Tertulliani Liber De Testimonio Animae

-----------------------------

DETESTIMONIO ANIMAE FELICITER A

I. [1] Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad 
studendum, si qui uelit ex litteris receptissimis quibusque 
philosophorum uel poetarum uel quorumlibet doctrinae ac 
sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae 
ueritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprio 
instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei reuincantur. 
[2] Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis 
labor et memoriae tenor perseuerauit, ad eum modum 
opuscula penes nos condiderunt: commemorantes et contestificantes 
in singula rationem et originem et traditionem et argumenta 
sententiarum, per quae recognosci possit nihil nos aut nouum |f71 
aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et 
publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid 
aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. [3] Sed ne suis 
quidem magistris alias probatissimis atque lectissimis fidem 
inclinauit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta 
Christianae defensionis impugnunt. Tunc uani poetae, cum 
deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi 
duri, cum ueritatis fores pulsant. hactenus sapiens et prudens |p135 
habebitur, qui prope Christianum pronuntiauerit, cum, si quid 
prudentiae aut sapientiae affectauerit seu caerimonias despuens 
seu saeculum reuincens pro Christiano denotetur. [4] Iam igitur 
nihil nobis erit cum litteris et doctrina peruersae felicitatis, 
cui in falso potius creditur quam in uero. Viderint, si qui 
de unico et solo deo pronuntiauerunt. Immo nihil omnino 
relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. 
Nam et quod relatum est neque omnes sciunt neque qui 
sciunt constare confidunt. Tanto abest, ut nostris litteris 
annuant homines, ad quas nemo uenit nisi iam Christianus. 
[5] Nouum testimonium aduoco, immo omni litteratura notius, 
omni doctrina agitatius, omni editione uulgatius, toto homine 
maius id est totum quod est hominis. Consiste in medio, 
anima; seu diuina et aeterna res es secundum plures philosophos, 
eo magis non mentieris: seu minime diuina, quoniam 
quidem mortalis, ut Epicuro soli uidetur, |f71v eo magis mentiri 
non debebis, seu de caelo exciperis seu de terra conciperis seu 
numeris seu atomis concinnaris seu cum corpore incipis seu 
post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem 
facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. [6] Sed 
non eam te aduoco, quae scholis formata, bybliothecis exercitata, 
academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. 
Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello, 
qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, 
de triuio, de textrino totam. [7] Imperitia tua mihi opus 
est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. 
Ea expostulo quae tecum homini infers, quae aut ex temetipsa aut 
ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod 
sciam, Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. 
Tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab extranea  |p136 
aduersus tuos, ut uel tibi erubescant, quod nos ob ea 
oderint et inrideant, quae te nunc consciam detineant.

II. [1] Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum, 
a quo omnia et sub quo uniuersa. Dic testimonium, si 
ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate, qua non 
licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, "quod deus 
dederit", et, "si deus uoluerit". Ea uoce et aliquem esse 
significas et, omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas 
uoluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis uocabulis 
nuncupas, Saturnum,  |f72 Iouem, Martem, Mineruam. Nam 
solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, cum 
et illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo 
usa uidearis. [2] De natura quoque dei, quem praedicamus, nec 
te latet. "Deus bonus", "deus benefacit" tua uox est. Plane, 
adicis, "sed homo malus", scilicet contraria propositione oblique 
et figuraliter exprobrans ideo malum hominem, quia a 
deo bono abscesserit. Etiam, quod penes deum bonitatis et 
benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinae 
et conuersationis sacramentum, "benedicat te deus" tam, 
facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum 
conuertis benedictionem dei, perinde dicto omnem 
super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris. 
[3] Sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum 
et iudicem non putent, in quo utique nos maxime reiciunt, 
qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transuolamus, 
sic deum honorantes, dum curis obseruationis et molestiis 
animaduersionis absoluunt, cui ne iram quidem adscribunt. 
Nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis 
est: porro quod patitur quodque corrumpitur etiam interitum 
potest capere, quem deus non capit. [4] At idem alibi animam 
diuinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium 
ipsius animae retorquendum aduersus opinionem superiorem. |p137 
Si enim anima |f72v aut diuina aut a deo data est, sine dubio 
datorem suum nouit, et si nouit, ubique et timet, et tantum 
postremo ad auctorem. [5] An non timet quem magis propitium 
uelit quam iratum? Unde igitur naturalis timor animae in deum, 
si deus non nouit irasci? Quomodo timetur qui nescit offendi? 
Quid timetur, nisi ira? Unde ira, nisi ex animaduersione? 
Unde animaduersio, nisi de iudicio? Unde iudicium, nisi de 
potestate? Cuius potestas summa, nisi dei solius? [6] Hinc ergo 
tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente 
uel prohibente praedicare, "deus uidet omnia", et "deo 
commendo", et "deus reddet", et "deus inter nos iudicabit". 
Unde tibi hoc non Christianae? [7] Atque adeo plerumque et uitta 
Cereris redimita, et pallio Saturni coccinata, et deae Isidis linteata, 
in ipsis denique templis deum iudicem imploras. Sub 
Aesculapio stas, Iunonem in aere exornas, Mineruam † calcias 
furuis galeam formis, et neminem de praesentibus deis contestaris. 
In tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis 
alium deum pateris. O testimonium ueritatis, quae apud ipsa 
daemonia te testem efficit Christianorum!

