Tertulliani de Spectaculis

-----------------------------

I. [1] Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum voluptates adimat, dei servi, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet. [2]  tanta est enim voluptatum vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem. [3]  ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt: nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nec vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit. [4]  atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum ista non competant verae religioni et vero obsequio erga verum deum. [5]  sunt qui existimant Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerint, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur. [6]  pigebat scilicet etiam perseverantes tantis in voluptatibus propter dominum mori. quamquam, etsi ita esset, tam apto consilio tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.

II. [1] iam vero nemo est, qui non hoc quoque praetendat: omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus, et utique bona omnia, ut boni auctoris; inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, equum verbi gratia et leonem et vires corporis et vocis suavitates; igitur neque alienum videri posse neque inimicum deo quod de conditione constet ipsius, neque cultoribus dei deputandum, quod ei non sit inimicum, quia nec alienum. [2] plane et ipsae extructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit; sed et ipsi actus sub caelo dei transiguntur.

quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere. [3] plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis quam vitae avocet ab hac secta. nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut datam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia nisi voluptas. [4] nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse universitatis conditorem eamque universitatem tam bonam quam homini mancipatam. [5] sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut prohibeat quae instituit, simul quae vis sit aemula ex adverso adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem neque adversarium noveris eius quem minus noveris. [6] non ergo hoc solum respiciendum est, a quo omnia sint instituta, sed a quo conversa. ita enim apparebit, cui usui sint instituta, si appareat, cui non. [7] multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.

ceterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant. [8] vides homicidium ferro veneno magicis devinctionibus perfici: tam ferrum dei res est quam herbae, quam angeli. numquid tamen in hominis necem auctor ista providit? atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interimit: "non occides." [9] proinde aurum aes argentum ebur lignum et quaecumque fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo posuit nisi saeculi auctor deus? numquid tamen, ut haec adversus ipsum adorentur? atquin summa offensa penes illum idololatria. quid non dei est quod deum offendit? sed cum offendit, dei esse desiit, et cum desiit, offendit. [10] ipse homo, omnium flagitiorum auctor, non tantum opus dei, verum etiam imago est; et tamen et corpore et spiritu desciit a suo institutore. neque enim oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum maliloquii et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad vim et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum, ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret. non opinor. [11] nam si omnem malignitatem et si tantum malitiam excogitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis: perversa administratio conditionis a conditis.

[12] nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet: cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.

III. [1] hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus. quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi. [2] plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est: "non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes", ita exerte definitum: non ibis in circum, non in theatrum, agonem, munus non spectabis. [3] sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David: "felix vir", inquit, "qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit." [4] nam etsi iustum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino consultantium non communicavit, late tamen semper scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione. [5] si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi? minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei? [6] quid, quod et cetera congruunt: nam apud spectacula et in cathedra sedetur et in via statur; vias enim et cardines vocant balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum; cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs. [7] itaque e contrario "infelix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit." generaliter dictum intellegamus, cum quid aliter, etiam specialiter interpretari capit. nam et specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt. [8] cum deus Israhelitas admonet disciplinae vel obiurgat, utique ad omnes habet; cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat. sic omnis gens peccatrix Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiam omne spectaculum concilium impiorum a genere ad speciem.

IV. [1] ne quis argutari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur. [2] quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria? ex qua omnis immundus et nequam spiritus ut ita dixerim, + quia nec diutius de hoc. [3] igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian. [4] commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint exinde titulos, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur. si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatrian neque ad nostram eierationem pertinebit.

V. [1] de originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius nec aliunde investigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium litterarum. [2] extant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. ab his ludorum origo sic traditur: Lydos ex Asia transvenas in Etruria consedisse Timaeus refert duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt. inde Romani arcessitos artifices mutuantur, itemque enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur. [3] sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat. [4] nihil iam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit. nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt demonstrata gratia vini. [5] exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant. eundem enim et Consum vocant. dehinc Ecurria ab equis Marti Romulus dixit; quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. [6] probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum. facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis. [7] et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum inscriptione eiusmodi: CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES + COILLO POTENTES. sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII. Kalend. Septembres flamen Quirinalis et virgines. [8] dehinc idem Romulus Iovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit; post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis deam finxerunt); dehinc Tullus Hostilius dehinc Ancus Marcius et ceteri. qui quos quem per ordinem et quibus idolis ludos instituerint, positum est apud Suetonium Tranquillum vel a quibus Tranquillus accepit. sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.

