ceteros reprobans sed quoniam
in tribus testibus stabit omne uerbum. [7] Ignorauerunt
itaque et illi quibus post
resurrectionem quoque in
itinere omnes scripturas disserere dignatus est. [8] Dixerat
plane aliquando: Multa habeo adhuc loqui uobis, sed non
potestis
modo ea sustinere, [9] tamen
adiiciens: Cum uenerit
ille spiritus ueritatis, ipse uos deducet in omnem ueritatem,
ostendit illos
nihil ignorasse quos omnem ueritatem consecuturos
per spiritum ueritatis
repromiserat. [10] Et
utique impleuit repromissum, probantibus actis apostolorum
descensum spiritus sancti. [11] Quam
scripturam
qui non recipiunt
nec spiritus sancti esse
possunt, qui
necdum spiritum sanctum possunt agnoscere discentibus
missum. Sed nec ecclesiam se defendere qui, quando et
quibus incunabulis institutum est
hoc corpus, probare
non habent. [12] Tanti est enim illis non habere
probationes
eorum quae defendunt,
ne pariter admittantur traductiones
eorum
quae mentiuntur.
XXIII. [1] Proponunt ergo ad suggillandam ignorantiam
aliquam apostolorum quod Petrus
et qui cum eo reprehensi
sunt a Paulo. [2] 'Adeo', inquiunt,
'aliquid eis defuit',
ut
ex hoc etiam illud struant potuisse postea pleniorem
scientiam superuenire,
qualis obuenerit Paulo
reprehendendi
antecessores. [3] Possum et hic
acta apostolorum
repudiantibus
dicere: 'Prius est ut ostendatis quis iste
Paulus et quid ante apostolum et
quomodo apostolus',
quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur.
[4] Neque
enim, si ipse se apostolum de persecutore profitetur,
sufficit unicuique
examinate credenti, quando nec Dominus
ipse de se
testimonium dixerit. [5] Sed credant sine
scripturis
ut credant aduersus scripturas. Tamen doceant ex
eo quod allegant Petrum a Paulo reprehensum aliam
euangelii formam a Paulo superductam citra eam quam
praemiserat Petrus et ceteri. [6] Atquin demutatus in praedicatorem
de persecutore deducitur ad fratres a fratribus
ut unus ex fratribus, ad illos
ab illis, qui ab apostolis
fidem
induerant. [7] Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit
Hierosolymam cognoscendi Petri causa, ex officio et
iure
scilicet eiusdem fidei et praedicationis. [8] Nam et illi
non
essent mirati de persecutore factum praedicatorem si aliquid
contrarium praedicaret nec Dominum praeterea magnificassent
quia aduersarius eius Paulus
obuenerat.
[9] Itaque et dexteram ei dederunt, signum concordiae et
conuenientiae, et
inter se distributionem officii ordinauerunt,
non separationem euangelii nec ut
aliud alter sed ut
aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem, Paulus
in nationes. [10] Ceterum si reprehensus est
Petrus quod,
cum
conuixisset ethnicis, postea se a conuictu eorum separabat
personarum respectu,
utique conuersationis fuit uitium,
non praedicationis. [11] Non enim ex hoc alius
Deus quam creator et alius Christus quam ex Maria, et
alia spes quam
resurrectio annuntiabatur.
XXIV. [1] Non mihi tam bene est,
immo non mihi tam
male est ut apostolos committam. [2] Sed
quoniam peruersissimi
isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt ut
suspectam
faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi
pro Petro: ipsum Paulum dixisse
factum se esse omnibus
omnia, Iudaeis Iudaeum, non Iudaeis non Iudaeum ut
omnes
lucrificaret. [3] Adeo pro temporibus et personis
et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque
pro temporibus et personis
et causis committebant, quemadmodum
si et Petrus reprehenderet Paulum quod
prohibens
circumcisionem
circumciderit ipse Timotheum.
[4] Viderint qui de Apostolis
iudicant. Bene quod Petrus
Paulo et in martyrio adaequatur. [5] Sed
et si
in tertium
usque caelum ereptus Paulus et
in paradisum delatus audiit
quaedam illic, non possunt uideri fuisse quae illum
in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita
fuerit condicio eorum ut
nulli hominum proderentur.
[6] Quod si ad alicuius conscientiam manauit nescio quid
illud et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat aut Paulus
secreti proditi reus
est, aut et alius postea in paradisum
ereptus debet ostendi cui permissum sit eloqui quae Paulo
mutire non licuit.