III. [1] Enimuero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi 
non et probemus, qui ea solis de corporibus exigimus, aliqui 
Chrysippi adsentator inludit. Ea et esse et abominationem 
sustinere execrationes tuae respondent. Daemonium uocas 
hominem aut immunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque |f73 
macula quam nos daemoniis deputamus ad necessitatem |p138 
odii inportunum. [2] Satanan denique in omni uexatione 
et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus 
malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, 
per quem homo a primordio circumuentus, ut 
praeceptum dei excederet, et propter ea in mortem datus exinde 
totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis 
traducem fecit. [3] Sentis igitur perditorem tuum, et licet 
soli illum nouerint Christiani uel quaecumque apud dominum 
secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

IV. [1] Iam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, 
quantum et ad ipsum statum tuum tendit, adfirmamus te 
manere post uitae dispunctionem et expectare diem iudicii 
proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque 
sempiterno; quibus sustinendis necessario tibi substantiam 
pristinam eiusdemque hominis materiam et memoriam reuersuram, 
quod et nihil mali ac boni sentire possis sine carnis 
passionalis facultate, et nulla ratio sit iudicii sine ipsius exhibitione 
qui meruit iudicii passionem. [2] Ea opinio Christiana 
etsi honestior multo Pythagorica quae te non in bestias transfert, 
etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis 
reddit, etsi Epicurea grauior, quae te ab interitu defendit, 
tamen propter suum nomen soli uanitati et stupori et, ut 
dicitur, praesumptioni deputatur. [3] Sed non erubescimus |f73v si tecum 
erit nostra praesumptio. Primo enim, cum alicuius defuncti 
recordaris, misellum uocas eum, non utique ut de bono 
uitae ereptum, sed ut poenae et iudicio iam adscriptum. [4] Ceterum 
alias "securos" uocas defunctos. Profiteris et uitae incommodum 
et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando 
extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans 
ad busta recedis aut a bustis dilutior redis. [5] At ego sobriam |p139 
tuam sententiam exigo. Misellos uocas mortuos, cum de tuo 
loqueris, cum ab eis longe es. Nam in conuiuio eorum quasi 
praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare 
non possis. Debes adulari propter quos laetius uiuis. Misellum 
ergo uocas qui nihil sentit? Quid, quod ut sentienti 
maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae morsu facis? 
Terram grauem inprecaris et cineri penes inferos tormentum. 
Aeque ex bona parte cui gratiam debes, ossibus et cineribus 
eius refrigerium comprecaris et ut "bene requiescat" apud inferos 
cupis. [6] Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla 
sensus perseuerantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti, 
cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? 
Immo cur in totum times mortem, si nihil est tibi timendum 
post mortem, quia nec experiundum post mortem. [7] Nam etsi 
dici potest ideo mortem timeri non ut ultra quid minantem, 
sed ut commodum uitae amputantem, atquin cum et incommo-|f74-da 
longe plura uitae pariter excedas, lucratione grauioris 
partis metum diluis nec iam timenda est amissio bonorum, 
quae altero bono id est incommodorum pace pensatur. Non 
est timendum quod nos liberat ab omni timendo. [8] Si times 
uita decedere, quia optimam nosti, certe mortem timere non 
debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non 
scires autem malam, quam nec timeres, si non scires aliquid 
esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas. [9] Omittamus 
nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat 
quod euadere non potest. Ex altera parte congredior laetioris 
spei post mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae  |p140 
post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos 
uel Graecos uiros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae 
mortis propter postumam famam. [10] Quis non hodie 
memoriae post mortem frequentandae ita studet ut uel litteraturae 
operibus uel simplici laude morum uel ipsorum sepulcrorum 
ambitione nomen suum seruet? Unde animae hodie 
affectare aliquid quod uelit post mortem et tantopere praeparare 
quae sit usura post obitum? Nihil utique de postero 
curaret, si nihil de postero sciret. [11] Sed forsitan de sensu post 
excessum tui certior sis quam de resurrectione quandoque, 
cuius nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab 
anima praedicatur. Nam si de aliquo iam pridem defuncto 
tanquam |f74v de uiuo quis requirat, prae manu occurrit dicere, 
"Abiit iam et reuerti debet".