VI. [1] accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur. [2] Megalenses enim et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales in commune celebrantur, reliqui ludorum de natalibus et sollemnibus regum et publicis prosperitatibus et municipalibus festis superstitionis causas habent. [3] inter quos etiam privatorum memoriis legatariae editiones parentant, id quoque secundum institutionis antiquitatem. nam et a primordio bifariam ludi censebantur, sacri et funebres id est deis nationum et mortuis. [4] sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus. licebit mortuis, licebit deis suis faciant, perinde mortuis suis ut diis faciunt; una condicio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatrian.

VII. [1] communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis. perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae. [2] sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen: pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuviis. [3] quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur, sciunt homines illius urbis, in qua daemoniorum conventus consedit. [4] ea si minore cura per provincias pro minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi, unde et petuntur, inde inquinantur, unde sumuntur. nam et rivulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus ex sua fronde qualitatem originis continet. [5] viderit ambitio sive frugalitas eius, quod deum offendit qualiscumque pompa circi: etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est; etsi unam tensam trahat, Iovis tamen plaustrum est; quaevis idololatria sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.

VIII. [1] ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur. cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent. [2] qui spectaculum primum a Circa Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur. plane venefica eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet. quot igitur in habitu loci illius idololatrias recognoscis? [3] singula ornamenta circi singula templa sunt. ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt. delphines Neptuno vomunt, columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent; [4] ante eas tres arae trinis deis parent, Magnis Potentibus Valentibus. eosdem Samothracas existimant. [5] obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat, Soli prostituta. scriptura eius unde eius et census: de Aegypto superstitio est. frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna; ea itaque illic praesidet euripo. [6] Consus, ut diximus, apud metas sub terra delitescit Murcias. eas quoque idolum fecit: Murciam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem voverunt. [7] animadverte, Christiane, quot nomina inmunda possederint circum. aliena est tibi regio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt.

de locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorundam interrogationem. [8] quid enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento? nulla est praescriptio de locis. nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium. [9] ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt: totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt. [10] non tamen quod in saeculo sumus, a deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus. proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator vel adorator intravero, a deo excidam, quemadmodum circum vel theatrum spectator. loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur. [11] propterea autem commemoramus, quibus eiusmodi loca dicentur ut eorum demonstremus esse quae in iis locis fiunt, quibus ipsa loca dicantur.

IX. [1] nunc de artificio quo circenses exhibentur. res equestris retro simplex: de dorso agebatur, et utique communis usus reus non erat. sed cum ad ludos coactus est, transiit a dei munere ad daemoniorum officia. [2] itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet. sed et Neptunus equestris est, quem Graeci "ippion" appellant. [3] de iugo vero Iovi, quadrigas Soli, bigas Lunae sanxerunt. sed et primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor.

Erichthonius, Minervae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus ipse, non coluber. [4] si vero Trochilus Argivus auctor est currus, primae Iunoni id opus suum dedicavit. si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscriptus est, si idem est Quirinus. [5] talibus auctoribus quadrigae productae merito et aurigas coloribus idololatriae vestierunt. namque initio duo soli fuerunt, albus et russeus. albus hiemi ob nives candidas, russeus aestati ob solis ruborem voti erant. sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno. [6] cum autem omnis species idololatriae damnata sit a deo, utique etiam illa damnatur, quae elementis mundialibus profanatur.

X. [1] transeamus ad scaenicas res, quarum et originem communem et titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri iam ostendimus. [2] apparatus etiam ex ea parte consortes, qua ad scaenam a templis et aris et illa infelicitate turis et sanguinis inter tibias et tubas itur duobus inquinatissimis arbitris funerum et sacrorum, dissignatore et haruspice. [3] ita cum de originibus ludorum ad circenses transiimus, inde nunc ad scaenicos ludos dirigemus a loci vitio. theatrum proprie sacrarium Veneris est. hoc denique modo id genus operis in saeculo evasit. [4] nam saepe censores nascentia cum maxime theatra destruebant moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut iam hinc ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogativa. [5] itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem Veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed Veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum. [6] ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexuit et disciplinam superstitione delusit. sed Veneri et Libero convenit. duo ista daemonia conspirata et coniurata inter se sunt ebrietatis et libidinis. [7] itaque theatrum Veneris Liberi quoque domus est. nam et alios ludos scaenicos Liberalia proprie vocabant, praeterquam Libero devotos, quae sunt Dionysia penes Graecos, etiam a Libero institutos. [8] et est plane in artibus quoque scaenicis Liberi et Veneris patrocinium. quae privata et propria sunt scaenae, de gestu et corporis flexu mollitiam Veneri et Libero immolant, illi per sexum, illi per luxum dissolutis. [9] quae vero voce et modis et organis et litteris transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent. Oderis, Christiane, quorum auctores non potes non odisse.