XXV. [1] Sed, ut diximus, eadem dementia
est cum confitentur
quidem nihil apostolos ignorasse nec diuersa inter
se praedicasse, non tamen omnia uolunt illos omnibus
reuelasse. [2] Quaedam enim
palam et uniuersis, quaedam
secreto
et paucis demandasse quia et hoc uerbo usus est
Paulus ad Timotheum: O
Timothee, depositum custodi, et
rursum: Bonum depositum serua. [3] Quod hoc depositum
est? tacitum ut alteri doctrinae deputetur? [4] An
illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem
commendo apud te,
filiole Timothee? [5] Item illius
praecepti
de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui uiuificat
omnia et Iesum Christum, qui
testatus est sub Pontio Pilato
bonam confessionem, custodias praeceptum? [6] Quod autem
praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra
scriptis intelligere erat, non nescio quid subostendi hoc
dicto de
remotiore doctrina
sed potius inculcari de non
admittenda alia praeter eam quam
audierat ab ipso, et
puto coram multis, inquit, testibus. [7] Quos multos testes
si
nolunt ecclesiam intelligi, nihil interest,
quando nihil
tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur.
[8] Sed nec quia
uoluit illum haec fidelibus hominibus
demandare, qui idonei sint et alios
docere, id quoque ad
argumentum occulti alicuius euangelii
interpretandum est.
[9] Nam cum dicit haec, de eis
dicit de quibus in
praesenti
scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud conscientiam,
non haec sed illa dixisset.
XXVI. [1] Porro consequens erat, ut cui demandabat
euangelii administrationem, non passim nec inconsiderate
administrandam adiceret secundum dominicam uocem
'ne
margaritam porcis et sanctum canibus iactaret'.
[2] Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicuius
taciti sacramenti; ipse praeceperat si
quid in tenebris et
in abscondito audissent,
in luce et in tectis praedicarent.
[3] Ipse per similitudinem
praefigurauerat ne unam mnam,
id est unum uerbum
eius, sine fructu in abdito
reseruarent.
[4] Ipse docebat lucernam non sub
modium abstrudi
solere sed in candelabrum constitui ut luceat omnibus qui
in domo sunt. [5] Haec
apostoli aut neglexerunt
aut minime
intellexerunt si non adimpleuerunt abscondentes
aliquid
de lumine, id est, de Dei uerbo et Christi sacramento.
[6] Neminem, quod scio
uerebantur, non Iudaeorum uim,
non ethnicorum. Quo magis utique in ecclesia
libere praedicabant
qui in synagogis et in locis publicis non tacebant.
[7] Immo
neque Iudaeos conuertere neque ethnicos
inducere potuissent nisi, quod credi ab
eis uolebant,
ordine exponerent. [8] Multo magis iam credentibus
ecclesiis
nihil subtraxissent quod aliis paucis seorsum demandarent.
[9] Quamquam,
etsi quaedam inter domesticos, ut
ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse
credendum
est, quae aliam regulam fidei superducerent, diuersam et
contrariam illi quam catholicae in medium proferebant,
[10] ut alium Deum
in ecclesia dicerent, alium in hospitio,
aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam
in secreto,
aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent,
aliam apud paucos, [11] cum ipsi
obsecrarent in
epistulis suis, ut idipsum et
unum loquerentur omnes et
non essent scismata et dissensiones in ecclesia, quia siue
Paulus siue alii, eadem
praedicarent. [12] Alioquin
meminerant,
Sit sermo uester, est est, non non. Nam quod amplius
hoc, a malo est, ne euangelium in diuersitate tractarent. XXVII. [1] Si ergo incredibile est uel ignorasse
apostolos
plenitudinem praedicationis uel non omnem ordinem regulae
omnibus
edidisse, uideamus ne forte apostoli quidem
simpliciter et plene, ecclesiae autem suo uitio aliter
acceperint quam apostoli proferebant. [2] Omnia ista scrupulositatis
incitamenta
inuenias praetendi ab haereticis.
[3] Tenent correptas ab apostolo
ecclesias: O
insensati
Galatae, quis uos fascinauit? et: Tam bene
currebatis, quis
uos impediit?
ipsumque principium: Miror, quod sic tam
cito transferemini ab eo qui
uos uocauit in gratia, ad
aliud
euangelium; [4] item ad Corinthios scriptum quod essent
adhuc carnales qui lacte
educarentur, nondum idonei ad
pabulum, qui putarent se scire
aliquid quando nondum
scirent quemadmodum scire oporteret. [5] Cum
correptas ecclesias
opponunt, credant et emendatas. [6] Sed et illas recognoscant
de quarum fide et scientia et
conuersatione apostolus
gaudet et Deo gratias agit; quae tamen hodie cum
illis
correptis unius institutionis iura miscent. XXVIII. [1] Age nunc, omnes errauerint, deceptus sit
et
apostolus de testimonio reddendo
quibusdam ; nullam
respexerit Spiritus sanctus uti eam in ueritatem
deduceret,
ad hoc missus a Christo, ad
hoc postulatus de patre
ut esset doctor ueritatis. Neglexerit officium Dei uillicus,
Christi uicarius, sinens ecclesias aliter interim intelligere,
aliter credere quod ipse per apostolos praedicabat; ecquid
uerisimile est ut tot ac tantae in unam fidem errauerint?