V. [1] Haec testimonia animae quanto uera, tanto simplicia, 
quanto simplicia, tanto uulgaria, quanto uulgaria, tanto communia, 
quanto communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto 
diuina. Non puto cuiquam friuola et ridicula uideri posse, si 
recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctoritas animae. 
Quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae. 
Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit 
aut ista perdidicit, a deo traditum est, magistro scilicet ipsius 
magistrae. [2] Quid anima possit de principali institutore praesumere, 
in te est aestimare de ea quae in te est. Senti illam 
quae ut sentias efficit. Recogita in praesagiis uatem, in ominibus 
augurem, in euentibus prospicem. Mirum, si a deo 
data homini nouit diuinare? Tam mirum, si eum, a quo data 
est, nouit. Etiam circumuenta ab aduersario meminit sui auctoris |p141 
et bonitatis et decreti eius et exitus sui et aduersarii 
ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis 
dedit nosse? [3] Sed qui eiusmodi eruptiones animae non putauit 
doctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae 
tacita commissa, dicet potius diuentilatis in uulgus 
opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi uitium 
corroboratum taliter sermocinandi. [4] Certe prior anima |f75 quam 
littera et prior sermo quam liber et prior sensus quam stilus 
et prior homo ipse quam philosophus et poeta. Numquid ergo 
credendum est ante litteraturam et diuulgationem eius mutos 
ab huiusmodi pronuntiationibus homines uixisse? Nemo deum 
et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur? 
[5] Mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cessantibus 
etiam tunc sine quibus etiam hodie beatior et locupletior 
et prudentior esse non potest, si ea, quae tam facilia, 
tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo 
labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo 
germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset. [6] Et 
unde, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquellae 
disseminare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua 
protulerat aut auris exceperat? At enim cum diuinae scripturae, 
quae penes nos uel Iudaeos sunt, in quorum oleastro 
insiti sumus, multo saecularibus litteris, quarum uel modica 
tantum aetate aliqua, antecedant, ut loco suo edocuimus ad 
fidem earum demonstrandam , et si haec eloquia de litteris 
usurpauit anima, utique de nostris credendum erit, non de 
uestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam 
postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum, 
etsi de uestris instructam concedamus, ad originem tamen |p142 
principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcumque 
de nostris sum-|f75v-sisse et tradidisse contigit uobis. [7] Quod 
cum ita sit, uon multum refert, a deo formata sit animae conscientia 
an litteris dei. Quid igitur uis, homo, de humanis 
sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis 
callositatem?

VI. [1] Crede itaque tuis et de commentariis nostris tanto magis 
crede diuinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede 
naturae. Elige quam ex his fidelius sororem obserues ueritatis. 
Si tu tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. 
Ut et naturae et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi 
credas. Illa certe est quam tanti facis, quantum illa te facit, 
cuius es totus, quae tibi omnia est, sine qua nec uiuere potes 
nec mori, propter quam deum neglegis. [2] Cum enim times fieri 
Christianus, eam conueni. Cur alium colens deum nominat? 
Cur, cum maledicendo spiritus denotat daemonia pronuntiat? 
Cur ad caelum contestatur et ad terram detestatur? Cur alibi 
seruit, alibi uindicem conuenit? Cur de mortuis iudicat? 
Cur uerba habet Christianorum, quos nec auditos uisosque 
uult? Cur aut nobis dedit ea uerba, aut accepit a nobis? 
Cur aut docuit aut didicit? Suspectam habes conuenientiam 
praedicationis in tanta disconuenientia conuersationis. [3] Vanus 
es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter se 
habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae uniuersitatem. 
Non Latinis nec Argiuis solis anima de caelo cadit.  |f76 Omnium 
gentium unus homo, uarium nomen est, una anima, uaria uox, 
unus spiritus, uarius sonus, propria cuique genti loquella, sed 
loquellae materia communis. [4] Deus ubique et bonitas dei ubique, 
daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii  |p143 
diuini inuocatio ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique, 
et testimonium ubique. [5] Omnis anima suo iure proclamat 
quae nobis nec mutire conceditur. Merito igitur omnis anima 
et rea et testis est, in tantum et rea erroris, in quantum et 
testis ueritatis, et stabit ante aulas dei die iudicii nihil habens 
dicere. [6] Deum praedicabas et non requirebas, daemonia 
abominabaris et illa adorabas, iudicium dei appellabas nec esse 
credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecauebas, 
Christianum nomen sapiebas et Christianum nomen persequebaris. 

DE TESTIMONIO ANIMAE EXPLICIT A


Text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 20 (1890), pp. 134-143.  Edited by A. Reifferscheid and G. Wissowa.  Folio numbers are of the Codex Agobardinus (A).  Page numbers are from the CSEL.  Lines are split as per the CSEL, but words split across a line are rejoined, usually on the starting line.  Verse numbers are from Corpus Christianorum Series Latina 1 (1954), pp.172-183, edited by R. Willems, as are the quotation marks(") and initial capital letters at the start of sentences.

The MS witness is the Codex Agobardinus.  The other witness is the 1545 edition, with marginal variants, one or both from unknown codices other than the Agobardinus.

Compared with CETEDOC text 23/3/6.


Christiano lectori S. Roger Pearse, logicillarius, transcripsit MDMXCIX ex vetero editione Vindobonae a Reifferschiedo Wissowaque MDCCCLXXXX qui opuscula Tertulliani ex codice Agobardino saeculi IX et editione Mesnarto MDXLV desumptaverunt. Numeri folii sunt ex codice Agobardino. Codex Agobardinus appellatur etiam a nomine codice Parisino latino MDCXXII. Lege feliciter in XPI IES. FINIS.

-----------------------------

This page has been online since 11th December 1999.


Return to the Tertullian Project / About these pages