[10] iam nunc volumus suggerere de artibus et de his, quorum auctores in nominibus exsecramur. scimus nihil esse nomina mortuorum, sicut nec ipsa simulacra eorum; sed non ignoramus, qui sub istis nominibus et institutis simulacris operentur et gaudeant et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet, daemones. [11] videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dei habentur. [12] immo quod ad artes pertinet, altius praescripsisse debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a domino avocarent et suo honori obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse. [13] neque enim ab aliis procuratum fuisset quod ad illos perventurum esset nec per alios tunc homines edidissent quam per ipsos, in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis sibi negotium acturae constituerunt. ut ordo peragatur, ineamus etiam agonum retractatum.

XI. [1] origo istis de ludorum propinquitate est. inde et ipsi sacri vel funebres instituti aut deis nationum aut mortuis fiunt. perinde tituli: Olympia Iovi, quae sunt Romae Capitolina, item Herculi Nemea, Neptuno Isthmia, ceteri mortuorum varii agones. [2] quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine? [3] ut de loco suppleam et de loco communi, pro collegio artium Musicarum et Minervalium et Apollinarium, etiam Martialium, per duellum, per tubam in stadio circum aemulantur, quod utique templum est et ipsum eius idoli, cuius sollemnitates agit. [4] sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.

XII. [1] superest illius insignissimi spectaculi ac receptissimi recognitio. munus dictum est ab officio, quoniam officium etiam muneris nomen est. officium autem mortuis hoc spectaculo facere se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperaverunt. [2] nam olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel mali status servos mercati in exequiis immolabant. [3] postea placuit impietatem voluptate adumbrare. itaque quos paraverant, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant. ita mortem homicidiis consolabantur. [4] haec muneri origo. sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferarum voluptati satis non fiebat nisi et feris humana corpora dissiparentur. quod ergo mortuis litabatur, utique parentationi deputabatur; quae species proinde idololatria est, quoniam et idololatria parentationis est species: tam haec quam illa mortuis ministrat. [5] in mortuorum autem idolis daemonia consistunt.

ut et titulos considerem, licet transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus et flaminia et sacerdotia, cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quicquid dignitatis nomine administratur communicet etiam maculas eius, a qua habet causas. [6] idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine invitatione daemonum non sunt. [7] quid ergo de horrendo loco perorem, quem nec periuria sustinent? pluribus enim et asperioribus nominibus amphitheatrum consecratur quam Capitolium: omnium daemonum templum est. tot illic immundi spiritus considunt, quot homines capit. ut et de artibus concludam, Martem et Dianam utriusque ludi praesides novimus.

XIII. [1] satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus. [2] non quod idolum sit aliquid, ut apostolus ait, sed quoniam quae faciunt daemoniis faciunt consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum, sive mortuorum sive, ut putant, deorum. [3] propterea igitur, quoniam utraque species idolorum condicionis unius est, dum mortui et dei unum sunt, utraque idololatria abstinemus. [4] nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram novimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus. sed neque de sacrificio et parentato edimus, quia non possumus cenam dei edere et cenam daemoniorum. [5] si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, et aures et oculos, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur, quorum munditia magis ad deum pertinet quam intestinorum.

XIV. [1] nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui sibi blandiuntur quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit. [2] quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur. nam sicut pecuniae vel dignitatis vel gulae vel libidinis vel gloriae, ita et voluptatis concupiscentia est; species autem voluptatis etiam spectacula. [3] opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates, aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.

XV. [1] ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt. viderit ergo, ut diximus, principalis titulus, idololatria; reliquas ipsarum rerum qualitates contrarias dei omnes feramus. [2] deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et lenitate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare. [3] huic quomodo cum spectaculis poterit convenire? omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est. ubi enim voluptas, ibi et studium, per quod scilicet voluptas sapit; ubi studium, ibi et aemulatio, per quam studium sapit. [4] porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae. [5] nam et si qui modeste et probe spectaculis fruitur pro dignitatis vel aetatis vel etiam naturae suae condicione, non tamen immobilis animi est et sine tacita spiritus passione. [6] nemo ad voluptatem venit sine affectu, nemo affectum sine casibus suis patitur. ipsi casus incitamenta sunt affectus. ceterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus iam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur. [7] puto autem etiam vanitas extranea est nobis. quid quod et ipse se iudicat inter eos positus, quorum se similem nolens utique detestatorem confitetur? [8] nobis satis non est, si ipsi nihil tale facimus, nisi et talia factitantibus non conferamur. "si furem" inquit "videbas, concurrebas cum eo." utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur! sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem diaboli.