[2] Nullus inter multos euentus unus est
exitus: uariasse
debuerat error doctrinae ecclesiarum. [3] Ceterum quod
apud multos unum inuenitur, non est erratum sed traditum.
[4] Audeat ergo aliquis dicere illos
errasse qui tradiderunt! XXIX. [1] Quoquo modo sit
erratum, tamdiu utique
regnauit
error, quamdiu haereses non erant. [2] Aliquos Marcionitas
et Valentinianos
liberanda ueritas expectabat.
[3] Interea perperam euangelizabatur, perperam
credebatur,
tot milia milium perperam tincta,
tot opera fidei perperam
ministrata, tot uirtutes, tot charismata
perperam
operata, tot sacerdotia, tot
ministeria perperam functa,
tot denique martyria perperam coronata. [4] Aut si
non
perperam nec in uacuum,
quale est ut ante res Dei
currerent quam cuius Dei notum esset? ante christiani
quam Christus inuentus? Ante haereses
quam uera doctrina?
[5] Sed enim in omnibus ueritas imaginem
antecedit,
post rem similitudo succedit. [6] Ceterum satis ineptum
ut prior in
doctrina haeresis habeatur, uel quoniam
ipsa est
quae futuras haereses et cauendas praenuntiabat.
[7] Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum
est, immo ipsa
doctrina ad ecclesiam suam scribit: Et si angelus de caelo
aliter euangelizauerit citra quam nos, anathema sit. XXX. [1] Vbi tunc Marcion, ponticus nauclerus,
Stoicae
studiosus? ubi Valentinus Platonicae sectator? [2] Nam
constat illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere
principatu,
et in catholicae primo doctrinam credidisse apud
ecclesiam Romanensem sub episcopatu Eleutherii benedicti,
donec ob inquietam semper eorum curiositatem,
qua fratres
quoque uitabant, semel et iterum eiecti, Marcion quidem
cum ducentis sestertiis
quae ecclesiae intulerat, nouissime
in perpetuum discidium relegati, uenena doctrinarum suarum
disseminauerunt. [3] Postmodum
Marcion paenitentiam
confessus cum condicioni datae sibi occurrit, ita pacem
recepturus si ceteros quoque, quos perditioni erudisset,
ecclesiae restitueret, morte praeuentus est. [4] Oportebat
enim haereses
esse. Nec tamen ideo bonum haereses quia
esse eas oportebat. Quasi non et malum oportuerit esse.
Nam et Dominum tradi
oportebat sed uae traditori! ne
quis
etiam hinc haereses defendat. [5] Si et Apellis stemma
retractandum est, tam
non uetus et ipse quam Marcion
institutor et praeformator eius, sed lapsus in feminam
desertor continentiae Marcionensis, ab oculis sanctissimi
magistri Alexandriam
secessit. [6] Inde post annos regressus
non melior nisi tantum qua
iam non Marcionites, in
alteram feminam impegit, illam uirginem Philumenen,
quam supra edidimus, postea uero inmane prostibulum
et ipsam, cuius energemate
circumuentus, quas ab ea
didicit Fanerw&seij
scripsit. [7] Adhuc in saeculo supersunt
qui meminerint eorum, etiam proprii
discentes et successores
ipsorum ne se posteriores negare possint. [8] Quamquam
et
de operibus suis, ut dixit Dominus, reuincuntur.
[9] Si enim Marcion nouum testamentum a
uetere
separauit,
posterior est eo quod separauit quia separare non
posset nisi quod
unitum fuit. [10] Vnitum ergo antequam
separaretur postea separatum posteriorem
ostendit
separatorem. [11] Item
Valentinus aliter exponens et
sine dubio emendans hoc nomine quicquid
emendat, ut
mendosum retro, anterius fuisse demonstrat. [12] Hos ut
insigniores et frequentiores adulteros
ueritatis nominamus.
[13] Ceterum et Nigidius nescio
qui et Hermogenes
et multi alii
adhuc ambulant peruertentes uias Domini.
Cupio, ostendant mihi ex qua auctoritate prodierint. [14] Si
alium deum praedicant, quomodo eius Dei rebus et litteris
nominibus utuntur aduersus quem praedicant? Si
eumdem, quomodo aliter? [15] Probent se nouos apostolos
esse, dicant
Christum iterum descendisse, iterum ipsum
docuisse, iterum crucifixum, iterum
mortuum, iterum
resuscitatum. [16] Sic enim
apostolos solet facere, dare
praeterea illis uirtutem eadem
signa edendi quae et ipse.
[17] Volo igitur et uirtutes eorum proferri, nisi quod
agnosco
maximam uirtutem eorum qua apostolos in peruersum
aemulantur. Illi enim
de mortuis uiuos faciebant, isti de
uiuis mortuos faciunt. XXXI. [1] Sed ab excessu reuertar ad principalitatem
ueritatis et posteritatem mendacitatis
disputandam, ex
illius quoque parabolae
patrocinio quae bonum semen frumenti
a Domino seminatum in
primore constituit, auenarum
autem sterilis faeni
adulterium ab inimico diabolo
postea superducit. [2] Proprie
enim doctrinarum distinctionem
figurat
quia et alibi uerbum Dei seminis similitudo
est. [3] Ita ex ipso ordine
manifestatur id esse dominicum
et uerum quod sit prius traditum, id autem
extraneum et falsum quod sit posterius immissum. [4] Ea
sententia manebit aduersus
posteriores quasque haereses,
quibus nulla constantia de conscientia competit
ad defendendam
sibi
ueritatem. XXXII. [1] Ceterum si quae audent interserere se aetati
apostolicae ut ideo uideantur
ab apostolis traditae quia
sub apostolis fuerunt, possumus dicere: edant ergo
origines
ecclesiarum suarum,
euoluant ordinem episcoporum
suorum, ita per successionem ab initio decurrentem ut
primus ille episcopus aliquem ex apostolis uel apostolicis
uiris, qui tamen cum apostolis perseuerauerit, habuerit
auctorem et antecessorem. [2] Hoc enim modo
ecclesiae
apostolicae
census
suos deferunt,
sicut Smyrnaeorum ecclesia
Polycarpum ab Iohanne conlocatum refert,
sicut Romanorum
Clementem a Petro ordinatum est. [3] Perinde
utique et ceterae exhibent quos ab apostolis in episcopatum
constitutos apostolici
seminis traduces habeant.
[4] Confingant tale aliquid haeretici.
Quid enim illis post blasphemiam
inlicitum est? [5] Sed etsi confinxerint, nihil
promouebunt.
Ipsa enim doctrina eorum cum apostolica comparata
ex diuersitate
et contrarietate sua pronuntiabit
neque apostoli alicuius auctoris esse neque
apostolici
quia, sicut apostoli non diuersa inter se docuissent, ita et
apostolici non contraria apostolis edidissent nisi <si>
illi, qui ab apostolis
didicerunt, aliter praedicauerunt. [6] Ad
hanc itaque
formam prouocabuntur
ab illis ecclesiis quae,
licet nullum
ex apostolis uel apostolicis auctorem suum
proferant, ut multo posteriores,
quae denique cottidie
instituuntur, tamen in eadem fide conspirantes non minus
apostolicae deputantur pro consanguinitate doctrinae.
[7] Ita omnes
haereses ad utramque formam a nostris
ecclesiis prouocatae probent se quaqua
putant apostolicas.
[8] Sed adeo nec sunt nec probare possunt quod
non sunt, nec
recipiuntur in pacem et communicationem
ab ecclesiis quoquo modo apostolicis,
scilicet ob diuersitatem
sacramenti nullo modo
apostolicae. XXXIII. [1] Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum
recognitionem quae tunc sub apostolis
fuerunt ab isdem
apostolis et demonstratae et deieratae. [2] Nam et sic facilius
traducentur dum aut iam tunc fuisse deprehendentur
aut ex illis quae iam tunc
fuerunt, semina sumpsisse.
[3] Paulus, in prima ad
Corinthios notat negatores et
dubitatores
resurrectionis : haec opinio propria Sadducaeorum.
[4] Partem eius usurpat
Marcion et Apelles et Valentinus
et si qui alii resurrectionem carnis
infringunt. [5] Et
ad Galatas scribens inuehitur in
obseruatores et defensores
circumcisionis et legis, Hebionis haeresis sic est.
[6] Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores
suggillat. Ita instituunt
Marcion et Apelles eius secutor.
[7] Aeque tangit eos qui dicerent factam iam
resurrectionem :
id de se Valentiniani asseuerant. [8] Sed et cum
genealogias indeterminatas nominat,
Valentinus agnoscitur,
apud quem Aeon ille nescio qui noui et non unius nominis
generat e sua Charite Sensum
et Veritatem; et hi
aeque procreant ex se Sermonem et Vitam,
dehinc et isti
generant Hominem et Ecclesiam de qua prima ogdoade
Aeonum exinde decem alii et duodecim
reliqui Aeones
miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum.