XVI. [1] cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet. aspice populum ad id spectaculum iam cum furore venientem, iam tumultuosum, iam caecum, iam de sponsionibus concitatum. [2] tardus est illi praetor, semper oculi in urna eius cum sortibus volutantur. dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una vox est. [3] cognosce dementiam de vanitate: "misit", dicunt et nuntiant invicem quod simul ab omnibus visum est. teneo testimonium caecitatis: non vident missum quid sit; mappam putant, sed est diaboli ab alto praecipitati figura. [4] ex eo itaque itur in furias et animos et discordias et quicquid non licet sacerdotibus pacis. inde maledicta, convicia sine iustitia odii, etiam suffragia sine merito amoris. [5] quid enim suum consecuturi sunt, qui illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur. quicquid optant, quicquid abominantur, extraneum ab iis est; ita et amor apud illos otiosus et odium iniustum. [6] an forsitan sine causa amare liceat quam sine causa odisse? deus certe etiam cum causa prohibet odisse, qui inimicos diligi iubet; deus etiam cum causa maledicere non sinit, qui maledicentes benedici praecipit. [7] sed circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis parcunt? si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit sanctis, etiam in circo licebit, si vero nusquam, ideo nec in circo.

XVII. [1] similiter impudicitiam omnem amoliri iubemur. hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur. [2] ita summa gratia eius de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam scaenae erubescant, quam denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex esse possit. [3] ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur, etiam (taceo de reliquis) quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. [4] erubescat senatus, erubescant ordines omnes! ipsae illae pudoris sui interemptrices de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes semel anno erubescunt.

[5] quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum indicatum a deo sciamus? cur aeque liceat videre quae facere flagitium est? cur quae ore prolata communicant hominem, ea per aures et oculos admissa non videantur hominem communicare, cum spiritui appareant aures et oculi nec possit mundus praestari cuius apparitores inquinantur? [6] habes igitur et theatri interdictionem de interdictione impudicitiae. si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt. [7] quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est: quod in facto reicitur, etiam in dicto non est recipiendum.

XVIII. [1] quodsi stadium contendas in scripturis nominari, sane obtinebis. sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem. [2] non probabis usquam vanos cursus et iaculatus et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut iniuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura facticii corporis, ut plasticam dei supergressa, et propter Graeciae otium altiles homines oderis. [3] et palaestrica diaboli negotium est: primos homines diabolus elisit. ipse gestus colubrina vis est, tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. nullus tibi coronarum usus est; quid de coronis voluptates aucuparis?

XIX. [1] exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus? si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano. [2] "bonum est, cum puniuntur nocentes." quis hoc nisi nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. [3] quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. [4] certe quidem gladiatores innocentes in ludum veneunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant. etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?

[5] sed haec ethnicis respondi. ceterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus. quamquam nemo haec omnia plenius exprimere potest nisi qui adhuc spectat. malo non implere quam meminisse.

XX. [1] quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversatione amittendae voluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei. [2] novam proxime defensionem suaviludii cuiusdam audivi. sol, inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatur. sane, sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur. [3] utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium evaderemus. sed spectat et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa. et idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo, qui spectat omnia. [4] comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia videtur, reus est, iudicem, qui, quia videt, iudex est. [5] numquid ergo et extra limites circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus et apulias oculos habet? erramus: nusquam et numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et numquam licet quod semper et ubique non licet. [6] haec est veritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec variare iudicium. non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. omnia autem penes veritatem dei fixa sunt.

XXI. [1] ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur: alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. [2] sic ergo evenit, ut, qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet, ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, [3] et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat, [4] immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si non voluit.

XXII. [1] quid mirum? inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et iudicii varietatem. [2] etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticos arenarios illos amatissimos, quibus viri animas, feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam. [3] quanta perversitas! amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificant, artificem notant. [4] quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur? immo quanta confessio est malae rei! cuius auctores, cum acceptissimi sint, sine nota non sunt.

XXIII. [1] cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademptis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit? [2] an deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister +tot statuum+, ut sacerdos coronatus vel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Elian exornavit? [3] placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat? [4] docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre. sic et tragoedos cothurnis extulit, quia "nemo potest adicere cubitum unum ad staturam suam": mendacem facere vult Christum. [5] iam vero ipsum opus personarum quaero an deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae? non amat falsum auctor veritatis; adulterium est apud illum omne quod fingitur. [6] proinde vocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseverantem non probabit: omnem enim hypocrisin damnat. ceterum cum in lege praescribit maledictum esse qui muliebribus vestietur, quid de pantomimo iudicabit, qui etiam muliebribus curatur? [7] sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? tales enim cicatrices caestuum et callos pugnorum et aurium fungos a deo cum plasmaretur accepit; ideo illi oculos deus commodavit, ut vapulando deficiant. [8] taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida quam qui eundem postmodum iugulat.