[9] Idem
apostolus, cum improbat elementis seruientes,
aliquid Hermogenis ostendit qui, materiam non
natam introducens Deo non nato eam comparat et ita
matrem elementorum deam faciens
potest ei seruire quam
Deo comparat. [10] Ioannes
uero in Apocalypsi idolothyta
edentes et stupra committentes iubetur castigare:
sunt et nunc alii Nicolaitae, Caiana haeresis dicitur. [11] At
in epistula eos
maxime antichristos uocat qui Christum
negarent in carne uenisse et qui non
putarent Iesum
esse filium Dei: illud Marcion,
hoc Hebion uindicauit.
[12] Simonianae autem magiae
disciplina
angelis seruiens
utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro
apostolo in ipso Simone damnabatur.
XXXIV. [1] Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum
adulterinarum quae sub apostolis
fuisse ab ipsis apostolis
discimus. [2] Et tamen nullam inuenimus
institutionem
inter tot diuersitates peruersitatum quae de Deo creatore
uniuersorum controuersiam mouerit. [3] Nemo alterum
deum ausus est suspicari, facilius de filio quam de patre
haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem
alium
Deum solius bonitatis induceret. [4] Apelles creatorem
angelum
nescio quem gloriosum superioris Dei
faceret deum
legis et Israelis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas
suos spargeret et unius Aeonis uitium in originem
deduceret Dei creatoris. [5] His
solis et his primis reuelata
est ueritas diuinitatis, maiorem scilicet dignationem et
pleniorem gratiam a
diabolo consecutis qui Deum sic
quoque uoluerit aemulari, ut de doctrinis
uenenorum,
quod Dominus negauit, ipse faceret discipulos super magistrum.
[6] Eligant igitur sibi tempora uniuersae
haereses
quae quando fuerint - dum non
intersit quae quando
dum
de ueritate non sint - et utique quae sub apostolis
non fuerunt, fuisse non possunt. [7] Si enim fuissent,
nominarentur et ipsae ut et ipsae coercendae; quae uero
sub apostolis fuerunt,
in sua nominatione damnantur.
[8] Siue ergo eaedem nunc sunt aliquanto
expolitiores quae
sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem,
siue aliae quidem fuerunt,
aliae autem postea obortae,
quidam ex illis opinionis usurpauerunt, habendo cum
eis consortium praedicationis
habeant necesse est etiam
consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto
posteritatis, quo etsi
nihil de damnaticiis participarent,
de aetate sola praeiudicarentur, tanto
magis adulterae
quanto nec ab apostolis nominatae. [9] Vnde firmius
constat
has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.
XXXV. [1] His definitionibus prouocatae a nobis et reuictae
haereses omnes, siue quae
posterae, siue quae coaetaneae
apostolorum, dummodo diuersae, siue generaliter
siue specialiter notatae ab
eis, dummodo praedamnatae,
audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi
praescriptiones
aduersus nostram disciplinam. [2] Si enim negant
ueritatem eius, debent probare illam quoque
haeresin
esse, eadem forma reuictam qua ipsae reuincuntur, et
ostendere simul ubinam quaerenda sit ueritas quam apud
illas
non esse iam constat. [3] Posterior nostra res non est,
immo omnibus prior est. Hoc
erit testimonium ueritatis
ubique occupantis principatum. [4] Apostolis non damnatur,
immo
defenditur: hoc erit indicium proprietatis;
[5] quam enim non damnant
qui extraneam quamque damnarunt,
suam ostendunt, ideoque et
defendunt.
XXXVI. [1]
Age iam, qui uoles curiositatem melius exercere
in negotio salutis tuae,
percurre ecclesias apostolicas
apud quas
ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis
locis
praesident, apud quas ipsae authenticae litterae eorum
recitantur sonantes uocem et repraesentantes faciem
uniuscuiusque
. [2] Proxima est tibi
Achaia, habes Corinthum.
Si
non longe es a Macedonia, habes Philippos; si
potes in Asiam tendere, habes Ephesum; si autem Italiae
adiaces
, habes Romam unde nobis quoque auctoritas
praesto est
. [3] Ista quam felix
ecclesia cui
totam doctrinam
apostoli cum sanguine suo profuderunt,
ubi Petrus
passioni dominicae adaequatur,
ubi Paulus Ioannis exitu
coronatur, ubi apostolus Ioannes posteaquam in oleum
igneum demersus nihil passus est, in insulam relegatur;
[4]
uideamus quid didicerit, quid docuerit: cum Africanis
quoque ecclesiis contesseratis, [5] unum Deum
Dominum
nouit, creatorem
uniuersitatis, et Christum Iesum ex uirgine
Maria filium Dei creatoris, et
carnis resurrectionem,
legem et prophetas cum euangelicis et apostolicis
litteris
miscet, et inde potat
fidem; eam aqua signat, sancto spiritu
uestit, eucharistia pascit, martyrium exhortatur et ita
aduersus hanc
institutionem neminem recipit. [6] Haec est
institutio, non dico iam quae futuras
haereses praenuntiabat
sed de qua haereses prodierunt. Sed non sunt ex
illa
, ex quo factae sunt aduersus illam. [7]
Etiam de oliuae
nucleo mitis et optimae et necessariae asper oleaster
oritur; etiam de papauere ficus gratissimae et
suauissimae
uentosa et uana caprificus exsurgit. [8] Ita et haereses
de nostro frutice, non
nostro genere, ueritatis
grano sed mendacio siluestres.
XXXVII. [1]
Si haec ita se habent, ut ueritas nobis adiudicetur,
quicumque in ea regula
incedimus quam ecclesiae
ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo
tradidit,
constat ratio propositi nostri
definientis non esse admittendos
haereticos ad ineundam de scripturis prouocationem
quos sine scripturis probamus ad scripturas non pertinere.
[2] Si enim haeretici sunt,
christiani esse non possunt,
non a Christo habendo quod de sua electione sectati
haereticorum nomine admittunt. [3] Ita non
christiani
nullum
ius capiunt christianarum litterarum ad quos merito
dicendum est: ' Qui estis? quando et unde uenistis?
quid in meo agitis, non mei? quo denique, Marcion,
iure
siluam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos
transuertis? qua
potestate, Apelles, limites meos commoues ?
[4] [mea est possessio,] Quid hic,
ceteri, ad uoluntatem
uestram
seminatis et pascitis? Mea est possessio,
olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas ab
ipsis
auctoribus quorum fuit res. [5] Ego sum
heres apostolorum.
Sicut
cauerunt testamento suo, sicut fidei commiserunt,
sicut adiurauerunt, ita teneo. [6] Vos
certe exheredauerunt
semper et abdicauerunt ut extraneos, ut inimicos'.
[7] Vnde
autem extranei et inimici apostolis haeretici,
nisi ex diuersitate doctrinae,
quam unusquisque de suo
arbitrio aduersus apostolos aut protulit aut
recepit?
XXXVIII. [1]
Illic igitur et scripturarum et expositionum
adulteratio
deputanda est ubi diuersitas
doctrinae inuenitur.
[2] Quibus fuit propositum aliter docendi, eos necessitas
institit aliter disponendi instrumenta
doctrinae.
[3] Alias enim non potuissent aliter
docere nisi aliter haberent
per
quae docerent. Sicut illis non potuisset succedere
corruptela doctrinae sine corruptela instrumentorum
eius, ita et nobis integritas doctrinae non competisset
sine
integritate eorum per quae
doctrina tractatur. [4] Etenim
quid contrarium nobis in nostris? Quid de proprio intulimus
ut aliquid contrarium ei et in Scripturis deprehensum
detractione
uel adiectione uel transmutatione remediaremus?
[5] Quod sumus, hoc sunt
scripturae ab initio
suo. Ex illis
sumus, antequam nihil aliter fuit quam sumus;
quid denique fuit, antequam a uobis interpolarentur?
[6] Cum
autem omnis interpolatio posterior credenda
sit, ueniens utique ex causa aemulationis quae neque prior
neque domestica unquam est eius quod aemulatur,
tam
incredibile est sapienti cuique ut nos adulterum stilum
intulisse uideamur scripturis qui sumus et primi et ex
ipsis, quam illos non intulisse qui sunt et
posteri et aduersi.
[7] Alius manu scripturas, alius sensus expositione interuertit.
[8]
Neque enim si Valentinus integro
instrumento
uti uidetur, non callidiore ingenio quam Marcion manus
intulit ueritati. [9] Marcion enim exerte et palam
machaera,
non stilo usus est, quoniam
ad materiam suam caedem
scripturarum
confecit. [10] Valentinus autem
pepercit
quoniam non ad materiam scripturas sed
materiam ad scripturas
excogitauit. Et tamen plus abstulit et plus adiecit,
auferens proprietates singulorum quoque uerborum et adiiciens
dispositiones non
comparentium rerum.