XXIV. [1] quot adhuc modis perorabimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur placitum deo esse aut congruens servo dei quod deo placitum non sit? [2] si omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet), hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus. [3] quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque prospectu participare debemus. ceterum nonne eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius? numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti. atquin hinc vel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio spectaculorum. [4] itaque negat manifeste qui per quod agnoscitur tollit. quid autem spei superest in eiusmodi homine? nemo in castra hostium transit nisi proiectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.

XXV. [1] an ille recogitabit eo tempore de deo positus illic ubi nihil est de deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos. [2] immo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret quam ille ipse mulierum et virorum accuratior cultus. ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant. [3] nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat nisi videri et videre. sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse. [4] poterit ergo et de misericordia moneri defixus in morsus ursorum et spongias retiariorum. avertat deus a suis tantam voluptatis exitiosae cupiditatem! [5] quale est enim de ecclesia dei in diaboli ecclesiam tendere, de caelo, quod aiunt, in caenum? illas manus quas ad deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, ei0j ai0w~naj a0p' ai0w~noj alii omnino dicere nisi deo et Christo?

XXVI. [1] Cur ergo non eiusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? Nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris, quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit. [2] itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi, constanter: "et iustissime quidem" inquit "feci: in meo eam inveni." [3] constat et alii linteum in somnis ostensum eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse. [4] quot utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt. "nemo enim potest duobus dominis servire." "quid luci cum tenebris? quid vitae et morti?"

XXVII. [1] odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur. [2] quid facies in illo suffragiorum impiorum aestuario reprehensus? non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo. [3] dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesia furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit quis linguam, quis aures diabolo adversus deum ministraverit? [4] non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum? sint dulcia licebit et grata et simplicia, etiam honesta quaedam. nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali inicit. ita et diabolus letale quod conficit rebus dei gratissimis et acceptissimis imbuit. [5] omnia illic seu fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde habe ac stillicidia mellis de lucunculo venenato nec tanti gulam facias voluptatis quanti periculum per suavitatem.

XXVIII. [1] saginentur eiusmodi dulcibus convivae sui: et loca et tempora et invitator ipsorum est. nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt. non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum: vicibus disposita res est. nunc illi laetantur, nos conflictamur. [2] "Saeculum" inquit "gaudebit, vos tristes eritis." lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, cum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus. [3] delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. [4] philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur. tu mihi metas et scaenam et pulverem et harenam suspiras? [5] dicas velim: non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debemus? nam quod est aliud votum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo et recipi apud dominum? Hic voluptas, ubi et votum.

XXIX. [1] iam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a deo contributas tibi satis non habeas neque recognoscas? quid enim iucundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia? [2] quae maior voluptas quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus, [3] quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod deo vivis? haec voluptates, haec spectacula Christianorum sancta perpetua gratuita; in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare. [4] si scaenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum, nec fabulae, sed veritates, nec strophae, sed simplicitates. [5] vis et pugilatus et luctatus? praesto sunt, non parva et multa. aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. vis autem et sanguinis aliquid? Habes Christi.

XXX. [1] quale autem spectaculum in proximo est adventus domini iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis! quae illa exultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde iustorum! qualis civitas nova Hierusalem! [2] at enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi vetustas et tot eius nativitates uno igni haurientur. [3] quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum recepti nuntiabantur, cum Iove ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris congemescentes? item praesides persecutores dominici nominis saevioribus quam ipsi flammis saevierunt insultantes contra Christianos liquescentes? [4] quos praeterea? sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras adfirmabant? etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes? [5] tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate; tunc histriones cognoscendi, solutiores multo per ignem; tunc spectandus auriga in flammea rota totus ruber; tunc xystici contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne iaculati, nisi quod ne tunc quidem illos velim visos, ut qui malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in dominum desaevierunt. [6] hic est ille, dicam, fabri aut quaestuariae filius, sabbati destructor, Samarites et daemonium habens; hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus; hic est, quem clam discentes subripuerunt, ut surrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium adlaederentur. [7] ut talia spectes, ut talibus exultes, quis tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua liberalitate praestabit? et tamen haec iam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata. ceterum qualia illa sunt, quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt? credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora.


Text edited Karl-Wilhelm. Weeber, 1988.  Scanned by Ulrich Harsch.   Minor corrections for the Tertullian Project.

Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.

This page has been online since 11th December 1999.


Return to the Tertullian Project / About these pages