XXXIX. [1]
Haec sunt ingenia de spiritalibus nequitiae
cum
quibus luctatio est nobis, fratres, merito contemplanda,
fidei necessaria ut electi manifestentur, ut
reprobi
detegantur. [2] Et ideo habent
uim et in excogitandis
instruendisque erroribus
facilitatem, non adeo mirandam
quasi difficilem et
inexplicabilem, cum de saecularibus
quoque scripturis exemplum praesto sit
eiusmodi facilitatis.
[3] Vides hodie
ex Virgilio fabulam in totum aliam
componi, materia secundum uersus et uersibus
secundum
materiam concinnatis. [4] Denique
Hosidius
Geta Medeam
tragoediam ex Virgilio plenissime exsuxit. Meus quidam
propinquus ex eodem poeta
inter cetera stili sui otia Pinacem
Cebetis explicuit. [5]
Homerocentones etiam uocari
solent qui de
carminibus Homeri propria opera more centonario
ex multis hinc inde compositis
in unum sarciunt
corpus. [6] Et utique
fecundior diuina litteratura ad facultatem
cuiuscumque materiae. [7] Nec periclitor dicere, ipsas
quoque scripturas sic esse ex Dei uoluntate dispositas, ut
haereticis materias subministrarent cum legam oportere
haereses esse, quae sine scripturis
esse non possunt.
XL. [1] Sed quaeritur, a quo intellectus interuertatur
eorum
quae ad haereses faciant? [2] A
diabolo scilicet, cuius
sunt partes
interuertendi ueritatem qui ipsas
quoque res
sacramentorum diuinorum
idolorum mysteriis aemulatur.
[3] Tingit et
ipse quosdam utique credentes et fideles suos;
expositionem delictorum de lauacro repromittit, [4] et
si adhuc memini Mithrae, signat illic in frontibus milites
suos. Celebrat et panis oblationem
et imaginem resurrectionis
inducit et sub gladio redimit coronam. [5] Quid,
quod et
summum pontificem in unis nuptiis statuit?
Habet et uirgines, habet et
continentes. [6] Ceterum si
Numae Pompilii superstitiones
reuoluamus, si sacerdotalia
officia et insignia et priuilegia, si sacrificantium ministeria
et instrumenta et uasa, <si>
ipsorum sacrificiorum
ac piaculorum et uotorum curiositates consideremus,
nonne
manifeste diabolus morositatem illam Iudaicae legis imitatus
est? [7] Qui ergo ipsas res de quibus sacramenta
Christi administrantur, tam
aemulanter adfectauit exprimere
in negotiis idololatriae, utique et idem et
eodem ingenio
gestiit et potuit instrumenta quoque diuinarum rerum
et sanctorum
christianorum, sensum de sensibus, uerba
de uerbis, parabolas
de parabolis, profanae et aemulae
fidei attemperare. [8] Et
ideo neque a diabolo inmissa esse
spiritalia nequitiae, ex quibus etiam haereses ueniunt,
dubitare quis debet,
neque ab idololatria distare haereses
cum et auctoris et operis eiusdem sint,
cuius et idololatria.
[9] Deum aut fingunt alium aduersus
creatorem aut si
unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam
in uero est. [10] Itaque omne
mendacium quod de Deo
dicunt, quoddammodo genus est idololatriae.
XLI. [1]
Non omittam ipsius etiam conuersationis haereticae
descriptionem quam
futilis, quam terrena, quam
humana sit, sine grauitate, sine auctoritate, sine disciplina
ut fidei suae congruens. [2] In primis quis catechumenus,
quis fidelis
incertum est, pariter adeunt,
pariter
audiunt, pariter orant; etiam ethnici si
superuenerint,
sanctum canibus et porcis margaritas,
licet non ueras,
iactabunt. [3] Simplicitatem uolunt esse prostrationem
disciplinae
cuius penes nos curam lenocinium uocant. Pacem
quoque passim cum omnibus miscent. [4] Nihil enim interest
illis, licet diuersa tractantibus, dum ad unius
ueritatis
expugnationem conspirent. Omnes tument, omnes
scientiam pollicentur.
Ante sunt perfecti catechumeni
quam edocti. [5] Ipsae mulieres haereticae, quam
procaces! quae audeant docere, contendere, exorcismos agere,
curationes
repromittere, fortasse an et tingere. [6] Ordinationes
eorum
temerariae, leues, inconstantes. Nunc
neophytos
conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas
nostros ut gloria eos obligent quia ueritate non possunt.
[7] Nusquam facilius
proficitur quam in castris rebellium
ubi ipsum esse illic promereri est. [8]
Itaque alius hodie
episcopus, cras alius; hodie diaconus qui cras lector;
hodie presbyter qui cras laicus. Nam et laicis sacerdotalia
munera
iniungunt.
XLII. [1]
De uerbi autem administratione quid dicam
cum
hoc sit negotium illis, non
ethnicos conuertendi sed nostros
euertendi? [2] Hanc magis
gloriam captant, si stantibus
ruinam, non si iacentibus eleuationem operentur.
Quoniam et ipsum opus eorum non de suo proprio aedificio
uenit sed de ueritatis destructione, nostra suffodiunt
ut sua aedificent: [3] adime illis legem
Moysi et prophetas
et creatorem Deum,
accusationem et loqui non habent.
[ [4] Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium
aedificiorum
quam exstructiones iacentium ruinarum.] [5] Ad haec
solummodo opera humiles et blandi et summissi agunt.
Ceterum nec suis praesidibus
reuerentiam nouerunt. [6] Et
hoc est quod scismata apud haereticos fere non sunt quia,
cum sint, non parent: schisma est enim
unitas ipsa. [7] Mentior
si non etiam a regulis suis
uariant inter se dum
unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit,
quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit.
[8] Agnoscit naturam suam et originis suae
morem
profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod
Valentino,
idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem
innouare. [9]
Denique penitus inspectae haereses omnes in
multis cum auctoribus suis dissentientes
deprehenduntur.
[10] Plerique nec ecclesias habent, sine matre, sine sede,
orbi fide,
extorres, quasi sibilati uagantur.
XLIII. [1]
Notata sunt etiam commercia haereticorum
cum
magis quam plurimis, cum circulatoribus, cum astrologis,
cum philosophis, curiositati scilicet deditis.
[2] Quaerite et inuenietis ubique meminerunt. Adeo et de genere
conuersationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae
index disciplina est. [3] Negant Deum
timendum:
itaque libera sunt illis omnia et soluta. [4] Vbi autem Deus
non timetur nisi ubi
non est? ubi Deus non est, nec ueritas
ulla est; ubi ueritas nulla est, merito et talis disciplina
est. [5] At ubi
Deus, ibi metus in Deum qui est initium
sapientiae. Vbi metus in Deum, ibi
grauitas honesta et diligentia
attonita et cura sollicita et adlectio explorata
et
communicatio deliberata et
promotio emerita et subiectio
religiosa et apparitio deuota et processio modesta, et ecclesia
unita et Dei
omnia.
XLIV. [1]
Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae
ad
probationem ueritatis accedunt, a qua diuertere
nemini expedit qui meminerit
futuri iudicii, quo
omnes nos necesse est apud Christi tribunal astare, reddentes
rationem in primis fidei ipsius. [2] Quid ergo dicent,
qui illam stuprauerint
adulterio haeretico uirginem traditam
a Christo? [3] Credo
allegabunt nihil
unquam sibi
ab illo uel apostolis eius, de saeuis et peruersis doctrinis
futuris praenuntiatum et de cauendis
abominandisque praeceptum.
[4] Agnoscant suam potius culpam quam
illorum
qui non ante praestruxerunt. [5] Adicient praeterea
multa
de auctoritate cuiusque doctoris haeretici: signis illos
maxime doctrinae suae
fidem confirmasse, mortuos suscitasse,
debiles reformasse,
futura significasse uti merito
apostoli crederentur. [6] Quasi nec hoc scriptum
sit uenturos
multos qui etiam uirtutes maximas ederent ad fallaciam
muniendam corruptae
praedicationis. Itaque ueniam
merebuntur. [7] Si uero memores dominicarum et
apostolicarum
[scripturarum et] denuntiationum in fide integra
steterint, credo de uenia periclitabuntur respondente Domino:
[8] 'Praenuntiaueram plane futuros fallaciae magistros
in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam,
et discentibus meis eadem ad uos praedicare mandaueram.
[9] Semel euangelium et eiusdem regulae doctrinam apostolis
meis delegaueram. Sed cum uos non crederetis, libuit
mihi postea aliqua inde mutare. [10] Resurrectionem
promiseran
etiam carnis
sed recogitaui ne implere non possem.
Natum me ostenderam ex uirgine sed postea
turpe
mihi uisum est. [11] Patrem dixeram qui solem et pluuias
fecit, sed alius me
pater melior adoptauit. Prohibueram
uos aurem accommodare haereticis sed erraui.' [12] Talia
capit opinari eos qui exorbitant et
fidei ueritatis periculum
non
cauent.
[13]
Sed nunc quidem generaliter actum est a
nobis aduersus
haereses omnes certis et iustis et necessariis praescriptionibus
repellendas a conlatione scripturarum. [14] De
reliquo si Dei gratia adnuerit etiam
specialiter quibusdam
respondebimus. |